Immagini della pagina
PDF
ePub

iblicae privātus interfecit; Catilinam, orbem terrae atque incendiis vāstāre cupientem, nos consulēs ēmus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod rvilius Ahala Spurium Maelium novis rēbus stumanũ suā occi- 5

Fuit, fuit ista

am in hac rē puca virtus ut virī

fortes acrioribus suppliciis civem perniciō-10 sum quam acerbissi

AHALA

BRUTUS AND AHALA.

mum hostem coërcerent. 'Habēmus senātūs consultum in tē, Catilīna, vehemens et grave. Nōn deest rei pūblicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nōs, nōs, dico aperte, consules dēsumus.

15

II. 4. Decrevit quondam senatus ut L. Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet. Nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciōnēs C. Gracchus, clarissimo patre, avō, māiōribus; occisus est cum liberis M. Fulvius cōn- 20 sulāris. Simili senātus cōnsultō C. Mariō et L. Valerio consulibus est permissa rēs publica. Num unum diem postéā L. Saturninum tribūnum plēbis et C. Servilium

1. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit darent operam consules ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est. Sall. 29.

praetorem mors ac rei publicae poena remorāta est? At [vērō] nōs vīcēsimum iam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. Habēmus enim huiusce modī senātūs consultum, vērum inclusum in tabulis tamquam 5 in vagīnā reconditum, quo ex senatus consultō conféstim tē interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vīvis non ad dépōnendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupiō, patres cōnscripti, mē esse clementem; cupiō in tantis rei publicae periculis mē nōn dissolūtum vidērī, 10 sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemnō.

Meanwhile Catiline is going on with his plans.

5. Castra sunt in Italia contrā populum Rōmānum in Etruriae faucibus conlocãta; crescit in dies singulos hostium numerus; eōrum autem castrōrum imperātōrem ducemque hostium intra moenia atque adeō in senātū 15 vidēmus, intestinam aliquam cottidie perniciem rei pūblicae mōlientem.

Good citizens demand his death, but he will be allowed to live until all see his guilt.

Sī tē iam, Catilina, comprehendi, sī interfici iusserō, crēdō, erit verendum mihi nē nōn potius hōc omnēs boni serius ā mē, quam quisquam crūdēlius factum esse dicat.

1. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; non nullos ex Sullanis coloniis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat. Sall. 28.

Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certă de causă nondum adducor ut faciam. Tum denique interficière, cum iam nēmō tam improbus, tam perditus, tam tui similis invenīri poterit, qui id nōn iūre factum esse fateatur. 6. Quam diù quisquam erit qui te defendere 5 audeat, vīvēs; et vīvēs ita ut vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, nē commovere te contrā rem públicam possis. Multōrum te etiam oculi et aurēs nōn sentientem, sicut adhuc fēcērunt, speculabuntur atque cüstōdient.

10

The consul foreknew and frustrated all his former plans. III. Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectés, si neque nox tenebris obscurare coeptus nefāriōs nec prīvāta domus parietibus continere vōcēs coniurationis tuae potest? si inlūstrantur, si erumpunt omnia? Mūtā iam istam mentem; mihi crēde, obliviscere 15 raedis atque incendiōrum. Tenēris undique; luce sunt clariōra nōbīs tua consilia omnia, quae iam mecum licet recōgnōscās. /7. Meministīne me ante diem XII. Kalendás Novembris dicere in senātū, fore in armis certo die, 'qui dies futurus esset ante diem vi. Kal. Novembris, 20 C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilīna, non modo rēs tanta, tam atrōx tamque incredibilis, vērum, id quod multo magis est admirandum, dies?

1. Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem vi. Kalendas Novembris. — Sall. 30.

Dixi ego idem in senātū caedem te optimātium contulisse in ante diem v. Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitātis Rōmā nōn tam sui cōnservandi quam tuōrum consiliōrum reprimendōrum causă pro5 fugerunt. Num infitiārī potes tē illō ipsō die, meīs praesidiīs, meā dīligentia circumclusum, commovēre të contra rem publicam non potuisse, cum tū discessū cēterōrum, nostra tamen, qui remansissēmus, caede tē contentum esse dicēbās ? 8. Quid? cum te Praeneste 10 Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confiderēs, sēnsistīne illam colōniam meō iussū meīs praesidiīs, cūstōdiīs, vigiliis esse mūnītam? Nihil agis, nihil mōlīris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planēque sentiam.

His present designs are equally well known.

15 IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiōrem; iam intelleges multō me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dicō te priōre nocte venisse inter falcãriōs nōn agam obscūrē — 1in

[ocr errors]

1. Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam, ibique, multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus,

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »