Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis à Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperī vērē nōmināmus, hunc et huius sociōs ā tuis [ārīs] ceterisque templis, à tectis urbis ac moenibus, à vita fortūnīsque 5 civium [omnium] arcebis, et hominēs bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefăriă societate coniunctōs, aeternis suppliciis vīvōs mortuosque mactābis.

M. TULLI CICERONIS

IN L. CATILINAM ORATIO SECUNDA

HABITA AD POPULUM.

Congratulations on the departure of Catiline.

1

Tandem aliquando, Quirītēs, L. Catilinam, furentem audăciă, scelus anhelantem, pestem patriae nefāriē mōlientem, vōbīs atque huic urbi ferrō flammāque minitantem ex urbe vel ēiecimus vel emisimus vel ipsum 5 ēgredientem verbis prōsecūti sumus. Abiit, excessit, ēvasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigiō moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum hūius belli domesticī ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera 10 nostra sīca illa versabitur; non in campo, non in Forō, nōn in curia, non denique intră domesticos parietes pertimēscēmus. Loco ille mõtus est, cum est ex urbe dēpulsus. Palam iam cum hoste nullo impediente bellum iūstum gerēmus. Sine dubio perdidimus hominem mā15 gnificēque vicimus, cum illum ex occultīs īnsidiīs in apertum latrocinium coniecimus. 2. Quod vērō nōn cruentum

1. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi.. Sall. 35.

[graphic][merged small][merged small]

mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nōbis egressus est, quod ei ferrum ē manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerōre esse adflictum et proflīgātum putātis ? Iacet ille nunc prōstrātus, Quirītēs, et se perculsum atque 5 abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam ē suīs faucibus ēreptam esse lūget; quae quidem mihi laetārī videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque prōiecerit.

He ought to have been put to death, but it did not seem

expedient.

II. 3. Ac sĩ quis est tālis quālīs esse omnis oportēbat, 10 qui in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat ōrātiō mea, mě vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, sed temporum.' Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, 15 idque ā mē et mōs māiōrum et huius imperī sevēritās et rés pública postulabat. Sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent? [quam multos quí propter stultitiam non putarent?] quam multos qui etiam defenderent? [quam multōs qui propter improbitatem 20 faverent?] Ac si illō sublātō dēpellī ā vōbīs omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae periculo sustulissem.

1. Tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat. Neque solum illis aliena mens erat qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. — Sall. 36, 37.

« IndietroContinua »