Immagini della pagina
PDF
ePub

rum fieri licet, et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi 1) haud quaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem

signat facultatem, verbis exprimendi, quae mente concipimus, qua facultate animalia non gaudent: dicere vero (a deixo indico, declaro) est, aptum et numerosum habere sermonem, seu latior loquendi ratio, qua non gaudere solent, nisi qui majorem animi culturam sibi pararunt. haud absurdum. Absurdum dicitur, quod est absonum et inconcinnum, alienum a moribus, quod omnium mentes aspernantur; ergo haud absurdum idem ac, conveniens, dignum est, et est Aerórns, figura rhetorica, quum negatione contrarii plus significamus, quam dicimus, qui fecere puta, facta egregia. Plin. ep. 6. 16. Beati, quibus datum est aut facere scribenda, aut scribere legenda. 1) tametsi — tamen. Tametsi in periodis concessivis cum tamen in Apodosi apud Sall, saepius reperies. Sic Jug. c. 13. Idem apud Cic. uti in Ep. ad Div. VIII, 1, 2. IV, 15, 3. pro Quint. 13. et Caesarem e. g. B. G. I, 80. V, 34. VII, 43. 50. par gloria sequatur i. e. parem gloriam adipiscatur. auctorem rerum a quo proficiscuntur res gestae. Verum etiam, si contextus non repugnat, qui scribit aliorum res gestas, auctor dicitur. Sic C. Sallustium rerum romanarum florentissimum auctorem nominant. arduum i. e. opus ardui laboris, molestum et incommodum, quod ex infra sequentibus elucet. exaequanda. Exaequare pro assequi i, e. ad rationem et conditionem rerum sic accommodanda est oratio, ut sit rebus ipsis par et aequalis oratio; quod fit, si magna magnitudine dicantur, humilia humilitate; si neque nimis laudentur honesta, nec turpia nimis vituperentur, ita ut lector, quid et qua ratione aliquid factum sit, statim intelligat. dehinc, quia plerique ducit. Sensus: quia plerique ea delicta, quae vitupera veris, ex mala in eos, quos reprehenderis, voluntate et ex odio a te dicta esse putant; si vero memores de magna virtute et praeclare gestis rebus aliorum, quisque accipit ea, quae putat sibi esse facilia factu, aequo animo h. e. aequali; nec laudante, nec vituperante; et quae supra haec facilia narraveris, difficilia nimirum et ardua, ficta esse putat. invidia est aegritudo, suscepta propter res alterius secundas, quae nihil noceant invidenti. Discernitur hoc vocabulum ab invidentia: nam invidia nocet

rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis sunt exacquanda; dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus 1) initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore 2), pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus 3) aspernabatur insolens malarum

potissimum illi, cui invidetur; invidentia vero est ipsa illa animi aegritudo, qua invidetur, nec nocet, nisi invidenti.

1) adolescentulus i. e. in adolescentia mea, sive eos annos cum haberem, quibus licuit, quaesturam petere, viginti quinque: sive an. 17. quo in forum descendere, et togam praetexta mutare solebant. Adolescens, ab oleo, adolco crescere, augeri aetate, Romanis dicebatur, ab an. 14. quoadusque viribus crescit aetas. studio ad rempublicam latus sum i. e. Mihi adolescentulo studium fuit, vel studio et ambitu agitatus sum, honoribus operam dare, aliquas partes reipublicae capescere. ibique i. e. in obeundis muneribus.

2) pudore. Pudor est metus rerum turpium et ingenua quaedam timiditas, dedecus fugiens, laudemque consectans ; pudicitia continentia a libidine; hoc ad corpus, illud ad animum pertinet. Recte igitur pudorem opponit audaciae, quae, in malam partem sumta, est temeraria in se posità confidentia et securitas. Abstinentiam praeterea, qua cohibemus nos ab alienis, opponit largitioni, qua ambitionis gratia epulis, conviviis, frumento distributo captabantur suffragia; et virtutem, in administranda nempe republica necessariam, ut est, justitia, aequitas, opponit avaritiae, (avarus ab avens aeris vel auri çıλapyupos) quae est turpe studium pecuniae, qua, ut largirentur, carere non poterant.

3) animus insolens i. e. insuetus malarum artium, quas adhuc vitaverat. Unde genitivus, malarum artium? quia idem valet insolens, quod non habens consuetudinem. Anima, animus, mens probe discernenda vocabula Prima

artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas, ambitione corrupta, tenebatur; ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

ho

Ast, quum in multas incurrerem miserias, norum studio abjecto, et honestissimam acturus aetatem ad res scribendas accessi, et de Catilinae conjuratione scribere statui. Initio narrationis de moribus Catilinae pauca pracmittam.

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis 1) atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica

voce designatur illa vis et facultas, qua sentit corpus ac vivit, quaeque nobis communis cum brutis est, quae ex eo aeque ac nos animalia appellantur; nihilque aliud, quam vita ipsa est, quae adimi nobis potest: non autem, qua sapimus, intelligimus, aeterni sumus. Illa enim pars animus et mens proprie appellatur. Mens altiorem quodammodo partem designat, quae rerum rationes dijudicat, qua homini deus nihil contulit praestabilius. ambitione qua sollicitis precibus ambibant eos, quorum suffragia in petendis honoribus captare volebant. Ambitio nihil aliud est, quam immoderata cupiditas honorum aut gloriae. corrupta, tenebatur plus est, quam corrupta est, sic: armis obsessus teneor, vel: omnia neglecta jacent. dissentirem i. e. quum liber essem ab audacia, largitione et avaritia, et potius pudori et virtuti studerem. ac me vexabat. Sensus: Quum aliorum pravitates facile vitarem, tamen, ut fere fit, quod honores eadem cupidine, qua ceteri, petebam, infestis rumoribus differebar, et maligna judicia experiebar. Fama et invidia vexatur, qui est in invidia seu odio publico, et discerpitur sermonibus hominum. Haec accurate congruunt cum sequentibus verbis, et cum iis, quae paulo supra dicta sunt: ibi mihi advorsa multa fuere. Haec autem scripsisse putant Sallustium, ut, quoniam recens e senatu ejectus erat, honestam probabilemque hujus ignominiae causam praetexat, quasi bonus ipse malis per invidiam annumeratus fuerit. 1) Cap. IV. ex multis miseriis i. e. post multas miserias, procul a republica, intellige, administranda. non fuit consilium i, e, animus et propositum, secordia atque desidia.

:

procul habendam decrevi; non fuit consilium secordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, aetatem agere; sed a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis quod mihi a spe, metu, partibus reipublicae, animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam 1). Nam id facinus in primis 2) ego memorabile existumo,

[ocr errors]

Secordia i. e. se vel sine corde, qui cordis et animi culturam negligit, negligentia: desidia a desideo, de loco non decedere, otiositas. Desidia igitur opera externa neglecta respicit, secordia culturam animi. bonum otium quod bene collocari, et rebus bonis impendi potest. Otium vacationem a labore, securitate, cessationem negotii significat, et otior otiari idem est, ac privatus et procul a negotiis officiosis domi vel rure sum. Otium autem est honestum, si bene collocatur, et turpe, si nihil agendo conteritur tempus. servilibus officiis quae corporis servitio, non aními virtute parantur, et quae in contentione cum mentis animique exercitationibus minoris pretii sunt, et servis etiam relinqui possunt. aetatem agere i, e. vitam degere, vivere. incepto studio, nempe historiam scribendi; inceptum vocat, quia nunc incipit historiam scribere, cujus impedimentum adbuc ambitio fuerat. carptim hic loci non idem est ac breviter strictimque perpetuam historiam perscribere, id, quod Sallustii proposito non convenit; sed primarios tantum eventus rerum romanarum hinc inde quasi decerptas proponere: carptim ergo idem ac per partes. a spe consequendi nimirum honores, metu ut dejiciatur de spe sua. partibus hic sumitur pro factionibus,

seu

sociis et consentientibus. liber erat. Recte haec: nam quo magis quisque animum liberum habet ab omni vehementiori affectu, eo certius rectum providet ac verum. Omnis enim perturbatio concitati animi aversa est a ratione, et praecipue longe lateque removenda ab ejus animo, qui historiam scribit.

1) absolvam puta historiam.

2) in primis inter praecipua, primo loco inter ea, quae memoriae prodere constituerat, memorandum. novitate in

sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus 1) pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

+ Catilinae character ex contrariis diversisque inter se pugnantibus naturae studiis cu piditatibus que conflatus erat.

V. Lucius Catilina, nobili genere natus 2), fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pra

solentia, et quod vix umquam tale scelus in rebus populi romani occurrat, facinus i. e. factum malum. 1) De cujus hominis moribus. Ita vero aequum erat; et sane non tantum in Catilinae, sed etiam Caesaris, Jugurthae, Marii, Sullae aliorumque et simul magistratuum ac totius populi moribus depingendis adeo laudabiliter se gessit Crispus, ut nemini in hoc secundus videatur, optimo quidem et utilissimo exemplo. Inde enim est, quod histo ria tantum facit ad augendam prudentiam, dum per traditam hujuscemodi notitiam animorum eo facilius hominum actiones eorumque naturam perspicere ac dijudicare possumus.

2) Cap. V. nobili genere natus, ortus. Ex patricia Sergiorum familia natus erat, anno U. C. 646. Pater ejus Q. Sergius, quaestor in italico bello. Ipse, ut Cic. pro Coel. c. 5. et 6. ubi vividis admodum coloribus ejus effigiem adumbrat, ex contrariis diversisque inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatus, in quo permulta maximarum, non expressa signa, sed adumbrata virtutum erant, quae multis maximisque obscurata et deformata vitiis elucescere nullo modo poterant. Praeterea multa de ejus indole continent I. et III. or. in Cat. Ceterum Catilina ultimus fuit nobilissimae illius gentis, de cu jus antiquitate etiam memimit Virg. Aen. V, 121.

[ocr errors]

Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen. ingenio malo pravoque. Ingenium quasi intus genitum est vis illa et natura, insita cuique rei, et xxr' éžoɣny homini ad aliquid exsequendum aut inveniendum ducens, in aliis acutior, in aliis remissior. Hic loci autem cum animo conjunctum, est omne id, quod in animum infertur, mores, scientiae etc. Sensus ergo: Vires animi ejus magnae fuerunt, ejus autem mores mali, (a quibus nihil boni

« IndietroContinua »