Immagini della pagina
PDF
ePub

ria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis, an virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto, 1) et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita 2) utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio veget.

Ingenium plurimum posse docuerunt, qui dominandi libidine bella gesserunt.-Quodsi, ut in bello, sic in pace ingenium exerceretur, res humanae magis essent imperturbatae multi autem conviviis et delectationi se natos arbitrantur verum is demum vivere videtur, qui praeclaram nominis famam quaerit.

II. Igitur3) initio reges, nam in terris nomen imperii id primum fuit, diversi, pars ingenium, alii cor

undis undae profluant. Sic. Fons jugis aquae. Hor, 2. Serm. 6. 2. Virtute animi. Vi animi, quam Graeci ¿pernv dicunt. procederet, prospere cederet, perficeretur.

1) consulto i. e. consilio, quod ex animi virtute proficiscitur, mature facto i. e. celeritate, quae ad vim corporis refertur.

[ocr errors]

2) Ita-veget. Sensus: Quia omnis nostra vis in animo et corpore sita est, hinc altera pars nostri sic opem alterius poscit, ut consilium absque facto, et factum absque consilio non multum proficiat, per se. i. e. solum, non con junctum cum altero. veget i. e. vegetum est, viget, floret. 3) Cap. II. Igitur placebant. Sensus: Reges, (quo nomine primi imperatores appellabantur) diversi, i, e. diversas vias sequentes, aut corporis, aut ingenii viribus gloriam adepti sunt, dum vel pecoris et agri et virium, quas corpus habet, culturae; vel ingenii artibus, sapientiae, meditationibus, inventionibus etc.. intenti erant. pars alii cur non : pars — pars, aut alii alii? Sed ejusmodi aequalitatem minus retinet auctor noster. Sic in Jugurtha c. 51. statim in principio: pars cedere alii insequi et c. 57. in medio: Romani pro ingenio quisque, pars emiņus pugnare, evadere alii, alii succedere.—___ etiam tum. Illis adhuc temporibus. Haec dicta sunt ab Sallustio, ut suae aetatis, antiquis illis temporibus dissimillimae, cu

-

pus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea 1) vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses, coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse.

[ocr errors]

piditatem et avaritiam obiter carpat. cupiditate. Sensus ergo: aureo illo saeculo sua quisque sorte contentus, non appetebat, quod alterius erat. Cupiditas distinguendum ab avaritia. Nam cupiditas est appetentia rei alienae cujuscumque. Avaritia est opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita. Cic. 4. Tusc. 23. Avaritia pecuniae studium habet. Sall. Cat. 11. et ex luxuria existit Cic. pro Rosc. Amer. 75. Avaritia non potest esse absque cupiditate, sed cupiditas absque avaritia. Sic appetere honores cupiditas est, non avaritia. agitabatur. Nostro auctori frequentativa grata sunt, uti ductare exercitum, agitare laetitiam, adventare cum excrcitu, objectare periculis etc.

1)' Postea vero quam. Posteaquam una vox est, quam hic separatam vides. Sic disjunctim leguntur: Cujus rei libet, cujus haec cumque modi. Cyrus, potentissimus Persarum rex, Astyagem, Medorum regem praclio vicit, regnum ad Persas transtulit, et Asia subacta totum orientem in po. testatem suam redegit. Lacedaemonii terrae, Athenienses mari totius Graeciae principatum obtinuerunt. lubidinem. Cupiditatem imperii, voluptatem dominandi pro caussa belli habebant, quoniam imperitare quam plurimis cupiebant, bellum etiam aliis inferri posse putabant, et gloriam ex magnitudine imperii aestimabant. Lubido (a lubet) quaelibet voluntas, temere suscepta; cupiditas effrenata. Raro in bonam partem capitur, sicuti infra cap.7. magis in decoris armis et militaribus equis, quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. periculo compertum est. Periculum a pereo deducitur, et salutis discrimen significat. negotiis. Negotium quod oppositum lotio, quo prius fruebantur, hic denotat curam, molestiam, solicitudinem, laborem. Gronovius periculo (a лзрv, expеriri, periculum facere) interpretatur experiundo, experimentis, alii melius, periculosis negotiis tum demum cogni

tum est.

[ocr errors]

Quod si 1) regum atque imperatorum animi virtus in pace ita uti in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus 2) retinetur, quibus initio partum est.

1) Quod si cerneres. Sensus: Quod si reges ingenium suum, ut in bello, sic in pace exercerent, homines in omni re statu magis imperturbato et aequalitate quadam in omni vita gauderent. imperatorum. Intellige omnes eos, qui seu in bello, seu in pace populis imperant. Sall. enim per duas voces regum atque imperatorum omne genus imperantium voluit exprimere. Non igitur imperatores pro ducibus accipias. De consulibus dixit cap. 6. annua imperia, binosque imperatores sibi fecere, animi virtus. Animi vis et praestantia. valeret. Vigeret, omnem suam vim haberet atque expromeret. aequabilius magis suum et eundem et imperturbatum statum obtinerent, quali sensu Cicero aequabilitatem in omni vita laudat. 1. Off. 90. Praeclara est aequabilitas in omni vita, et idem semper vultus, cademque frons: ut de Socrate, itemque de C. Caelio accepimus. Aequabilitas ab aequus, significat vero aequum proprie, quod sic omni ex parte aequatum est, ut nihil emineat. Hinc aequus per metaphoram pro justo, qui ita justus est, ut neutram in partem propendeat; aequus animus idem semper ac moderatus et tolerans, aliud alio. Circumscriptus hoc et elegantius pro: aliud huc, aliud alio, misceri i. e. turbari, confundi..

2) artibus i, e. consiliis, ea ratione agendi: nempe sapienti regimine, justitia, fortitudine. Ars ab apen virtus per syncopen dicitur, et est rei cujusdam scientia usu vel traditione vel ratione percepta, tendens ad usum aliquem vitae necessarium. Artes vero saepius, mores, studia et modo virtutes, modo vitia denotant. initio. Sallustius vel initio vel principio vel primo utitur. Initium ab ineo nominant rei majoris principium, uti narrationis initium, initium belli, et proprie significare videtur terminum, a quo spatium, quo curritur, incipit. Principium quasi primum caput alicujus rei vel facti et modo ad numerum`, modo ad tempus,.modo ad fundamentum refertur. Primo locum, primum tempus denotat, et sequuntur particulae, iterum, postea, postremo etc. vel primum, praeterea, deinde; vel, primum, deinde, postremo.

Verum 1) ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita 2) imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae) homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri #) atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transegere ; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima

1) Verum immutatur. Sensus: Qui vero bonas artes ét virtutes initio simulaverant, ut sibi regnum pararent; ad proprias malas artes reversi fortunam saepe cum moribus mutaverunt, imperiumque ad eos transiit, qui meliores erant aut bello, aut aequitate, aut continentia. ubi saepissime pro cum, quando, postquam; sic et ibi pro tunc, desidia i. e. a labore desidentia, inertia. continentia in omni victu cultuque corporis tuendi caussa cernitur, et opponitur luxuriae, abstinentia, vero rapacitati. Per abstinentiam cohibemus nos ab alienis, per continentiam a voluptatibus. Aequitas, quae justitiae maxime propria est, consistit in temperamento quodam inter misericordem patrem et justum legislatorem; hic opponitur rosuperbia i. e. inflammatio animi, qui super alios emergere vult, aliosque ut victos intueri.

[ocr errors]

fu

[ocr errors]

2) Ita-transfertur. Vult diccre: Mores corruptos sequuntur mutationes status reipublicae, ut, malis imperantibus remotis, ei praeficiatur optimus quisque, qui inter tot perditos maxime pollet ingenio, industria, viribus animi, *) Quae-parent h. e. Etiam in agricultura, navigatione, aedificatione, virtuti atque adeo animo nostro primae par. tes debentur. Virtuti cuncta maria terraeque patent. Virtus est ea vis, qua, quod decet, agimus, quod dedecet, gimus; hic praestantiam animi singulariter designat. 4) ventri libidini, somno inerti otio. indocti transferri potest ad studia rerum divinarum humanarumque; inculti ad mores atque inėtituta, peregrinantes, qui, qua transeunt, nullum sui vestigium relinquunt, contra naturam i. e. humanam, quae cultu animi delectari, corporis vero servitiis tantum uti debet. anima oneri incommodo; animam non inutilem tantum, sed et odiosam habuerunt ob conscientiae malae stimulos,

oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo1), quoniam de utraque siletur. Verum enim vero 2) is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed 3) in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

Arte varia homines laudem sibi parant: nam pulchrum est, praeclara facta facere: eloquentiam exercere haud indignum; res gestas scribere in primis arduum et laudabile: me tamen adolescentulum immoderata honorum cupido tenebat.

III. Pulchrum est bene facere ) reipublicae; etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello cla

1) juxta aestumo i. e. tanti pretii vitam eorum aestimo, quanti mortem; aequaliter vilipendo. siletur ignava eorum vita morte aeque ignava finitur; 'virtus autem clara aeternaque habetur.

2) Verum enim vero i. e. sed certissime. Hacc significatio cer

tissime apparet ex c. 20. frui animą i, e. fructum vitae capere, non sine caussa ac utilitate vivere. aliquo negotio vel, in aliquo negotio vel, ad aliquod negotium vel, alicui negotio: nam invenitur Cic. 2. de Orat. 149. Animus intentus cogitatione et cura; Cic. 11. Philipp. 22. Intentus ad liberandum. Cic. 1. de Nat. D. 49. Intenta mens in imagines. Lucan. lib. 8. 53. Paci intentus. Liv. 6. 23. intentus in eventu. Denique absolute ut infra cap. 16. Senatus nihil sane intentus. praeclari facinoris facti egregii, artis bonae i. e. qui non servilis alicujus servitii, sed virtutis bellicae, studiorum literarum, aut reipublicae gloriam quaerit. Facinus designat factum bonum vel malum, malum frequentius, praecipue, si absque epitheto positum invenias.

3) Sed ostendit. Sensus : quum tanta sit copia virtutum artiumque, quibus potest fama parari, natura aliam aliis monstravit viam, qua ad famam perveniant.

5) Cap. III. bene facere i. e. bonum quid facere, praeclara facta facere in commodum reipublicae. bene dicere i. e, cloquentiam exercere: aliud enim est loqui, aliud dicere. Loqui (a Moyos sermo) contractior se exprimendi ratio, de

« IndietroContinua »