Immagini della pagina
PDF
ePub

periculis requievit et mihi reliquam ætatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum ætatem agere; sed a quo incepto studioque 2 me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione quam veris- 3 sume potero paucis absolvam: nam id facinus in 4 primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius 5 explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit mag- 1 na vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, cædes, rapinæ, 2 discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, algoris, vigiliæ, 3 supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, 4 subdolus, varius, cujus rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vas- 5 tus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Luci Sullæ lubido 6 maxuma invaserat rei publicæ capiundæ, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magis- 7 que in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quæ utraque his artibus aux-, erat, quas supra memoravi. Încitabant præterea 8 corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res 9 ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiæque, quomodo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paullatim inmutata ex pulcherruma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

At

1 VI. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui Ænea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, 2 liberum atque solutum. Hi postquam in una mœnia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile 3 coaluerint. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia 4 ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse ; 5 nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. Romani domi militiæque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis bene6 ficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant; delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicæ consultabant; hi vel ætate vel curæ simili7 tudine patres adpellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendæ rei publicæ fuerat, in superbiam dominationemque convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere; eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

1 VII. Sed ea tempestate cœpere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. 2 Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, sem3 perque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum 4 brevi creverit; tanta cupido gloriæ incesserat. Jam primum juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis 5 atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus

viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus; virtus 6 omnia domuerat. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat: sic se quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniæ liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxu- 7 mas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

VIII. Sed profecto fortuna in omni re dominatur ; 1 ea res cunctas ex lubidine [magis] quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti 2 ego æstumo, satis amplæ magnificæque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed 3 quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta 4 habetur, quantum ea verbis potuere extollere præclara ingenia. At populo Romano nunquam ea 5 copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

IX. Igitur domi militiæque boni mores colebantur, 1 concordia maxuma, minuma avaritia erat, jus bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Jurgia, discordias, simultates cum hostibus exerce- 2 bant, cives cum civibus de virtute certabant; in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax 3 evenerat æquitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta hæc habeo, 4 quod in bello sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati prœlio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, 5

quod beneficiis quam metu imperium agitabant, et accepta injuria ignoscere quam persequi malebant. 1 X. Sed ubi labore atque justitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes feræ et populi ingentes vi subacti, Carthago, æmula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terræque patebant, 2 sævire fortuna ac miscere omnia cœpit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, his otium, divitiæ optandæ aliis oneri miseriæque 3 fuere. Igitur primo pecuniæ, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. 4 Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, 5 deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo æstumare, magisque voltum quam ingenium bonum 6 habere. Hæc primo paullatim crescere, interdum vindicari; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex justissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

1 XI. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius vir2 tutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavos æque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonæ artes desunt, dolis atque 3 fallaciis contendit. Avaritia pecuniæ studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque 4 inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta re publica, bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civibus facinora facere. 5 Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem majorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum

animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus 6 populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa cælata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, 7 nihil reliqui victis fecere. Quippe secundæ res sapi- 8 entium animos fatigant; ne illi corruptis moribus victoriæ temperarent.

XII. Postquam divitiæ honori esse cœpere et eas 1 gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur ex divitiis juven- 2 tutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Opera 3 pretium est, quom domos atque villas cognoveris in urbium modum exædificatas, visere templa deorum, quæ nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas 4 gloria decorabant, neque victis quidquam præter injuriæ licentiam eripiebant. At hi contra igna- 5 vissumi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quæ fortissumi viri victores hostibus reliquerant; proinde quasi injuriam facere id demum esset imperio uti.

XIII. Nam quid ea memorem, quæ nisi his qui 1 videre nemini credibilia sunt, a privatis conpluribus subvorsos montis, maria constructa esse. Quibus 2 mihi videntur ludibrio fuisse divitiæ; quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeæ ceterique 3 cultus non minor incesserat; viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Hæc juventutem, ubi fami- 4 liares opes defecerant, ad facinora incendebant;

« IndietroContinua »