Selections from the First Five Books: Together with the Twenty-first and Twenty-second Books Entire, Chiefly from the Text of Alschefski

Copertina anteriore
D. Appleton & Company, 1863
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 2 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
Pagina 64 - Data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, " Hoc te uno quo possum" ait "modo, filia, in libertatem vindico." Pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal "Te" inquit, "Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.
Pagina 148 - ... enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.
Pagina 24 - ... tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret.
Pagina 26 - Publi Horati, tibi perduellionem iudico, inquit. lictor, conliga manus. accesserat lictor iniciebatque laqueum. tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, provoco, inquit.
Pagina 97 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
Pagina 53 - Patres ; abdito intra vestem ferro proficiscitur. Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi cum...
Pagina 40 - Sed date dexteras fidemque, haud impune adultero fore ; Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite, priore nocte vi, armatus, mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.

Informazioni bibliografiche