Immagini della pagina
PDF
ePub

matri tulerit." Tarquinius Sextus, qui Romæ relictus fuerat, ut ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri jubent: ipsi inter se, uter prior, cum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus, alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si pro- 5 lapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet, quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.

LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione 10 atque in ea ætate, divitiis præpollens: eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum præda delenire popularium animos studebat, præter aliam superbiam regno infestos etiam, quod se in fabrorum ministerio ac servili 15 tam diu habitos opere ab rege indignabantur. Tentata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque cœpti premi hostes. In his stativis-ut fit longo magis quam acri bello-satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam 20 militibus: regii quidem juvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his + apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio: suam quisque laudare miris modis: inde certamine accenso, 25 Collatinus negat, verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris præstet Lucretia sua: "quin, si vigor juventæ inest, conscendimus equos invisimusque præsentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri adventu occurrerit oculis." In- 30 caluerant vino: "Age sane," omnes: citatis equis avolant Romam. Quo cum, primis se intendentibus tenebris, pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam, haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum æqualibus viderant tempus terentes, sed nocte sera dedi- 3 tam lanæ inter lucubrantes ancillas in medio ædium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne victor maritus comiter invitat regios juvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretia per vim stu- 46 prandæ capit: cum forma, tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno juvenali ludo in castra redeunt. LVIII. Paucis interjectis diebus, Sex. Tarquinius, inscio Collatino, cum comite uno Collatiam venit.

Ubi

exceptus benigne ab ignaris consilii, cum post cenam in hospitale cubiculum deductu, esset, amore ardens-postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur-stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistraque manu 5 mulieris pectore oppresso "tace Lucretia" inquit, "Sex. Tarquinius sum: ferrum in manu est: moriere, si emiseris vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem, videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes 10 muliebrem animum. Ubi obstinatam videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad.metum dedecus: cum mortua jugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque 15 inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia, mæsta tanto malo, nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ita facto maturatoque opus esse, rem atrocem incidisse. Spurius Lucretius cum P. Valerio 20 Volesi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem mæstam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimæ obortæ: quærentique viro "satin' salve ?" "Minime" inquit: "quid enim salvi est muli 25 eri, amissa pudicitia: vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterum corpus est tantum violatum, animus insons: mors testis erit. Sed date dexteras fidemque, haud impune adultero fore: Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite, priore nocte vi, armatus, mihi sibique, 30 si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ordine omnes fidem: consolantur ægram animi, avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et, unde consilium abfuerit, culpam abesse. "Vos" inquit "videritis, quid illi debeatur: ego me etsi 35 peccato absolvo, supplicio non libero: nec ulla deinde impudica Lucretia exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus moribunda cecidit. Conclamat vir paterque.

LIX. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex vulnere 40 Lucretia extractum, manantem cruore præ se tenens "per hunc" inquit "castissimum ante regiam injuriam sanguinem juro, vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata conjuge et omni liberorum stirpe ferro igni, quacumque dehinc vi possim, exse.

cuturum, nec ills, nec alium quemquam regnare Rona passurum." Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucre. tio ac Valerio stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut præceptum erat, jurant, totique ab luctu versi in iram, Brutum, jam inde ad expu- 5 gnandum regnum vocantem, sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiæ corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novæ atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet cum patris mæstitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque 10 inertium querelarum auctorque, quod viros quod Roma-' nos deceret, arma capiendi adversus hostilia

ausos.

Ferocissimus quisque juvenum cum armis voluntarius adest: sequitur et cetera juventus. Inde, pari præsidio relicto Collatiæ ad portas, custodibusque datis, ne quis 15 eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati, duce Bruto, Romam profecti. Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit: rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud temere esse rentur. Nec minorem motum ani- 20 morum Romæ tam atrox res facit, quam Collatiæ fecerat: ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, præco ad tribunum Celerum-in quo tum magistratu forte Brutus erat-populum advocavit: ibi oratio habita, nequaquam ejus pectoris ingeniique, quod 25 simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretia et miserabili cæde, de orbitate Tricipitini, cui morte filiæ causa mortis indignior ac miserabilior esset: addita superbia ipsius regis miseriæque et labores plebis in fossas cloacasque exhauri- 30 endas demersæ: Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos: indigna Servii Tullii regis memorata cædes, et invecta corpore patris nefandoque vehiculo filia, invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quæ præ- 35 sens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subjicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret exsulesque esse juberet L. Tarquinium cum conjuge ac liberis. Ipse, junioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum 40 inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus imperium in urbe Lucretio, præfecto urbis jam ante ab rege instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exsecrantibus, quacumque incede

bat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque. LX. Harum rerun nuntiis in castra perlatis, cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus-senserat enim adventum-ne obvius 5 fieret, eodemque fere tempore, diversis itineribus,' Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinic, clausæ portæ, exsiliumque indictum liberatorem urbis læta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Cære in Etruscos ierunt. Sex10 tus Tarquinius, Gabios, tamquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse cædibus rapinisque concierat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Re

gnatum Romæ ab condita urbe ad liberatam annos 15 U. c. ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde 245. comitiis centuriatis a præfecto urbis ex commenA. C. tariis Servii Tullii creati sunt, L. Junius Brutus et 507. L. Tarquinius Collatinus.

LIBRI SECUNDI

CAP. I-X, XII, XIII, XXXIV-XL.

ARGUMENTUM LIBRI SECUNDI.

I. BRUTUS jurejurando populum adstrinxit neminem regnate Roma passuros; II. Tarquinium Collatinum collegam suum, propter affinitatem Tarquiniorum suspectum, coegit consulatu se abdicare et civitate cedere; V. Bona regum diripi jussit; agrum Marti consecravit, qui Campus Martius nominatus est; adolescentes nobiles, in quibus suos quoque et sororis filios, quia conjuraverant de recipiendis regibus, securi percussit; servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit: ex cujus nomine vindicta appellata; VI. Cum adversus reges, qui contractis Veientium et Tarquiniensium copiis bellum intulerant, exercitum duxisset in aciem cum Arrunte, filio Superbi, commortuus est; VII. Eumque matronæ annum luxerunt. VIII. P. Valerius

consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. IX. X. Porsina, Clusinorum Rex, bello pro Tarquiniis suscepto, cum ad Janiculum venisset, ne Tiberim transiret virtute Cool: tis Horatii prohibitus est; qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit; et, ponte rupto, armatus in flumen se misit et ad suos transnavit. XII. Alterum accessit virtutis exemplum a Mucio; qui, cum ad feriendum Porsinam castra hostium intrasset, occiso scriba quem regem esse putabat, comprehensus, impositam altaribus manum in quibus sacrificatum erat exuri passus est, dixitque esse tales trecentos conjuratos in mortem ipsius regis. Quorum admiratione coactus Porsina pacis conditiones ferre, bellum omisit, acceptis obsidibus. XIII. Ex quibus virgo una Clœlia, deceptis custodibus, per Tiberim ad suos transnavit; et, cum reddita esset, a Porsina honorifice remissa, equestri statua donata est. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit; ob hoc Claudia tribus adjecta est, numerusque tribuum ampliatus est, ut essent viginti una. Adversus Tarquinium Superbum cum Latinorum exercitu bellum inferentem, A. Postumius dictator prosperè pugnavit apud lacum Regillum. Plebs, cum propter nexos ob æs alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii Agrippa a editione revocata est. Idem Agrippa, cum decessisset, propter

« IndietroContinua »