Immagini della pagina
PDF
ePub

modo recenfui, non tantum fimiliter extranei, fed etiam recentiores fuerunt, qui praeeuntem Trithemium bona fide fecuti funt. Ad haec fcriptoribus illis opponi poffunt alii, & quidem Itali, ac ferme aequales, qui Patriciatum ejus non memorarunt; cujus nullam etiam mentionem fecit ipfum Vallae Epitaphium, quod mater fuperftes, vel alius ejus nomine, filio defuncto pofuit, & inferius integrum dabo: quum tamen, Patricii honorem in aliorum infcriptionibus fepulchralibus non omitti, doceant exempla a Gentilio loc. laud. relata. Tituli denique librorum, in quibus Valla Patricius Romanus dicitur, non ab ipfo profecti, fed poftea ab his, qui ejus opera in lucem ediderunt, interpolati vel additi effe poffunt. Certe illorum plerique iis verbis concepti funt, ut ipfi commode tribui nequeant. Praefatio Elegantiarum hac infcriptione ornatur : Laurentii Vallae, Patricii Romani, & de lingua Latina bene meriti, in fex Elegantiarum libros elegans & docta admodum praefatio. In initio fingulorum librorum Antidoti in Poggium non tantum Patricius Romanus, fed etiam pari modo de lingua Latina bene meritus fuiffe dicitur. In capite praefationis in libros de Voluptate ac de vero Bono Vir Clariffimus appellatur. Jam vero laudationes hae, de lingua Latina bene meritus, elegans & docta admodum praefatio, Vir Clariffimus, fine gloriofa ac putida fui jactatione ab ipfius Vallae manu effe nequeunt, eafque propterea auctores habere alios credibile eft; quibus fimiliter Patricii Romani titulus adfcribi poteft; immo eo magis debet, quod in aliorum Vallae librorum infcriptionibus omittatur. Patriciorum autem nomine intelligi, quorum majores in confilium vel fenatum civitatis, in quem folis ferme Nobilibus aditus patebat, allecti fuerunt, docuit Gentilius de Patric. lib. iv. cap. v. Hoc fenfu, Patricius Romanus lingua Francorum per Gentilhomme Romain, vel Noble Romain reddendum effe, docuit Clariff. de la Monnoye in Notis ad Baillet. Jugem. des Savans tom. II. part. I. pag. 348. ubi carpit Bailletum, qui Senateur Romain interpretatus fuerat, in eo fecutus Flacc. Illyricum in Catal. Teft. verit. pag. 1893. quum tamen Vallam Senatoris Romani dignitate ornatum fuiffe, verifimile non fit. Utrum vero majores Vallae in fenatum Romanum adoptati fuerint, & hinc ipfe vere Patricius Romanus dici poffit, illis diligentius indagandum relinquo, quibus faftos Romanos confulendi facultas data eft. Mihi cauffas aliquas adtuliffe fufficit, ob quas id dubium videri queat.

Quo praenomine pater Vallae appellatus fuerit, nondum inveni. Ipfum tamen utriufque juris antiftitem & confiftorii Apoftolici advocatum fuiffe, filius teftatur lib. I. Antid. in Poggium pag. 287. & lib. iv. Recriminat, in Barthol. Facium pag. 629. Mater, quae filio fupervixit, eique mortuo monumentum ftruxit, in Epitaphio memoriae ejus pofito Catharina dicitur; cujus frater Melchior, vel Melcior Scribarius, vel Melkion Scribanus, Martino v. Pontifici Romano a fecretis fuit. Vide Vall. lib. IV. Antid. in Pogg. pag. 352. lib. 1v. Recrimin. in Facium pag. 621. & lib.

1. de Volupt. pag. 898. qui dicta pag. 621. teftatur, illum in moribas quidem patre fuo dignum, in literis autem eum fuiffe, qui magis officio fuo fatisfecit, quam ut condendis operibus vires ei fuppeterent. In Epift. vero ad Candid. Decembrem pag. 638. refert, virum quum in ceteris laudandum fuiffe, tum vero in hoc, quod, quum aliquot annis juri civili ftuduiffet, ad artem oratoriam poftea totum fe converterit, Secretariumque Martini quinti pefte in via correptum nuper effe mortuum; qui mori minime debuit, juvenis adhuc, & viridis, & ornamentum ac deliciae curiae Romanae. Innuere infuper videtur, infignia ejus effe manum dextram cum lacerto fcribentem, atque inde Scribanam progeniem nuncupari. Matris foror Nicolao Tartarino nupfit. Vide Vallam lib. 1. de Volupt. pag. 898. Mater Catharina, marito moriente, quinque & viginti annos nata, fic in viduitate cafte integreque perfeveravit, praefertim ea venuftate, quae multos ad ejus petendum matrimonium follicitaret, ut omnium virtutum, quae in feminas cadunt, exftiterit fpecimen, tefte Valla lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 347. Ex matrimonio hoc procreati memorantur duo filii & filia. Frater Vallae major, quem praeceptore ufum effe quodam Porcellio Valla ibid. teftatur, poftea vitam monafticam profeffus eft, & cuidam monafterio Salerni praefuit. Vide Vallam lib. 1. Antid. in Pogg. pag. 273. Soror nupfit Ambrofio Dardano, qui, etfi praedives, tamen timidior fuit paupertatis, & rebus fuis pepercit, & ex propinquis lucrum, quam damnum, facere maluit. Habitavit autem Romae fimul cum matre in ea domo, quae olim patris fuiffe videtur, certe cujus fuam Valla partem forori cefferat. Valla lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 355. Sed matrimonium hoc fterile, aut fane fororem liberis orbam fuiffe, teftatur Vall. ibid. pag. 362. Ceterum Catharina praegnans aliquando, quum fe ignoraret ventrem ferre, ex oraculo facta eft certior, fe gravidam effe, & parituram filium, juffaque, ut id nomen puero, quod poftea impofitum eft, imponeret. Videatur Valla ibid. pag. 347. qui tamen addere neglexit, utrum mater eo tempore fe, an fratrem, utero ferret.

Quis Vallae annus natalis exftiterit, non convenit. Nativitatem ejus in annum MCCCCXVII. confert Hanckius in Scriptor. rer. Roman. lib. II. part. 1. cap. xI. §. 1. fed forte errore vel typographorum, vel calami. Ipfum enim in animo habuiffe annum MCCCCXV. inde conjiciendi anfa datur, quod ibidem §. 8. referat, Vallam anno MCCCCXVIII. puerum trium annorum fuiffe. Eumdem annum MCCCCXV. nativitati Vallae adfignant Henr, Warton in Append. ad Guilielm. Cave de Script. Ecclef. pag. 99. & Bayle in Diction. Hift. in voce Valla: quorum pofterior fententiam adftruit teftimonio Epitaphii, ipfius memoriae caufla pofiti, in quo vixiffe dicitur annos quinquaginta, obiiffe anno MCCCCLXV. Calendis Augufti. Ab illo enim annorum numero fi quinquaginta annos, quos vixit, deducamus, reftabit annus MCCCCXv. qui ipfi natalis fuiffet. Horum tamen fententia refellitur teftimonio ipfius Vallae, qui primo refert lib. iv. An

tid. in Pogg. pag. 352. se quatuor & viginti natum annos cum Martino v. collocutum effe; poftea Placentiam miffum diutius ibidem manfisse, eoque tempore Martinum deceffiffe; quem obiiffe conftat ineunte anno MCCCCXXXI. Si igitur anno praecedenti MCCCCXXX. annum vigefimum quartum agens cum Martino v. collocutus fit, in lucem potius editus effe debuit anno MCCCCVII. vel мCсссvш. Deinde lib. iv. Recrim. in Facium pag. 624. teftatur, Antonium Panormitam fe plus quindecim annis natu grandiorem effe. Panormitam autem anno MCCCxciii. natum effe, auctor eft Antonin. Mongitor. in Biblioth. Sicul. tom.1. pag. 55. Si igitur anno millefimo trecentefimo nonagefimo tertio addamus annos quindecim,quos Panormita Vallam ordine nafcendi praeceffit, Valla natus erit anno мCCCCVIII.Eamdem fententiam ex veriori obitus Vallae anno (quem non мCCCCLXV. fed MCCCCLVII. fuifle, infra docebimus) confirmari, fuo loco videndum erit.

Romae natus Valla in eadem urbe ad virilem aetatem educatus eft.Vide Vall. lib. IV. Antid. in Pogg. pag. 347. Quum paullatim adolefceret, literarum elementis erudiendus praeceptoribus traditus eft; qui de eo testati sunt, fuiffe femper vivaciffimae naturae, ita ut nemo magis ex omnibus condifcipulis; fed minime fervum, & procul ab omni malignitate, qui nec facere poffet, nec pati injuriam. VideVallam lib. 1. Antid. in Pogg. pag. 273. In addifcendis Graecis ufus eft inftitutione Aurifpae & Rinutii, qui ad gradum Secretariorum Apoftolicorum evecti difcipulo Valla gloriati funt, ut Valla invicem ipfis praeceptoribus. Valla ibid. lib. IV. pag. 335. 339. & in Praefat. lib. I. Elegant. Sub his aliifque magiftris tantopere profecit, ut vix pubefcens in Doctorum fui temporis notitiam pervenerit, & cum Poggio omnibufque Martini v. Secretariis de facundia certaverit: quo jam tempore de Comparatione Ciceronis Quintilianique confcripfit, & Florentiam ad Carolum Aretinum mifit. Vide Vall. ibid. pag. 352. & lib.1v. Recrimin. in Facium pag. 621. In eadem materia fe poftea etiam exercuit Jo. Ant. Campanus, Epifcopus Aprutinus; cujus de hoc argumento Epiftola, ad Antonium Moretum fcripta, exftat inter ejus Epiftolas ac Poëmata, cura Viri Celeberrimi Jo. Burch. Menckenii recufa, pag. 550. Opufculum illud Vallae num adhuc in bibliothecis fuperfit, dicere nequeo; fed inter opera ejus, quae junctim Bafileae anno clɔ ɔ XL. prodierunt, non reperitur. Poftea tanti femper Quintilianum fecit, ut eum aut parem Ciceroni, aut majorem ftatuerit; quod adductis ex Valla teftimoniis probat, fed fimul refellit Florid. Sabin. Apolog. in ling. Lat. Calumniat. pag. 11. De veneratione, qua Valla Quintilianum profecutus eft, etiam infra dicendi locus erit.

Circa id tempus obiit Melkion Scribanus, Vallae avunculus, quem Martini v. Secretarium fuiffe docui. Eo defuncto, Secretariatum petivit Valla, quatuor & viginti natus annos: quod ne impetraret, obftitiffe credidit Poggium, femper bonorum incrementis adverfum, a quo fe apud Martinum accufatum dicit, tamquam ceteros Secretarios, utique in illo

3

flore

flore aetatis, contemturus effet. Poft aliquot tamen dies ad fummum Pontificem a Cardinali Sancti Euftachii deductus eft: qui, etfi junior, quam pro auctoritate Secretariatus vifus fuerit, tamen optimam fpem dedit. Noverat enim patrem ejus & avum maternum ; quos, ut chariffimos, quum foret Cardinalis, in illa fuga Innocentii VII. quum anno мccccv. Roma Viterbium fe reciperet, (Platin. de Vit. Pontif. pag. m. 629. & Vita Innocentii apud Murat. tom. II. Rer. Italic. Script. part. II. pag. 833.) & populus Romanus faeviret in Curiales, per fuos domefticos, ut tuti effent, ad fe arceffiverat. Poft hoc cum Martino Pontifice colloquium juffu aviae matrifque ac materterarum ob haereditatem avi & avunculi, eodem anno defunctorum, Placentiam profectus eft. In hac urbe quum diutius maneret, Martinus deceffit, Eugeniufque ei fublectus eft. Mox ortis Romae bellis, in patriam reverti fuper fedit, potiufque fe tunc Papiam contulit, publice ad Rhetoricam ibidem legendam conductus. Vide Vall. lib. IV. Antid. in Pogg. pag. 352. Utrum migrationis ex patria, five hoc, five ullo alio tempore, cauffa fuerit, quod a Pontifice Romano, cui nullum jus imperii conceffum effe docebat, inde difcedere juffus fit, quemadmodum tradunt Hanckius de Script. Rer. Roman. lib. II. part. I. pag. 116. & Henr. Warton in Append. ad Guil. Cave de Script. Ecclef. pag. 99. five quod pontificiae impietatis, tyrannidis, & aliorum fcelerum hoftis acerrimus in exfilium pulfus fit, ut teftatur Flacc. Illyric. in Catal. Teft. veritat. pag. 1893. non modo incertum, fed ne verifimile quidem videtur, quia nullus adverfariorum, qui plurimi ac maledicentiffimi fuerunt, & multa, five vera, five falfa, objecerunt, numquam tamen exfilii publice indicti vel ullo verbo in fcriptis meminerunt. Infuper Declamationem Vallae de Ementita Conftantini Donatione, quae fententiam corum confirmare poffe videtur, non hoc tempore, fed multis demum poft annis, fcriptam fuiffe, infra fuo loco videbimus. Dum Papiae degens Rhetoricam profitetur, fe inter auditores numeraffe abbatem quemdam teftatur, qui poftea fuit Epifcopus Atrebatenfis, lib. iv. Antid, in Pogg. pag. 351. In eadem urbe condidit, aut certe ibidem edidit, tres libros de Voluptate ac vero Bono, atque inde ad amicos Romae, Florentiae, & alibi degentes, inter quos Guarinus, Leonardus, Ambrofius, Carolus nominatim laudantur, mifit. Vide Vallam ibid. pag. 343. 351. & lib. iv. Recriminat. in Facium pag. 621. In hoc opere fe refpondiffe quatuor primis libris Boëtii de Confolatione Philofophiae, teftatur in libro de Libertate Arbitrii pag. 1000. Eodem tempore Jurifconfulti quidam barbari Ciceroni, tamquam loquaci, & verborum, non rerum, amatori, Bartolum praeponere, eumque miris laudibus ferentes adfirmare confuerant, nullum ex operibus M. Tullii cum vel breviffimo Bartoli libello, qualis eft de Infignibus & Armis, comparandum effe. Id indignatus Valla, ut iis os obftrueret, fcripta ad Candidum Decembrem Epiftola, doctrinam Bartoli, eo libello circa Infignia & Arma expofitam,

infulfam effe demonftrare conatus eft. Hanc Epiftolam confcripfit, quum adhuc Papiae moraretur, eumque quum ad alios, tum ad Guarinum Ferrariam mifit; unde in ea Melchioris avunculi nuper demortui, & puellarum Ticinenfium potius, quam Romanarum, Mediolanenfium, vel Neapolitanarum, meminit. Eam quum poftea Facius Invectivae in Bartolum nomine traduceret, fe tantum libello ad amiciffimum & facundiffimum Furifconfultum Catonem Sancium, vel Sacium, (Cato Saccus a Philelpho vocari videtur) fcripto probasse respondit, Bartolum longe abeffe a facultate veterum Jurifconfultorum; quod nequaquam iis doctrinis, quae humanitatem informarent, ut illi, fuiffet excultus. Vide Vallam ibid. pag. 629. Epift. ad Candid. Decembr. pag. 634. 638. & 641. In operibus tamen ejus editis Epiftola illa Candido Decembri infcripta eft, non vero Catoni Sancio; cujus tantum ibidem pag. 635. mentio occurrit, tamquam a quo Bartoli libellum utendum acceperit. Relicta Papia contulit fe Mediolanum, ut ibidem etiam Rhetoricam publice doceret. Vide Vallam lib. v. Antid. in Pogg. pag. 351.

Neque diu Mediolani fubftitit. Inde vero difcedens abiit Neapolim ad Alphonfum, qui regnum Neapolitanum fimul cum Siculo & Arragonenfi obtinebat, & inter Principes fui feculi optimus ac benigniffimus literatorum Maecenas viros, eruditionis laude prae reliquis confpicuos, ad fe allicere, variifque honoribus & praemiis augere folitus erat. Et quidem Vallam circa annum мсCCCXLIII. fe Neapolim ad Alphonfum v. Arragoniae Regem contuliffe, refert Henr. Warton in Append. ad Guilielm. Cave de Scriptor. Ecclef. pag. 99. In quo fequi fe putaffe videtur Hanckium de Scriptor. Roman. rer. lib. II. part. I. pag. 116. Verum, quae Hanckius de Valla, Regem Alphonfum jam quinquagenarium literas Latinas circa eum annum docente, narravit, ipfe perperam fimul & ad iter ejus Neapolitanum, & ad inftitutionem regiam retulit. Licet autem liquido annum definire nequeam, quo Valla ad Regem Alphonfum profectus fit, attamen palam adfirmare non dubito, non tantum primo Vallae in urbem Neapolim adventui eum, quem putavit, annum adfignandum non effe, fed etiam Vallam jam anno MCCCCXXXV. vel certe ante annum MCCCCXXXVIII. five octo vel quinque annis antea, in regno Neapolitano degiffe. Ipfe enim lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 631. refert, fe jam illo tempore in regni Neapolitani urbe Cajeta fuifle, quo Infans Petrus, id eft, minimus Alphonfi Regis frater, eodem adveniret. Is autem anno MCCCCXXXV. exeunte, vel initio fequentis, Cajetam expugnavit, & poftea die xvII. Octobris anno MCCCCXXXVIII. ad Neapolim, quum Alphonfus frater eam obfideret, ictu tormenti bellici interfectus eft. Vide Anonymi Diaria Neapolitana apud Murator. tom. xxi. Rer. Italic. Script. pag. 1103. & 1111. & Collenut. lib. vi. Hiftor. Neapol. pag. 427. & 435. Per tempus autem, quo Petrus Infans Cajetam advenit, intelligi annum мccЄCXXXV. excuntem, vel initium fequentis, adeoque Vallam

jam

« IndietroContinua »