Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][subsumed][ocr errors]

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA
LIBRI, QUI SUPERSUNT, OMNES,

CUM NOTIS INTEGRIS

LAUR. VALLAE, M. ANT. SABELLICI, BEATI RHENANI,
SIGISM. GELENII, HENR. LORITI GLAREANI, CAR.
SIGONII, FULVII URSINI, FRANC. SANCTII,J. FR.
GRONÓVII, TAN. FABRI, HENR. VALEŠII,
JAC. PERIZONII, JAC. GRONOVII;

EXCERPTIS

PETR. NANNII, JUSTI LIPSII, FR. MODII, JANI GRUTERI;

NEC NON INEDITIS

JANI GEBHARDI, CAR. AND. DUKERI, & aliorum:
Curante ARN. DRAKENBORCH,
Qui & fuas adnotationes adjecit.

Accedunt Supplementa deperditorum T. LIVII Librorum,
a JOH. FREINSHEMIO concinnata.
TOMUS SEPTIMUS.

LUGD. BATAV.

AMSTELAEDAMI,

Apud SAM. LUCHTMANS.
Apud J. WETSTENIUM.
& A. SCHOONENBURG.

} 17

1746

210

r

LECTORI

AEQUO ET BENEVOLO

5. P. D.

ARNOLDUS DRAKENBORCH.

NTEQUAM manum de tabula tollere, & Livium, cujus tamen editio in longe majorem, quam primum animo conceperam,molem paullatim excrevit, miffum facere poffum, tu adhuc, Benevole Lector, mihi appellandus fuperes ; quem jure tuo a me exigere arbitror, ut, quemadmodum me fa&turum in limine tomi primi promiferam, ea, quae fcire tua intereft, hoc loco te doceam. In hac autem re eo nunc brevior, quam olim propofueram, effe potero, eoque nunc paucioribus verbis alloquium abfolvere licebit, quod partim circa pleraque, ad vitam ipfius Livii & alia, quae de nobiliflimo & celeberrimo hoc Romanorum Hiftorico difputanda forent, pertinentia, laudabili illorum, qui ejus fata noffe cupiunt, defiderio jam dudum fatisfecerint Viri Doctiffimi; quorum differtationes de hac materia editas, tamquam appendicem Livianam, in ultimo hoc tomo junctas integre edidi, idque eo confilio, ne per hoc ftadium, in quo alii feliciter ante me fefe exercuerunt, ipfe etiam decurrere neceffe haberem: partim vero, quae de variis manufcriptis, quos in Notis meis adornandis infigni amicorum benevolentia confulendi facultatem habui, & de editionibus, quae ante hanc noftram prodierunt, enarranda erant, fuis Indiculis, huic itidem tomo ultimo additis, differuerim. Miffis igitur, quae gnava aliorum diligentia dudum occupata funt, ac praeteritis, quae ipfe in alium locum conjicienda cenfui, omnis haec praefatio duabus praefertim partibus abfolvetur. Earum prima potiffimum verfabitur in hominum doctorum, quos Livius commentatores nactus eft, Emen

da

dationibus, Scholiis, ac Notis, in hac editione aut ex prius publicatis recufis, aut nunc demum in lucem publicam produétis, quibufque auxiliis instructi eas confcripferint; altera in meis in principem rerum a Romanis geftarum Hiftoricum Notis & Obfervationibus.

Quod igitur primo loco ad Viros Doctos adtinet, quorum Annotationes in Livium olim evulgatas editio a me procurata renovavit, eorum, ordine temporum quibus vixerunt, vetuftiffimus eft LAURENTIUS VALLA, unus illorum Heroum, qui feculo quintodecimo feliciffime floruerunt, & ad horridam proximorum temporum barbariem Herculeo aufu depellendam, eumque Latini fermonis nitorem & elegantiam, quam in optimis ejus linguae fcriptoribus omnis aetas mirata eft, iterum inducendam utiliffimam operam contulerunt, ut latius docuerunt Floridus Sabinus Apolog. in ling. Lat. Calumn. pag. 13. 109. lib. 11. Subfeciv. Lect. cap. xx. & plures alii. Quum autem praeclari & aeterna laude digni illius Viri vita, licet fcitu haud indigna, parum tamen cognita, vel perperam memoriae tradita fit, neminem Lectorum vitio mihi verfurum fpero, quod eam ex ipfius potiffimum fcriptis aliifque monumentis, quibus tuto fides haberi poffit, breviter & fumma tantum rerum capita perftringens defcribere, fimulque docere conftituerim, qua occafione ad illa, quae ejus nomine Livio illuftrando exftant, & huic editioni fuis locis inferta funt, confcribenda permotus fuerit.

Vallam Romae natum effe, inter omnes conftat; idque ipfe de fe perhibet lib. iv. Antid. in Poggium pag. 329. Adverfus Vallam etiam fcribens Bartholomaeus Facius eum Romanum vocavit. Vide Vall. lib. 1. Recrimin. in Facium pag. 460. Virum fanguinis Romani appellat Coccius Sabell. Ennead. x. lib. v. pag. 719. Utrum vero Patricius Romanus. fuerit, non aeque certum effe videtur. Titulum Patricii ipfi tribuit Joh. Trithemius de Script. Ecclef. cap. DCCL. Cujus auctoritatem paffim fequuntur Voffius lib. 1. de Hift. Lat. cap. VII. Hanckius de Scriptor. Rom. rer. lib. 1. part. I. cap. XL. pag. 115. Henr. Warton in Append.. ad Guilielm. Cave de Script. Ecclef. pag. 99. Du Pin Biblioth. Script. Eccl. tom. XII. pag. 94. L'Enfant. Hift. Bell. Huffit. & Concil. Bafil. tom. 11. pag. 204. Infuper Patricii titulum nominibus ejus addunt nonnulli, quos edidit, libri; ac nominatim Praefatio libri 1. Elegantiarum, omnes libri quatuor Antidoti in Poggium, Declamatio de falfo credita & ementita Conftantini Donatione, & principium librorum de Rebus a Ferdinando Arragoniae rege gestis. His Octavianus Gentilius lib. iv. de de Patriciis cap. v. pag. 517. etiam adnumerat libellum de Reciprocatione Sui & Suus: in cujus tamen editionibus, quas confului, eum omitti deprehendo. Verum haec omni dubitationi ex animo meo eximendae nondum fufficiunt. Trithemius enim, antiquiffimus eorum, quos Vallam Patricium Romanum vocaffe inveni, alienigena, & hinc minoris auctoritatis eft, qui in hac re facile errare potuit. Reliqui vero, quos

[ocr errors]
« IndietroContinua »