Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTII CRISPI

CATILINA,

SEU

BELLUM CATILINARIUM.

a Omnis, homines qui sese student præstare cæteris animalibus, summâ ope niti decet, vitam silentio ne transeant, veluti pecora, quæ natura prona, atque ventri obedientia, finxit. b Sed nostra omnis vis in animo et copore sita est. Animi imperio, corporis servitio, magis utimur. Alterum nobis cum dîs, al

INTERPRETATIO,

1DECET omnes homines, qui | transeant vitam nihil agendo, sicut student, sese præstare cæteris ani- pecora, quæ natura fecit in terram malibus, conari totis viribus ne propensa, et ventri obedientia.

NOTÆ.

a OMNIS.] Accusativus pluralis. Solebant enim veteres nomina in is desinentia in singulari, eodem sono efferre in accusativo plurali; mutata tamen syllabâ brevi in longam, utpote natâ ex dipthongo

eis, quâ terminabantur olim accusativi illi plurales.

b Sed.] Hic non est adversativa: posita est vocula pro verùm, autem, Gallicè Or.

terum cum belluis commune est. 1 Quo mihi rectiùs videtur, ingenii, quàm virium, opibus gloriam quærere; et quoniam vita ipsa, quâ fruimur, brevis est, memoriam nostri quàm maximè alongam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria, fluxa and fragilis est: virtus clara, æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vi-ne corporis, an virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et priùs, quàm incipias, consulto, et, ubi consulueris, maturè facto, opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diversi, pars ingenium, alii corpus, exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; 3 sua cuique satis placebant. Postea verò quàm in Asiâ e Cyrus, in Græcia Lacedæmonii et Athenienses 4 cœpêre urbes, atque nationes subigere: lubidinem dominandi causam belli habere: maximam gloriam in maximo imperio putare; tum demum periculo, atque negotiis compertum est, in bello plurimùm ingenium posse. Quòd si regum, atque imperatorum animi virtus in pace ita, ut in bello, valeret, f æquabiliùs, atque constantiùs sese res humanæ haberent; 5 neque aliud alio ferri, neque mu

d

INTERPRETATIO.

1 Quapropter videtur mihi rec- Græciâ, cœperunt in suam potestius, quærere gloriam opibus et tatem redigere urbes atque natifacultatibus ingenii, quam opibus ones; habere lubidinem dominandi virium, corporearum. pro causa belli; putare maximam

Nam ex altera parte oportet gloriam in maximo imperio sitam deliberare, priusquam incipias; esse: tum denique compertum est et ex altera oportet tempestive experientia atque negotiis ingeexequi, postquam consulueris. nium plurimùm posse in bello.

3 Unusquisque sic satis contentus erat iis quæ possidebat.

5 Neque videres opes et divitias ex hác aut illa regione, in aliam

4 Postquam verò Cyrus in Asiá deportari. Lacedæmonii et Athenienses in

NOTÆ.

a Longam.] Hoc vult Sallustius, ut f d Diversi.] Id est, diversas vias insis, unusquisque hominum recordationem, præ- tentes.

claris factis mereatur, itaque in ipsorum e Cyrus.] Cambysis et Mandanes filius, vivat memoriâ.

b Incipias.] Id est, quilibet insipiat. Hæ locutiones per secundam singularis numeri personam sunt frequentissimæ et elegantissimæ. Iis utimur etiam cùm ad multitudinem præsentem sermo dirigi

tur.

c Primum.] Id est, vocati sunt Reges qui primi dominium exercuerunt in gentes. Quod quidem autoris sensu, intelligendum est, quatenus, cum aliis, initium rerum repetit ex profanis autoribus.

qui imperium Medorum ad Persas transtulit. Cur verò ejus meminerit Sallustius, cùm ante Cyrum, Ninus Assyriorum Rex Asiam bello vastaverit, crediderim esse factum, quia antè Cyrum obscurata sit admodum rerum memoria; neque antè ipsum satis cognitum fuerit vi-ne corporis an virtute animi res militaris magis procederet.

f Equabiliùs.] Id est, magis suum et eundem statum obtinerent. Gall. Auroient un cours bien plus réglé,

c

i

1

g

tari, ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facilè his artibus retinetur, quibus initio partum est, Verùm, ubi pro a labore, desidia; pro continentiâ et æquitate lubido atque superbiâ invasêre; fortuna simul cum moribus fimmutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque à minùs bono transfertur. Quæ homines & arant, navigant, ædificant, virtuti omnia 1 parent. Sed multi mortales, dediti ventri, atque somno, indocti, incultique, vitam sicuti 1 peregrinantes transegere. Quibus profectò, i contra naturam, corpus voluptati, anima oneri, fuit; eorum ego vitam, mortemque juxta æstumo, quoniam de utrâque siletur. Verùm enimvero is demum mihi vivere, et frui animâ, videtur, qui aliquo negotio intentus, præclari fascinoris, aut artis bonæ, famam quærit. * Sed in magnâ copiâ rerum, aliud alii natura iter ostendit. Pulchrum est bene facere reipublicæ, etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet ; et qui fecêre, et qui facta aliorum scripsere multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem, et actorem rerum; tamen in primis arduum videtur, res gestas scribere: primùm quòd facta

INTERPRETATIO.

1 Omnia obédiunt virtuti, et illi gestarum nullo modo, nec mereatur, subjecta sunt. nec obtineat eandem gloriam quam 2 Ego tanti facio mortem illorum consequitur ille, qui eos perficit; atac vitam. tamen videtur mihi quidem, in primis, difficile scribere historiam.

3. Atque quanquam scriptor rerum

NOTE.

a Labore.] Labor hic positus est pro pensione ad Laborem; pro laboriositate, si ita loqui liceret: opponitur enim desidiæ.

terrogatus, is respondet, quia lubet. Alibi aliud lubido indigitat.

e Superbia.] Tyrannidis gradus est ultimus et supremus, cùm scilicet rex aliquis cum fastu, et fastidio perinde injustitiam suam in subditos exercet, ac si bruta essent, aut vilia mancipia.

f Immitatur. Id est, ex favente fit adversa.

b Continentia. Apud politicos, adeòque et Historicos persæpè non idem dicit quod apud Philosophos. Hi per continentiam eam virtutem intelligunt, quæ moderatur appetitui circâ cibum, potum, &c. Illis verò continentia est quâ g Arant.] Id est, quæcumque terræ culhomo qui sedet in gubernaculo reipub-tura crescunt. Navigant, id est, navigalicæ, abstinet ab omni injustâ exac- tionibus comparantur. Sed insolentior est tione.

tropus.

c Equitate.] Plûs est Equitas quam h Peregrinantes.] Quasi essent à vita exJustitia. Hæ suas habet formulas ità di-tranei, quosque minimè tangat quicquid in gestas, ut sæpè summum jus summa sit eâ est. injuria: at verò Æquitas illud unum respicit quod in se, et revera æquum et bonum est? judicat ex foro conscientiæ; quandoque leges transgreditur justitiæ; imò contrà eas facit.

d Lubido.] Eâ est cùm homo politicus, quamobrem aliquid injusti incipiat in

i Contrà naturam.] Omninò, nam secundum eam, qui minor est servit majori; animus verò corpori præstat.

k Sed in magna, &c.] Sensus est. Cùm tam vâriæ sint artes, quibus gloria comparari possit, naturam diversè hunc aut illum ad quamlibet instituere.

dictis exæquanda sunt; dehinc quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malevolentiâ, et invidia, dicta putant. Ubi de magnâ virtute, atque gloria bonorum memores; quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra, ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, 2 studio ad rempublicam blatus sum; cibique mihi multa adversa fuêre. Nam pro pudore, pro abstinentiâ, pro virtute, audacia, largitio, avaritia, vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia, imbecilla ætas, ambitione corrupta, tenebatur. Ac me, cùm ab reliquis malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido eadem, quæ cæteros, fama, atque h invidia vexabat. 3 Igitur, ubi animus ex mulits.

1

[ocr errors]

f

INTERPRETATIO.

Unusquisque legit et audit cum | republicá, nolui perdere bonum æquitate animi ea, quæ putat sibi otium, animi socordiâ et ignaviâ factu facilia: ea verò quæ sunt su- aut corporis desidia et segnitie; pra, et sibi impossibilia, habet pro neque verò volui me intentum serfalsis, veluti ficta. vilibus officiis transigere vitam colendo agrum, aut venando; sed postquam regressus sum ad institutum et studium, à quo ambitio 3 Igitur cum animus fuit mihi mala avocaverat me, constitui perliber à multis curis et solicitudini- scribere res gestas Pop. R. carpbus, atque periculis et discrimini- tim prout singula videbantur digbus, et constitui vitam reliquam na hominum recordatione. mihi transigendam esse procul à

2 Magno cum affectu conatus sum munus aliquod in republicâ suscipere.

NOTE.

a Exequanda.] Ea demum scriptoris laus est, cùm ita ille orationem suam ex ipsis rebus effingit, ut in scripturâ et picturâ, quam fuerit in re, et exemplari, nec plùs, nec minus conspiciatur.

ut largirentur, opus erat omninò aliquos. expilare.

g Fama.] Quo modo reponit Sallustius famam in malis moribus? Qui scilicet ille, sicut et reliqui, eam sibi malis artib Latus sum.] Id est, eadem lubidine quâ | bus, quas excusat tamen, quantùm pocæteri ad magistratus anhelabant, quasi tur-test, magnam facere studebat; ambienbine correptus sum. At enim, vide mihi, do, &c. quæso, quâ solertiâ errata sua excuset Sallustius: vult ille videri grassante pravitate, et quasi æstu quodam, sublatus. clbique.] Id est, In muneribus cendis et gerendis.

h Invidia.] Mirè se hîc torquent interpretes: quidam textum corrigunt; alii invidiam exponunt, quasi Sallustius maadipis-ligna invidorum judicia expertus fuerit.

d Abstinentiâ.] Eadem est atque innocentia et continentia.

At certò iliud non agitur: autor enim loquitur de malis moribus, quibus et ipse corruptus fuerat; quod patet ex eò quòd se dicit à reliquis dissentire. Ergo, quanquam cunctanter à doctissimorum viro.

e Virtute.] Propriè, hoc in loco, cam virtutem indicat, quâ quis animo est præstanti et elato. Gall. La noblesse du cou-rum sententia discedo, pace ipsorum disrage.

f Largitio. Qui ad honores aspirabant, quandoque epulis et conviviis populi suffragia captabant, et illius auram venabantur; quandoque frumenta distribuebant, &c. Illud est largitio: atque

cedo tamen. Invidia, uti quidem arbitror, nihil est aliud quàm idem ille morbus, quo hodieq: laborant omnes qui nimio affectu, se præponi postulant fis, qui sibi gratiâ præpollent apud principem aut populum.

a

miseriis, atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a à republicâ procul habendam decrevi, non fuit consilium, socordiâ, atque desidiâ, bonum otium conterere: neque verò, agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere; sed à quo incepto, studioque me ambitio mala detinuerat, eòdem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoriâ digna videbantur, præscribere: eò magis, quòd mihi à spe, metu, partibus reipublicæ, animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quàm verissimè potero, paucis absolvam. Nam id facinus in primis ego memorabile existimo, sceleris atque periculi novitate, de cujus hominis moribus pauca priùs explananda sunt, quàm initium narrandi faciam.

e

c

L. Catilina nobili genere natus, fuit magnâ vi et animi, et corporis, sed ingenio malo, pravoque. Huic ab adolescentiâ bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuêre; ibique juventu tem suam exercuit: corpus patiens inediæ, algoris, vigilia, supra quàm cuiquam credibile est; animus audax, sobdolus, varius, cujuslibet rei fsimulator ac dissimulator: alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiæ, sapientiæ parum; vastus animus, immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullæ, ludido maxima invaserat reipublicæ capiunda: neque, id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam h pensi habebat. Agitabatur magis,

2

INTERPRETATIO.

1 Et exercuit juventutem suam¦ in illis rebus.

3 Neque ullo modo curabat, quibus modis illud assequeretur, mo2 Hunc lubido maxima invase-dò sibi summum imperium pararat reipublicæ invadenda.

ret.

NOTE

a A republica procul.] Id est, Absque, e Patiens.] Nomen est: eum significat, omni honorum ambitu. qui potest inediam tolerare, quanquam re b Servilibus. Quamvis câ causa maxi-ipsà non patiatur. Patiens verò partici mè vexatus fuit Sallustius, non tamen ideo pium, cum accusativo, ille est qui reverà credendum est, eum venationem inter ser-patitur, quamvis ægrè toleret. vilia officia, quasi ea non sit libero homine f Simulator.] Is dicitur, qui id esse os. digna, per contemptum rejecisse: mini- tendit, quod non est, dissimulator contrà, me est enim belli quoddam tyrocinium, qui id non esse, quod est. et exercitium utile, si quis modò sobriè utatur. Persequitur autor à primo institutam distinctionem inter ea, quæ virtute et imperio animi parantur, et ea quæ vi et servitio corporis acquiruntur; tantùmque sibi illa placuisse magis testatur.

c Partibus.] Gall. Parti, Ang. faction. d Nobili.] Patricius fuit, ut liquet ex Cicerone, et aliis, ex Sergià famila oriundus, cujus ultimus fuit.

g L. Sulla.] Hic ille est felix et notissimus Sylla, qui Mario oppresso, dictaturam et summum imperium nactus, patriam quoque et rempublicam usque adeò sibi fecit obnoxiam, ut invito illo, nec bona, nec vitam, retinere quisquam pos

set.

h Pensi.] Pensum fit à pendo, quod inter alia significat astimo, curo, itaque, nihil pensi habere, est nihil curare.

« IndietroContinua »