Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

d

expectatis dum, exercitu a rursus admoto, ferro, atque flammâ urbem invadat? Quod multò propiùs est ab eo, quo agitat, statu, quàm b ex pace et concordiâ ad arma civilia: quæ ille adversum divina et humana omnia cepit, non pro suâ, aut quorum simulat injuriâ, sed legum ac libertatis subvertendæ. Angitur enim, ac laceratur animi cupidine, et noxarum metu, expers consilii, inquies; hæc atque illa tentans, metuit otium, odit bellum, luxu atque licentiâ carendum videt, utque interim abutitur vestrâ socordiâ. Neque mihi satis consilii, metum, an ignaviam, an dementiam eam appellem; qui videmini intenta mala, quasi fulmen, optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem. Et quæso considerate quàm conversa rerum natura sit. Anteà f malum publicum, occultè; auxilia palàm instruebantur, et eo boni malos facilè anteibant; nunc pax et concordia disturbantur palàm, defenduntur occultè. Quibus & illa placent, in armis sunt; vos in metu. Quid expectatis? Nisi fortè

INTERPRETATIO.

1 Qui videmini optare quisque, ne objecta mala, quasi fulmen, attin= gant se; sed ne quidem conari prohibere.

NOTE.

a Rursus.] İstud contrà historiæ fidem esse contendit Douza, atque ex eo præsertim, quòd nullibi, Lepidum ante postremam expeditionem, et pugnam cum Catulo commissam, ad Romæ mania exercitum admovisse multò minus, urbem ferro et flammâ invasisse, legatur. At certè, quod cum tanti viri bonâ veniâ dictum sit, non videtur, probare Douza quod intendit; non enim licet quæ rhetorice à Philippo adversùs Lepidum dicta sunt, statim ad historia rigorem exigere; quasi revera ille voluerit dicere, Lepidum ferro et flamma Urbem invasisse vel, si id maximè, non ideo tamen locum hunc corrigere opus fuerit, cùm potuerit orator, quod à nefariis satellitibus anteà patratum esset, ipsi Lepido, quanquam novo eorum duci, tribuere. Nihil tamen eâ de re historia. Quid inde? Fortè res atrox non fuit, vix fortè erupit; adeòque ab historicis neglectam fuisse possumus suspicari. Verùm quis opus est rationes congerere, cum ex hâc ipsâ oratione, cuivis cum aliquâ attentione legenti, Lepidum antè aliquid turbâsse, quàm cum Catulo pugnaret, satis supèrque probetur.

b Ex pace.] Haud dubiè mendosam esse

[ocr errors]

scripturam hanc idem Douza arbitratur, quam juxtà cum ignarissimis, se intelligere, dicit; adeòque totum locum interpolandum censet: Cæteri tacent. Fortè sensus aliquis ex hâc paraphrasi eruetur: perinde enim mihi videtur, ac si dixisset Philippus: Nam jam prolatare tempus est, ut factum anteà; cùm Lepidus contemnendus magis quàm profligandus videbatur, quamdiu cum paucis sicariis nihil ampliùs quam civitatem aliquo modo poterat commovere: nunc ille in eo non versatur; cives ad arma compellere non studet, cùm per vos exercitum habeat; et citiùs eveniet, ut ille ferro et flammá urbem invadat, quám ut cives ad arma capienda sollicitet.

c Noxarum.] Optimè; nam pœnam comitem habet culpa.

d Hæc atque illa.] Id est, Omnia, etiam diversissima.

e Metuit.] Lepidum insanum miserumque facit, cùm ita fluctuantem et incertum fingit.

f Malum.] Id est, si quis contrà leges et senatûs auctoritatem aliquid auderet, clàm illum parabat, &c.

g Illa.] Omnia perturbare.

d

pudet, aut piget rectè facere. An Lepidi a mandata animos movent? Qui placere ait, sua cuique reddi, et aliena tenet; belli jura rescindi, cum ipse armis cogat; civitatem confirmari, qui badeptam negat; concordiæ gratiâ plebi tribuniciam potestatem restitui, ex quâ omnes discordiæ accense. Pessime omnium, atque impudentissime, tibine egestas civium, et luctus curæ sunt; cui nihil est domi, nisi armis partum, aut per injuriam? Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris; bello concordiam quæris, quo partà disturbatur; nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. Ut te neque hominum, neque deorum pudet, quos perfidiâ aut perjurio violàsti! Qui, quando talis es, maneas in sententiâ, et retineas arma, te hortor: neu prolatandis seditionibus inquies ipse, nos in sollicitudine retineas. Neque te provinciæ neque leges, neque dii penates civem patiuntur. Perge, quà cœpisti; ut quàm maturimè merita invenias. Vos autem, P. C. quosque cunctando remp. intutam patiemini, et verbis arma & tentabitis? Delectus adversum vos habiti; pecuniæ publice, et privatim, extortæ ; præsidia deducta atque imposita; ex lubidine leges imperantur, cùm interim vos legatos et decreta paratis. Et quantò mehercule, avidiùs pacem petieritis, tantò bellum acrius erit, cum intelliget se metu magis, quàm æquo et bono sustentatum. Nam qui turbas, et cædem civium odisse i ait, et ob id, armato Lepido, vos inermes retinet; quæ victis toleranda sunt, ea, cùm fa

1

INTERPRETATIO.

1 Nam quicumque dicit se odisse turbas et cædem civium, et ideò retinet vos inermes, dum Lepidus est

armatus; ille potius censet ut patiamini ea quæ sunt toleranda victis, cùm ea possitis aliis infligere.

NOTE.

a Mandatu.] Invidiosè de inceptis Lepidi agit, ut eos qui ipsi auscultabant, quasi ejus servi obsequentes fuissent, acerbè vulneret.

b Adeptam.] Confidenter pro ademptam adeptam reposui. Ita enim sensus postulat, mirorque quomodo alii præterie

rint.

c Pessime.] Lepidum tanquam præsentem et quidem ad persuadendum modo maximè efficaci Philippus alloquitur.

d Quasi primum.] Rhetorico artificio Lepido objicit, quod se adhuc pro consule gereret; cùm ex consulatu, exercitui præesset.

e Istis.] Iis, scilicet, qui Lepido fidem ha

bebant.

f Ut te.] Cùm Syllæ acta, multùm retinento, pleraque nobilitate, Lepidus rescinderet; sacramento, ne patriæ bellum

inferret, cùm ipsi concreditus est cxcrcitus, à senatu adactus est. Jam illi illud objicitur.

g Tentabitis.] Id est, conabimini verbis armorum vim repellere. Vix majus aliud malum in republicâ, quàm cùm ejus habenæ in manus infirmas inciderunt; eo enim fit, ut, qui bonum et honestum turpi lucro anteponunt, paucorum sceleratorum dolis et crudelitati objiciantur. Possimi sunt hâc in partè, quos nostri bonos homines vocant: quanquam illorum quisque eam laudem salutationibus et presentationibus aucupetur.

h Legatos.] Qui Lepidi ferociam mulceant, cùm potius eâ re magis augcatur.

Ait.] Quidem, quem nominare prohibet viri de bonis literis bene meriti, elegantia, lectionem receptam esse fatetur; sed secum et cum Sallustianâ eleA a

cere possitis, patiamini potiùs censet. 1 Ita illi à vobis pacem, vobis ab illo bellum, a suadet. Hæc si placent; si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum ↳ Cinnæ, cujus in urbem reditu, decus, atque ordines omnes interierunt; nihilo minùs vos, atque conjuges, et liberos, Lepido permissuri sitis: quid opus decretis? Quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni remp. frustrà curant. Agite, utì lubet : parate vobis Cethegi, atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt ; et rursum adversum deos penates manus armare. Sin libertas et bella magis placent, docernite digna nomine, et augete ingenium viris fortibus. Adest novus exercitus, et, ad hoc, coloniæ veterum militum; nobilitas omnis, duces optimi; fortuna meliores sequitur. Jam filla, quæ secordiá nostrâ collecta sunt dilabentur. Quare ita censeo: quoniam Lepidus exercitum & privato

e

INTERPRETATIO.

1 Ita ille suadendo inducit pacem Lepido à vobis, vobis verò bellum ab illo.

NOTE.

exercitu ad urbem venit, et Romanos commeatu interclusit; deinde cum Romam intrâsset, consule Octavio, plurimisque aliis, ejus jussu, intcremptus multa sævitiæ exempla exhibuit.

c Patrocinia.] Id est, Homines (qui in Lepidi gratiam, quos vellent, possent deducere.

gantia pugnare contendit: numeri rationem in verbis illis tribus, ait, retinet, censet, perperam à sciolis inversam, et locum, vel suo periculo, castigandum esse, fidenter pronunciat : deinde â nato nemine usque adhoc animadversum demiratur illud, sine quo sibi alii quomodo satis fecerint, nescit: denique magnificè sese effert, quòd primus pro ait, aiunt; pro retinet, d Ingenium.] Ille idem, qui tam graviretinent, &c. legendum esse intellexerit. ter superiùs hallucinatus est, optimè pro Fundamentum istius applausûs est, quòd ingenium, imperium, videtur reposuisse. ille putavit pronomen qui non posse nisi Ita verò illud exponit, Augete imperium, ad Lepidum referri; quod, quia ridiculum id est rempublicam vestram viri fortibus. visum est, ideò, in aliorum hæret stupidi- Non probo. Per Imperium supremam` tate, ipsemet stupidus scilicet. Ipse ego omnium fortè stupidissimus: ne id quidem mirabor, (quanquam res mihi usque adeò aperta videtur) ut supervacaneum habeam quicquam addere interpretationi. Ita enim evenit, ut vel ea, quæ occulis et manibus attractamus et comprimimus, cùm curâ investigemus, nec videamus. Hæc ideò annotavi, quia, cæteris plorare jussis, sibi tam bellè assentari, eosque, qui non vident tametsi occulorum aciem maximè intendunt, vituperare, aut contemnere, injuriam visum est.

a Suadet.] De quovis loquitur, qui pro Lepido in senatu verba faceret.

b Cinna.] Hic ab Octavio Româ pulsus postea, ei abrogato consulato, cum

potestatem intelligo, quà extrà ordinem muniti erant, quibus, more Romano, Ne quid respublica detrimenti caperent, dicebatur: atque hanc nostram interpretationem in primis confirmat, quòd solemnibus istis verbis orationem suam Philippus concludit.

e Coloniæ.] Fortè de Syllanis militibus intelligit, quos per Hetruriam, pulsus incolis, qui adversùs ipsum steterant, Sylla diviserat.

f Illa.] Loquitur de iis omnibus quæ Lepidus contrà rempublicam paraverat.

g Privato.] Ille quidem cum imperio erat, atque eo à senatu dato, ut suprà dixit Philippus; sed privato consilio exercitum auxerat, et ad urbem ducebat.

consilio, paratum cum pessimis, et hostibus reip. contra hujus ordinis auctoritatem ad urbem ducit; ut Appius Claudius a interrex cum Q. Catulo proconsule, et cæteris quibus imperium est, urbi præsidio sint: operamque dent, ne quid resp. detrimenti capiat.

Utì Lepidus, et Catulus, decretis exercitibus maturimè proficis-` Carisius l. iii.

cerentur.

M. Lepido cum omnibus copiis Italiâ pulso, segnior neque minùs gravis, sed multiplex cura patres exercebat. Servius, Marius, Victorinus in Ciceronem.

Obviam ire, et commori b hostibus. Arusianus, Messus.
Lepidus pœnitens consilii. Caris. l. iii.

Sic verò quasi formidine attonitus, neque animo, neque auribus aut linguâ competere. Nonius: Competere, rei cujusque meminisse,

aut constanter valere.

Prudens omnium, quæ senatus censuerat. Arusianus.

c

Magnis operibus profectus, oppidum cepit, per L. Catilinam legatum. Festus.

Domitium proconsulem ex citeriori Hispaniâ cum omnibus copiis, quas paraverat, arcessivit. Prisc. 1. x. Arcessivit, inquit, et lacessivit. Sanctus aliter, et ingenio validus. Caris. l. i. Aliter pro Aliàs. Gens rarò egressa fines suos. Serv, ad lib. xi. Æneid. Arusian. Messus.

Nisi cùm ira belli desenuisset. Prisc. I. x.

Maturaverunt exercitum Dyrrachium cogere. Arusian. Mess. Illò profectus, vicos, castellaque incendre, et, fugâ cultorum deserta, igni vastare: neque elato, aut securo esse animo, metu gentis ade furta belli peridoneæ. Non. Serv. ad xi. Eneidos.

Liberis ejus avunculus erat. Donatus ad Phormionem Terentii. Nihil ob tantum mercedem sibi abnuituros. Arusianus, Messus. Insanum aliter suà sententiâ, atque aliarum mulierum. Caris. l. i. Aliter pro alias.

Solis viis. Donatus Phorm. act. v. scen. viii.

Jussu Metelli cornicines occanuerunt. Priscianus, lib. x. Serv. ii. Georg. Virg. Dion. lib. i. cap. iv.

Nexuit Catenæ mòdo. Prisc. l. x.

NOTE.

a Interrex.] Ita vocabatur qui medius c Profectus.] Alii, profectis, alii operi inter duos reges, imperium habebat, donec bus confectis, legunt. Locus corruptus, ni priore mortuo, alius sufficeretur. Origo fallor.

fuit à morte Romuli: munus verò post ex- d Dyrrachium.] Urbs est Macedoniæ, actos reges, præcipuè comitiorum causâ ad mare Adriaticum, aliter Epidamus dicet ad quinque dies tantùm, duravit, idem-ta. Hodie Durazzo.,

que quod consulum.

b Hostibus,] Id est, cum ipsis.

e Furta. Les stratagemes.

'Doctus militiam. Arusian. Messus.

Neque se recipere, aut instruere prælio quivère. Prisc. l. x.

Equi sine rectore exterriti, aut saucii consternantur. Idem. l. iv. Occupatusque collis editissimus apud a Hilerdam, et cum multâ operâ circumdatâ. Prisc. l. v.

At indè nullâ munitionis, aut requie morâ, processit ad oppidum, Prisc. l. xviii. requie pro requiei.

Agreste. Caris. I. i.

Ardebat omnis Hispania citerior, M. Fabius Victor, de invent. Cic. l. i.

Et pondere validam urbem multos dies restantem pugnando vicit. Non.

d

Itaque Sertorius, levi præsidio relicto in Mauritaniâ, nactus obscuram noctem, æstu secundo, furtivâque celeritate, vitare prælium in transgressu conatus est. A. Gellius l. x. c. 26, Non. Marcel.

Transgressos omnes recipit mons Ballera, præceptu à Lusitanis. Idem, ibidem.

Earum aliæ paululùm progressæ, nimio simul et incerto onere cùm pavor corpora agitaverat, deprimebantur. Idem.

Locum editiorem, quàm victoribus decebat, capit. Serv. ad. viii. Eneidos, Arusian. Messus.

e

Et mox Fufidius adveniens cum legionibus, postquam tantas asperitates, haud facilem pugnantibus vadum, cuncta hosti, quàm suis opportuniora videt. Nonius.

Cùm Sertorius neque erumperet, tam levi copiâ navibus fugam maturabat. Serv. Fuldanus, Messus.

Itineris eorum Metellus per litteras gnarus. Arusianus.

Itaque Servilius fægrotum & Tarenti collegam prior transgressus, iter vertit ad Corycum urbem inclutam; pastusque nemore, in quo croeum gignitur. Prisc. Non.

NOTE.

a Hilerdam.] Hilderda, seu Herda, ut | lamitosæ, virtutis; cui, a Sylla proscripalii scribere malunt, urbis est Tearaconensis Hispaniæ, hodie Lerida dicta.

b Et pondere.] Pro his vocibus in quibusdam Nonii Manuscript. Digonem se reperisse testantur viri docti, unde Vizo. nem legendum esse conjecit Putschius. Probo, ut ille ait, duce, qui in voce ZO, se nullum nomen hàc syllaba terminatum reperisse testatur, nisi unum barbara civitatis, lectum in Sallustio Vizo, Vizonis.

c Restantem.] Id est, resistantem.
d Sertorius.] Vir fuit summæ, sed ca-

to, cum Hispaniam armâsset, res Romana uno imperatore resistere non potuit; quique non priùs bello, quam suorum, scelere extinctus est.

e Fufidius.] Lipsius Aufidius, et de bello Sertoriano accipit, ex Plutarcho.

f Egrotum.] Potiùs est ut Sallustium scripsisse credam, ægroto collega, idque, de Lipsianâ sententiâ, inquit Douza.

g Tarenti.] Tarentus urbs est Calabria à Phalanto Lacone condita.

« IndietroContinua »