Immagini della pagina
PDF
ePub

magisque indies animus ferox inopiâ rei familiaris, et conscientiâ, scelerum, quæ utraque his artibus auxerat, quas supra momoravi incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessima, ac a diversa inter se mala, luxuria, atque avaritia vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, suprà repetere, ac paucis instituta majorum domi, militiæque, quomodo rempublicam 2 habuerint, quantamque reliquerint, et ut paulatim immutata, ex pulcherrimâ, pessima, ac flagitiosissima facta sit, disserere.

c

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidêre atque habuêre initio b Trojani; qui, Eneâ duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, d sine imperio, liberum, atque solutum. Hi postquam in una mœpia convenêre, dispari genere, dissimili linguâ, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quàm facilè coaluerint. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satìs prospera, satìsque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur e reges, populique finitimi bello tentare; pauci ex amicis auxilio esse. Nam cæteri, metu percussi, à pericalis aberant: at Romani, domi, militiæque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviàm ire; libertatem, patriam, parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant: magisque dandis, quàm accipiendis beneficiis amicitias parabant: imperium legitimum, nomen imperii fregium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientiâ validum erat, reipublicæ consultabant. Hi, vel ætate, vel curæ 5 similitudine, patres appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod ini

4

INTERPRETATIO. ·

1 Quandoquidem occasio nos ad-cut id plerumque accidit inter hoẻ monuit de moribus civitatis.

[blocks in formation]

mines.

4 Quidam delecti, quibus corpus erat infirmum ex senectute, ingenium verò validum sapientia, consulebant reipublicæ.

NOTE.

a Diversa.] Id est, opposita. Sæpius ita sumendum in nostro auctore.

b Trojani.] Alii à Romulo conditam Romam asserunt. Is fortè, quod primò Trojani ædificaverant, minùsque deinde coluerant, restituit, et auxit.

c Aborigines.] Indigenæ, antiquissimi Italiæ populi.

d Sine Imperio.] Mortuo, scilicet, Latino, suo rege.

e Reges.] Acron puta, rex Ceninensium, Tatias Sabinorum.

f Regium.] Id est, reges vocabantur qui primi imperium obtinuerunt apud Romanos; quod quidem verum est, sive eorum tempora à Romulo, sive à Latino vel Æneâ repetas.

g Similitudine.] Id est, qui cam reipublica quam patres familiæ curam habebant, ideo Patres vocabantur. Centum verò à Romulo fuerunt primò instituti quorum progenies patricia dicta est: quanquam alii deinde id eum numerum adsciti fuc

runt.

c

[ocr errors]
[ocr errors]

tio conservandæ libertatis, atque augendæ reipublicæ causa fuerat, in superbiam, dominationemque convertit; immutato more, annua imperia, binos imperatores sibi fecêre. Eo modo minimè posse putabant per licentiam insolescere animum humanum. Sed eâ tempestate cœpêre se quisque magìs, magisque extollere, ingeniumque bin promptu habere; nam regibus boni, quàm mali, suspectiores sunt: semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adeptâ libertate, quantùm brevi creverit, tanta cupido gloriæ incesserat. Jamprimum juventus, simul laboris ac belli patiens erat, in castris usu militiam discebat: magisque in decoris armis, et militaribus equis, quàm in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper, aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: f virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maximum certamen inter ipsos erat: quisque hostem & ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat: heas divitias, eam bonam famam, magnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi, pecuniæ liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas, volebant. Memorare possem, quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parvâ manu fuderit; quas urbes naturâ munitas pugnando ceperit; ni ea res longiùs nos ab incepto traheret. Sed profectò fortuna in omni re dominatur. Ea res

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

a Dominationem.] Hic pro tyrannide finitivum, pro indicativo: sunt autem, valposita est dominatio, quam Tarquinius de significantes et elegantes. adeò invexit immoderatam, ut, eo dejecto, sibi binos imperatores, consules scilicet, Romani delegerint.

b In promptu.] Id est, Non jam illi vires ingenii occultabant, ne tyranno forent formidolosi quin contrà, virtutem suam quisque quàm maximè expromptam et manifestam habebut.

[ocr errors]

c Regibus.] Malis scilicet, de quibus nunc agitur; nisi fortè omnes pariter uno et eodem odio Sallustius, popularium opinioni serviens, persequitur.

d Belli patiens.] Anno ætatis circiter 17 quo pueri esse desinebant; protractâ deinde juventute ad annum usque, 46, à quo incipiebat senectus.

e Lubidinem.] Tametsi sæpius lubido in malam partem accipitur, pro desiderio pravo; attamen, ut vides, quandoque etiam in sumitur in bonam.

f Virtus.] Fortitudinem intellige. g Ferire.] Nihil frequentiùs quàm loquendi formulas istiusmodi videbis, per in

|

h Eas divitias.] Vulgò diceremus, In eo positas esse divitias, in eo positam esse bonam famam, &c. putabant.

i Parva manu.] Frustrà sunt, ni fallor, qui, ut Romanorum gloriam militarem magnam fuisse probent, huc multa ex historiâ nobis pervulgata congerunt; intendit enim autor majorem fuisse cam, quam scriptis celebrata fuerit.

k Sed.] Adversativa est; ex eo verò difficultatem parit, quòd sententiæ integræ non respondet. Superiori periodo dixit Sallustius se posse memorare quibus in locis populus Romanus fuderit copias, &c. Inde ille nihil excipit. Verùm in illâ propositione, hæc assertio includitur, Populus Romanus fudit copias parvá manu, &c. Huic assertioni respondet particula sed. Quasi dicat, Bello

maximi fuerunt patres nostri : sed fortuna illis gloriam suam invidit; nam facta eorum Historia, uti digna erant, non fuêre concelebrata.

D

[ocr errors]

cunctas, ex lubidine magis, quàm ex vero, celebrat, obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti ego existimo, satis ampla, magnificæque fuêre; verùm aliquantò minores tamen,quàm famâ feruntur: sed quia provenêre ibi magna scriptorum ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur; ita eorum qui fecêre, virtus tanta habetur, quantum verbis ea potuêre extollere præclara ingenia. At populo Romano nunquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque negotiosus maximè erat. Ingenium nemo sine corpore exercebat. Optimus quisque facere, quàm dicere ; sua ab aliis benefacta laudari, quàm ipse aliorum narrare, malebat. Igitur domi, militiæque boni mores colebantur. Concordia maxima, minima avaritia erat. Jus, b bonumque apud eos non legibus magis, quàm natura, valebat. Jurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant; cives cum civibus de virtute certabant. In d suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audaciâ in bello, ubi pax evenerat, æquitate, seque, remque publicam, curabant. Quarum rerum ego maxima documenta hæc habeo; quòd in bello sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardiùs, revocati prælio excesserant; quàm qui signa relinquere, aut pulsi, loco cedere, ausi erant : in pace verò, beneficiis, magis quàm metu, imperium agitabant; et acceptâ injuriâ ignoscere, quàm persequi, malebant. Sed, ubi, labore, atque justitiâ, respublica crevit; reges magni bello domiti; nationes feræ, et populi ingentes vi subacti; Carthago, æmula imperii Romani, ab stirpe interiit; cuncta maria, terræque patebant, fortuna sævire ac miscere omnia cœpit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant ; iis,otium, divitiæ optan

e

INTERPRETATIO.

1 Qtium et divitiæ, quas Romani | raverant, facilè et cordatè pasdebuissent optare aliis, fuerunt cau-si erunt labores, pericula, res dusa oneris et felicitatis iis, qui tole-bias atque asperas.

NOTE.

a Scriptorum.] In his fuêre Herodotus, Thucydides, Xenophon.

b Bonumque.] Formulâ solenni bonum cum jure, aut æquo jungitur, jus bonumque, æquum et bonum: quia, scilicet, interdum summum jus cùm sit summa injustitia, jus et lex scripta mitiganda est æquitate quâdam et bonitate naturali.

fuisse, quàm quia probitas ipsis placebat, et quasi congenita erat.

d Suppliciis.] Id est; sacrificiis; prisca enim paupertas, ex noxiorum bonis sacra diis fecisse fertur.

e Contra imperium.] In his fuit Manlius, quem Torquatus pater virgis cæsum capite mulctavit. Imò Posthumius à patre quoque eodem supplicio ultimo af fectus, quod rei bene gerendæ occasione oblata, sine imperio victoriam repor âs

c Naturâ.] Illam intellige quam bonam educatio ingeneraverat, quæ alterest natura. Hoc dicit Sallustius, Non magis veteres Romanos ex præscripto le-set. gum, aut earum comminationibus probos f Labore.] In bello præsertim; justitia

in pace.

c

oneri, miseriæque fuêre. Igitur primò pecuniæ, dein imperi cupido crevit. Ea quasi materies omnium malorum fuêre. Namque avaritia fidem, probitatem, cæterasque artes bonas subvertit: pro his superbiam, crudelitatem, deos negligere, omnia venalia habere, edocuit; ambitio multos mortales 1 falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud promptum in linguâ, habere; amicitias, inimicitiasque a non ex re, sed ex commodo, æstimare; magisque vultum, quàm ingenium bonum, habere. Hæc primò paulatim crescere, interdum b vindicari. Post, ubi contagio, quasi pestilentia, invasit; civitas immutata, imperium ex justissimo, atque optimo, crudele, intolerandumque factum. Sed primò magis ambitio, quàm avaritia, animos hominum exercebat; quod tamen vitium propriùs virtutem erat; nam gloriam, honorem, imperium, d bonus, ignavus, æquè sibi exoptant. Sed ille e verâ viâ nititur; huic quia bonæ artes desunt, dolis, atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniæ studium habet, quam nemo sapiens concupivit. Ea quasi venenis malis imbuta, corpus, animumque virilem effœminat semper infinita, insatiabilis est: neque copiâ neque inopiâ minuitur. Sed, postquam L. Sulla, armis f receptâ republicâ & bonis initiis malos eventus habuit; rapere omnes, trahere: domum alius, alius agros i cupere: neque modum, neque modestiam victores habe-" re: fœda crudeliaque in cives facinora facere: huc accedebat, quòd L. Sulla exercitum, quem in Asiâ k ductaverat, quò sibi fidum faceret, contra morem majorum luxuriosè, nimisque 2 liberaliter, habuerat.

INTERPRETATIO.

1 Ambitio coegit multos homines fieri fallaces et fraudulentos.

2 Exercitum tractaverat luxuriosè et nimis licenter.

NOTÆ.

a Non ex re.] Id est, non ex pulchrhitudine et merito, aut contra; sed tantùm pro ratione commodi et turpissimi quæstus.

b Vindicari.] Ideò latæ leges de ambitu et pecuniis repetundis, quæ (prout boni vil mali opibus et autoritate præpollebant vigebant, vel torpescebant.

c Contagio.] Morbus est quilibet, qui contactu contrahitur; hoc in loco morum notat fædam, immutationem et contaminationem, quæ exemplo, et consuetudine malorum invehitur.

d Bonus.] Pro forti et cordato: sic sæpè. e Verá.] Legitima et bona: sæpenumero hoc sensu invenies.

f Recepta.] Recuperata, et liberata à tyrannide Marii præsertim, et Cinnæ.

g Bonis initiis.] Primò enim videbatur Sylla omnia pro senatu, et reipublicæ bono, agere.

h Malos.] Ne ita intelligas, quasi Sylla perpetuò in republicà felix non fuerit: mali eventus ad rempublicam spectant, quam ille oppressit.

i Cupere.] Non modò cupiebant, sed ut, quisque domum aut villam concupiverat, dabat operam ut in proscriptorum numero esset Unde Q. Aurelius, cum in iis nomen suum legisset, Væ mihi misero! inquit. Albanu me villa persequitur.

k Ductaverat.] Id est, cui præfuerat; nam si aliter sumas, non in Asia, sed in Asiam, legendum foret.

C

b

[ocr errors]

Loca amona, voluptaria, facilè in otio feroces militum animos molliverant: ibi primùm insuevit exercitus populi Romani amare, potare; a signa, tabulas pictas, vasa cælata, mirari; ea 1 privatim ac publicè rapere, delubra spoliare, sacra, profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecêre. Quippe secundæ res sapientium animos fatigant, 2 ne dum illi, corruptis moribus, victoriæ temperarent. Postquam divitiæ honori esse cœperunt, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur; hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia fpro malevolentiâ duci cæpit. Igitur ex divitiis juventutem luxuria, atque avaritia cum superbiâ invasêre. Rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi, neque moderati habere. Operæ pretium est, cùm domos atque villas congnoveris in urbium modum exædificatas, visere templa deorum, quæ nostri majores, religiosissimi mortales, fecêre. Verùm illi delubra deorum pietate, domos suas gloriâ, decorabant: neque victis quidquam, præter injuriæ

3

INTERPRETATIO.

1 Ea rapiebant ex privatis et corruptis moribus, victoria modum publicis ædibus.

fecissent.

3

Neque eripiebant quicquam 2 Multo minùs illi, qui erant victis præter facultatem lædendi.

NOTE.

a Signa. Quaslibet intelligio, figuras, quâvis materiâ effictas, eminentes modò fuerint et extantes. Gall. Tout ouvrage de sculpture et de relief.

:

b Mirari.] Eodem sensu Horatius hoc verbum pro affectuum commovendorum causâ proximâ usurpat nisi potiùs credas in admiratione positam esse primam animi commotionem. Uno verbo, Mirari positum est pro Amare, Cupere.

c Fatigant.] Id est, vix possunt sapientes, fortunam ferre; diffluunt in rebus secundis, et quandoque insolescunt, nisi pectus bene præparatum fuerit; nam plures voluptas, quàm dolor vincit.

d Temperarent. Id est, minùs potestate suâ in illos uterentur ; jus aliquod, servarent, quo, non omnibus modis victos vexarent et torquerent. Jus militum, Quodlibet.

e Hebescere.] Id est, minus stimulis ejus

excitabantur.

f Pro malevolentia.] Quomodo isthuc? Eo planè quo et hodie illud fit. Cùm aliquem vident inculpatis moribus, quique!

non in unam et eandem ruit pravitatem Quia ille invidet, dicunt. Quando eò mores lapsi sunt, certè eorum admodum dificilis est curatio. Si verò per innocentiam intelligas tantùm abstinentiam ab omni rapina, tunc malevolentia fuerit equidem invidia, at paulò aliter explicanda quasi scilicet aliquis eo fine sit absti nens, ut alios, si minus tales fuerint increpare et damnare possit.

g Verùm.] Respondet sensui intellecto, non expresso, quasi dicat, Minus te moveat videre habitationes, quas tam_humiles dis posuerant prisci patres nostri, postquam eas compraaveris cum magnificis villis nostrorum hominum: illi enim, contrà quàm fit hodie, templa deorum pietate, domos suas gloria, decorabant. Colebantur à veteribus religiones piè magis quàm magnificè, ut Livius loquitur: unde in lege duodecim tabularum, Ad divos adeunto caste, pietetam adhibento; opes amovento.

« IndietroContinua »