Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Vices significant pugnam, quia per vicissitudinem pugnabatur; ut inquit Sallustius. Idem.

Creta medio jacet insula ponto, id est, secundum Sallustium, procul à continenti. Idem.

Primò mense veris dicitur novum ver, secundo ver adultum, tertio præceps: sicut etiam Sallustius dicit ubique, nova æstas, adulta, præceps. Idem.

Sallustius in Historiis tradit, Sertorium victum voluisse fugere ad insulas a Fortunatas. Acron.

Insulas Fortunatas Sallustius inclytas esse ait Homeri carminibus. Serv.

b

Proximum dicebant veteres, non solùm adhærens, et adjunctum, verùm etiam longè remotum, si tamen inter duo discreta ↳ nihil medium exstitisset. Virgil. En. I. v.

Proximus huic, longo sed proximus intervallo.
Insequitur Salius.....

C

Ita et Sallustius in situ Ponti, de promontoriis Paphlagonum, et quod e Eg18 μerwov appellavit, posuit. Nonius,

Interrogasti, si tenes, Mæotici.

Situs quis esset æquoris. Sallustium
Noram dedisse, dicta et ejus omnibus
Præjudicatæ auctoritatis ducier,
Non abnuebam. Festus Avienus.

Portus ab Eoo fluctu curvatus in arcum.
In arcûs similitudinem.

Sic de Ponto Sallustius, unde hic tulit

colorem, nam speciem efficit Scythici arcûs. Serv. ad iii. Enedios. .....Fretra lata relucent.

Lata autem ideò, quia se augustiæ Pontici oris illic dilatant, uti dicit Sallustius. Serv.

Teïa autem dicta est à Teïo Anacreontis Póäte Lyrici oppido, quod in Paphlagoniâ esse Sallustius indicat, cùm de situ Pontico loquitur. Comment. in Horat.

Porrò Sallustius auctor certissimus asserit, tam Tigris, quàm Euphratis in Armeniâ fontes demonstrari. Hieron de locis Heb.

e

Cùm multi evaserint Trojanum periculum, uti Capys, qui Cam

[blocks in formation]

Campaniam tenuit; ut Helenus, qui aut alii, Sardiniam, secundùm
Sallustium. Serv.

Sallustianus Calpurnius. Hieronymus adversus Ref.
Calpurniani discipuli. Idem, ibidem.

Tamen vulgata jam res est gentilium proprietatum.

Comici

Phyrgas timidos illudunt. Sallustius vanos Mauros, et feroces Dalmatas pulsat. Tertull. de animâ.

c

Sarcasmus Chleuasmo proxima est, et similis figurâ, quâ adversariorum facta, cum exacerbatione admissi eorum, lacessimus. Ut apud Sallustium de Sullæ crudelitate. Ut in M. Mario cùm fracta priùs crura per artus expiraret. Jul. Rufinianus de schematis lexeos. Mesopotameni homines effrenatæ libidinis sunt, ut Sallustius meminit in utroque sexu. Glossa in Juvenalem.

4 Antonius ille trium Antoniorum corruptor, ille Sallustius, qui oræ maritimæ quà Romanum esset imperium, contrarius piratis. Si omnes socios et maximè Græcos Asiaticos ac Siculos fortunis omnibus spoliaverunt. Eadem Glossæ.

Συλλόσιν δὲ θαυμάζω, τοτε πρωτον, ωφθαι Ρωμαίοις καμελές, λεγοντος, ει μητς πρότερον της μετα Σκιπίωνος νικησαντας ̓Αντιοχον ωετο, μητε της εναγχος φρος Ορχομενό και περι Χαιρώνειαν Αρχέλαω μεμαχημένος ἔγνωκέναι καμκλοη. Id est : Sallustium demiror, qui autumat, tum primum visos Romanis Camelos, quòd neque olim illos qui duce Scipione Antiochum devicerunt, neque hos qui ad Orchomenum et Cheroneam certaverunt cum Archelao, nôsse putaverit Camelum. Plutarchus in Lucul

Σαλλόσιος μεν εν φησι, χαλεπες διατεθηναι τις στρατιωτας προς αυτον, εύθυς εν αρχη το πολεμές προς Κυζικώ και πάλιν προς Αμισω δυο χειμωνας εξης εν χαρακι διαγαγειν αναγκασθέντας. Id est: At Sallustius quidem fuisse milites jam indè à principio malè, ait, in eum (Lucullum) animatos, quòd ad Cyzicum, et iterum ad Amisum duas hiemes eos in castris continuisset. Idem..

NOTE:

a Utalii.] Quod hic deesse clarum est | ex loco superiori, qui de hâc ipsâ re agit, facilè cognosces.

b Tamen.] Id est, omnes sciunt quomodo invicem sibi quædam innata vitia populi exprobrent.

c Pulsat.] Arguit, notat.

d Antonius.] Pessimè depravatum est istud fragmentum.

e Orchomenum.] Orchomenus et Charonea duæ sunt Bootia urbes ad amnem Cephisum; quanquam priorem Sophianus magis ad meridiem collocat.

Ff

LECTORI.

HACTENUS fragmenta florentissimi rerum Romanorum scrip toris, quæ extare putamus. Cætera que sequuntur, in M. S. Servio legi auctor est V. Cl. Andreas Schottus: in optimá tamen illá Honorati editione à Petro Daniele I. C. procuratá non comparent.

***

*m or Trequii præter seraciem necessariam haud multo secus quàm ferro noceri poterat. At Varinius, dum hæc aguntur à fugitivis ægrá parte militum autumni gravitate, neque ex postremâ fugâ : cum severo edicto juberentur, ullis ad signa redeuntibus, et qui reliqui erant per summa flagitia detrectantibus militiam, Quæstorem suum C. Thoranium ex quo præsente vera facillimè noscerent. commiserant, et tamen interim quum volentibus numero quatuor. *ingre, tantæ fetui debacchantur, nefandum in modum perverso vulnere et interdum lacerum corpus semianimum omittentes, alii in tecta jaciebant ignes, multique ex loco servi quos ingenium socios dabat, abdita à dominis aut ipsos trahebant ex occulto; neque sanctum aut nefandum quicquam fuit iræ barbarorum, et servili ingenio: quæ a Spartacus nequiens prohibere multis precibus cùm oraret, celeritate *** nuntios.

Aliquot dies contrà morem fiducia augeri nostris cœpit, et promi lingua. Qua Varinius contrà spectatem rem incautè motus novos incognitosque et aliorum casibus perculsos milites, ducit tamen ad castra fugitivorum. Presso gradu sistentes jam, neque tam magnificè sumentes prælium quàm postulaverant. Atque illi certamini conscii inter se juxta seditionem erant. Crixo et gentis ejusdem Gallis atque Germanis obviam ire, ut ultrò offerre pugnam cupientibus contrâ Spartacum.

NOTE.

a Spartacus. Hic est qui unà cum Crixo et Oenomao, effracto Lentulo ludo, cum triginta aut ampliùs ejusdem fortunæ viris Capuâ erupit: servisque ad

vexillum et ad auxilium vocatis, Romanis grave, indemque probrosum bellum intulit.

[blocks in formation]

e

b POPULUS R. anteà obtinebat, regna atque imperia, fortunam dono dare; item alia, quæ per mortales avide cupiuntur: quia et apud indignos sæpè erant, quasi per lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum esse suæ quemque fortune; atque in te maximè, qui tantùm alios prætergressus es, utì priùs defessi sint homines laudando facta tua, quàm tu laude digna faciendo. Cæterùm utì fabricata, sic virtute parta, quàm magnâ industria haberi decet, ne incuriâ deformentur, aut corruânt infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit; et quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest; tamen, quia,

2

INTERPRETATIO.

Anteà vulgò credebantur for- 2 Et quamvis qui potentior est, tunam dare dono regna atque im- sit bonus atque clemens, tamen reperia. formidatur, quia licet illi esse malo.

NOTE.

a ORATIONES.] Multis probat Dou- tam dicit. Tanto viro non possum non za esse epistolas: quod etiam postea exsuffragari.

tiam.

d Appius ait.] Hic est, ut videtur, quem Cicero sapientem vocat poëtam.

ipso Sallustio cognoscetur. Nam ejus es- c Id.] Refertur ad sequentem senten-, se eas idem, ut et ipse arbitror, contendit. b Populus Romanus.] Ab imperitis, quibus vox obtinebat prospecta non esset, additas esse has duas voces Pop. Romanus, Cassaubonus contendit; qui illustrissimam sententiam eâ additione tenebris involu

e Prætergressus.] Omnes libri habent progressus. Carrio.

e

malo esse licet, formidatur. Id evenit, quia plerique rerum potentes perversè consulunt: et eò se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores fuêre. At contrà id eniti decet: cum ipse bonus, atque strenuus sis, utì quàm optimis imperites. Nam pessimus quisque asperrimè rectorem patitur. Sed tibi hoc gravius est, quàm ante te omnibus, armis parta componere. Bellum aliorum pace mollius gessisti ad hoc victores prædam petant, victi cives sunt. Inter has difficultates devadendum est tibi; atque in posterum firmanda resp. non armis modò, neque adversum hostes, sed, quòd multo majus, multòque asperius est, bonis pacis artibus. Ergo omnes magnâ mediocrique sapientiâ res huc vocat : quæ quisque optima potest, utì dicant. Ac mihi sic videtur; qualicumque modo tu victoriam composueris, ita alia omnia futura. Sed jam, quò meliùs faciliusque constituas, paucis, quæ me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, Imperator, cum homine claro, magnis opibus, avido potentie, majore fortuna, quàm sapientiâ: quem secuti sunt pauci, per suam injuriam tibi inimici; item quos affinitas aut alia necessitudo, traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam; neque hsi pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. multitudo vulgi, more magis quàm judicio, post alius alium, quasi prudentiorem, secuti. Per idem tempus maledictis iniquorum occupandæ reip. in spem adducti homines, quibus omnia probro, ac luxuria polluta erant, concurre in castra tua; et aperte quietis mortem, rapinas, postremò, omnia, quæ corruptus animus jubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque 1 creditum condonare, neque

[ocr errors]

Cætera

[ocr errors]

INTERPRETATIO.

1 Ex quibus magna pars, ubi vident te neque pecuniam creditam condonare, aut novas tabulas proponere.

NOTE.

a Id.] Quod scilicet, qui plùs potest formidatur.

b Nequiores.] Id est, homines nihili, quia nulla sunt virtute; qui nihil nec possunt, nec audent.

c Mollius.] Cæsari assentatur. d Evadendum.] Id est, Reipublicæ ità, ut et tibi consulas, providendum.

e Artibus.] Legum optimarum, quas tu sunxeris observatione, et vindicatione.

ces; quippe qui graviori passu progredientes ea advertunt quæ fervidiores præterierant.

g Homine claro.] Pompeio scilicet.

h Si pati.] Testatur Florus, neque parem Pompeium; neque superiorem Cæsarem ferre potuisse.

i Maledictis.] Hoc dicit, multos eò ad Cæsaris partes adductos fuisse, quòd malevolis quibusdam, qui eum rempublicam f Mediocrique.] Sibi ipsi viam sternit, occupaturum prædicabant, finem habene impudentur fecisse videatur, qui prin-rent; et per ejus gratiam se potentes evacipi consulere satagat. Atque optimo suros sperarent.

fundamento nititur: non enim minimam k Quietis. is qui nullis partibuş erunt præstant aliquando reipublicæ operam addicti.

qui traditores sunt, et minùs perspica

« IndietroContinua »