Immagini della pagina
PDF
ePub

232

DE REPUBLICA ORDINANDA.

C

ORATIO a II.

b

SCIO ego, quàm difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi, aut imperatori; postremò cuiquam mortali, cujus opes in excelso sunt: quippe cùm et illis consultorum copiæ adsint; neque de futuro quisquam satis callidus, satisque prudens sit. Quin etiam sæpè prava magis, quàm bona consilia prosperè eveniunt; quia plerasque res fortuna ex lubidine suâ agitat. Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere, atque in eâ cognoscenda multam, magnamque curam habui: non ita, utì magistratum modò caperem, quem multi malis artibus adepti erant; 1 sed etiam utì rempublicam domi, militiæque, quantùmque armis, viris, opulentiâ posset, cognitum haberem. Itaque mihi, multa cum animo agitanti, consilium fuit, famam modestiamque meam post tuam dignitatem habere; et cujus rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriæ acciderit. Idque non temerè, aut ex fortunâ tuâ, decrevi; sed quia in te, præter cæteros, artem tuam egregiè mirabilem comperi; semper tibi majorem in adversis, quàm in secundis, rebus animum esse. Sed per cæteros mortales illa res clarior est, quòd et priùs defessi sint homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quàm tu faciendo quæ gloriâ digna essent. Equidem mihi decretum est, nihil tam ex alto reperiri posse, quod non cogitanti tibi in promptu sit. Neque ego, quæ visa

INTERPRETATIO.

Sed etiam uti haberem rempublicam cognitam, et cognitum haberem quantùm respublica posset domi et militiæ, armis, viris, opulentiâ.

NOTE.

a II] Nemini, qui utramque orationem, seu epistolam legeret, dubium esse potest, quin hæc prior sit.

b Copia.] Maximam facit consulendi difficultatem consultorum numerus, dum ignarissimi loquacitate, aut pravo studio, bonorum consulto depravatum eunt.

d Modestiamque.] Iniqua plerumque hominum judicia et perversam voluntatem experiuntur qui aliis consulere satatâgunt: adeòque viam sibi munit Sallustius, ne per imprudentiam aut impudentiam Cæsari consilium dedisse videa

tur.

c Quia.] Hinc fit ut imperiti perversa e Per cæteros mortales.] Alii habent per sua consilia veris anteponant, bonosque deos immortales. agitent.

[ocr errors]

sunt, de rep. tibi scripsi, quia mihi consilium, atque ingenium meum ampliùs æquo probaretur; sed inter labores militiæ, interque prælia, victorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis. Namque tibi si id modò in pectore consilii est, utì te ab inimicorum impetu vindices, quoque modo contrà adversum consulem beneficia populi retineas; indigna virtute tuâ cogites. Sin in te ille animus est, qui jam à principio nobilitatis factionem disturbavit; plebem Rom. ex gravi servitute in libertatem restituit; in præturâ inimicorum arma inermis disjecit; domi militiæque tanta, et tam præclara facinora fecit, utì ne inimici quidem queri quidquam audeant, nisi de magnitudine tuâ: quin accipe tu ea, quæ dicam & de summà repub. quæ profectò aut tu vera invenies, aut certè haud procul à vero. Sed quoniam Cn. Pompeius aut animi pravitate, aut quia nihil eo maluit quàm quod sibi obesset, ita lapsus est, ut hostibus tela in manus jaceret: quibus ille rebus remp. conturbavit, eisdem tibi restituenda est. Primùm omnium fsummam potestatem moderandi, de vectigalibus, sumptibus, judiciis, senatoribus paucis tradidit; plebem Romanam, cujus anteà summa potestas erat, & nosque his quidem legibus, in servitute reliquit. Judicia, tametsi, h sicut anteà, tribus ordinibus tradita sunt: tamen iisdem illi factiosi regunt, dant, adimunt, quæ lubet: innocentes circumveniunt: suos ad honorem extollunt. Non facinus, non probrum, aut flagitium obstat, quò miniùs magistratus capiant: quod commodum est trahunt, rapiunt; postremò, tanquam i urbe captâ, lubidine, ac licentiâ suâ, pro legibus utuntur. Ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam more suo per servitium exercerent. Sed homines inertissimi, quorum omnis vis, virtusque in linguâ sita est; fortè, atque alterius socordiâ dominationem oblatam insolentes agi

1.

NOTE.

g

a Ampliùs æquo.] Qui alteri consilium | restituisse Pompeium intelligemus, quod dat, superior esse videtur; illud excusat eum anteà fecisse vidimus, ut auram popuSallustius. larem captaret, volentibusque servitium b Si id.] Tacitè innuat injurias vindi-imponeret. candas, et supremam potestatem invadendam.

c Adversum consulem.] Marcellum intelligo, cùm Æmilium, alterum consulem pecuniâ Cæsar suum fecisset; his enim, non, ut quidem existimavit, Marcello, et Lentulo consulibus, scriptam fuisse hanc epistolam crediderim.

d De summá.] Omnes libros de summa republica, quomodo ferè prisci loquuti sunt, scriptum habere, testatur Carrio.

g Nosque.] Ordinem equestrum intellige.

h Sicut anted.] Lege Plantiâ plebi communicata judicia, ordini senatorio à Syllâ translata fuerant. Lege verò Aureliâ quam tulit L. Aurelius Cotta prætor, inter senatores, equites, et tribunos ærarios, judicia eadem, ex Pompeii voluntate divisa sunt.

i Urbe captâ.] Ab hostibus, scilicet, qui omnia pro libidine agunt.

k Per servitium.] Id est, cum civibus, anti-veluti cum servis, agendo.

e Restituenda.] In omnibus libris restituendum legi testatur Carrio: phrasi quá.

1 Alterius.] Id est, aliorum, neque his

f Summam.] Si vera loquitur Sallustius, quemquam singulatim designat. hinc, ideò tantum tribunitiam potestatem

tant. Nam, quæ seditio, ac dissensio civilis, tot tamque illustres familias ab stirpe evertit? Aut quorum unquam victoria animus tam præceps, tamque immoderatus fuit? L. Sulla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt; tametsi à Sulpicio hostium partes muniri intelligebat: tamen, paucis interfectis, cæteros beneficio, quâmmetu, retinere maluit. At hercule nunc cum Catone, L. Domitio, cæterisque ejusdem factionis; quadraginta senatores; multi prætereà cum spe bonâ adolescentes; sicuti hostiæ, mactati sunt: cùm intereà importunissima genera hominum tot miserorum civium sanguine satiari nequiverunt: non orbi liberi, non parentes exactâ ætate, non gemitus virorum, luctus mulierum, immanem, eorum animum inflexit: quin, accerbiùs indies malefaciendo, ac dicundo, dignitate alios, alios civitate, eversum irent. Nam quid ego de te dicam, cujus contumeliam homines ignavissimi vitâ suâ commutare volunt? Scilicet neque illis tantæ voluptati est (tametsi insperantibus accidit) dominatio, quanto marori tua dignitas; qui optatius habent, ex tua calamitate periculum libertatis facere, quàm per te populi Rom. imperium maximum ex magno fieri. Quò magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias, communiasque. Mihi quidem quæ mens suppetit, eloqui non dubitabo. Cæterùm tui erit ingenii probare, quæ vera, atque utilia factu putes. In duas partes ego civitatem divisam arbitror, sicut à Anteà in patribus sum

4

majoribus accepi; in patres, et plebem.
ma auctoritas erat, vis multò maxima in plebe :

Itaque sæpius

INTERPRETATIO.

1 Qui magis optant libertatem | rium, ex magno, per te fieri maxisuam in discrimen adducere, ex ca- mum.

lamitate tua, quàm Romanum impe

NOTE.

a à Sulpicio.] Carrio veteribus libris, ut ille ait, manuductus pro Sulpitio, supplicio, reposuit: idque auream correctionem vocat, quam quidem culvis, qui sensum communem habeat, probatum iri non dubitat. Me verò minimè puduerit cum paucis, quibus sensus bonus fuerit, à communi recedere; eo præsertim inductus, quòd nisi, Sulpitii mentione, sententiam suam Sallustius, tanquam metis quibusdam coarctaverit, falsissima ejus oratio fuerit. Caterùm, ad plenam hujus loci intelligentiam omnino videndus est Paterculus. Histor. lib. 2.

adversus Mithridatem proficisceretur. Illi verò in laudem vertit quod, tunc temporis, coactus fecit: alioqui post ultimam et firmam victoriam, non alius unquam in cives Syllâ crudelior fuit.

c Cum Catone.] Intellige senatores à Catone, Domitio, uliisque ex factione Casari adversâ, interfectos fuisse; dummodo ne quid ex irâ et dolore, senatu motus Sal lustius admisceat. Nota verò phrasim, quâ facilè, nec aliter quàm in re notissima utaris.

d Cujus.] Id est, Qui nequ ritum perdere dubitant, modò tibi aliquam faciunt contumeliam.

b Tamen, paucis interfectis.] Assumit auctor quod commodum, et, pro tempo- e Tametsi.] Major est autem ea volupte, verum fuit; antequam Sylla in Asiam tas quæ insperanti accidit.

C

in civitate a secessio fuit, semperque nobilitatis opes diminutæ sunt, et jus populi amplificatum. Sed plebes eò liberè agitabat, quia nullius potentia super leges erat; neque divitiis, aut superbia sed bonâ famâ, factisque fortibus, nobilis ignobilem anteibat: humillimus quisque in armis, aut militiâ, nullius honestæ rei egens, satìs sibi, satisque patriæ, erat. Sed, ubi eos paulatim expulsos agris, inertia, atque inopia incertas domos habere subegit; cœpêre alienas opes petere, libertatem suam cum republicâ venalem habere. Ita paulatim populus, qui dominus erat et cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est: et pro communi imperio, privatìm sibi quisque servitutem peperit. Hæc igitur multitudo primùm malis moribus imbuta, deinde in artes, vitasque varias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad capessendam rempub. Cæterùm additis novis civibus, magna me spes tenet, fore, ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe cùm illis libertatis retinendæ, tùm his servitutis amittendæ, cura orietur. Hos ego censeo, permixtos cum veteribus novos, in coloniis constituas ; ita et res militaris opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet. Sed non inscius neque imprudens sum, cùm ea res agetur; quæ sævitia, quæve tempestates hominum nobilium futuræ sint; cùm indignabuntur omnia funditùs misceri, antiquis ci`vibus & hanc servitutem imponi, regnum denique ex liberâ civitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit. Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum facinus in se committere, qui incommodo reip. gratiam sibi conciliet. e Ubi bonum publicum etiam privatim usui est, id verò dubitare aggredi, socordiæ, atque ignaviæ duco. M. Livio Druso semper consilium fuit, in tribunatu summâ ope niti pro nobilitate; neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illi auctores fierent: sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia, fide cariora erant, ubi intellexerunt, per unum hominem h maximum beneficium multis mortalibus dari; videlicet et sibi quisque conscius, malo

INTERPRETATIO.

1 Et scilicet quisque conscius sibi se esse animo malo atque infido, existimaverunt de Druso juxta ac de se.

NOTE.

a Secessio.] De iis jam sæpiùs vidimus. b Armis.] Ingeniosè, ad vitandam tautologiam, Sallustio indignam: Douza pro armis, unius literæ levi mutatione, arvis reposuit.

e Dispalata.] Id est, dispersa, cùm aliud alii genus vitæ sequerentur.

d Hanc servitutem.] Id est, hæc omnia in civitatem induci, ut veteribus civibus servitus imponeretur.

e Ubi bonum.] Directè dixisset. Ubi bonum etiam publicè usui est: verum honestiùs expressit, cùm primò publici boni rationem habuit.

f Druso.] Politicum virum de isto Velleium adivisse nequaquam pigebit.

g Factiosi.] De nobilibus loquitur, itemque senatu, qui Drusum senatui ipsi faventem per invidiam oppresserunt.

h Maximum.] Civitatem scilicet.

Quò

atque infido animo esse; de M. Livio Druso juxta, ac de se, existimaverunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam solus rerum potiretur, a contrà eam nixi, sua ipsius consilia disturbaverunt. tibi, imperator, majore curâ fideque amici, et multa præsidia paranda sunt. Hostem adversum opprimere, strenuo homini haud difficile est; occulta pericula neque facere, neque vitare, bonis in promptu est. Igitur, ubi eos in civitatem adduxeris, quoniam quidem revocata plebes erit, in eâ re maximè animum exercitatio, utì colantur boni mores; concordia inter veteres et novos coalescet. Sed multò maximum bonum patriæ, civibus, tibi, liberis, postremò humanæ genti, pepereris; si studium pecuniæ aut sustuleris, aut, quoad res feret, minueris. Aliter neque privata res, neque publica, neque domi, neque militiæ, regi potest. Nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina, neque artes bonæ, neque ingenium ullum satis pollet; quin animus magis, aut minùs maturè, postremò tamen succumbit. Sæpè jam audivi, qui reges, quæ civitates et nationes, per opulentiam magna imperia amiserint; quæ per virtutem inopes ceperant. Id adeò haud mirandum est. Nam ubi bonus deteriorem divitiis magis clarum, magisque acceptum videt; primò æstuat, multaque in pectore volvit: sed ubi gloria honorem magis in dies, virtutem opulentia vincit: animus ad voluptatem à vero deficit. Quippe a gloriâ industria alitur; ubi eam dempseris, ipsa per se virtus amara, atque aspera est. Postremò ubi divitiæ claræ habentur, ibi omnia bona vilia sunt; fides, probitas, pudor, pudicitia. Nam ad virtutem funa, et ardua via est; ad pecuniam, quâ cuique lubet nititur; et malis, et bonis rebus ea creatur. Ergò in primis auctoritatem pecuniæ demitto: neque de capite, neque honore, ex copiis quisquam magis, aut minùs, judicaverit; si neque prator, neque

c

1

[blocks in formation]
« IndietroContinua »