Immagini della pagina
PDF
ePub

c

nio. An ullum existimas posse fieri civem egregium, qui non his artibus et disciplinis sit eruditus? An ulla alia putas esse rudimenta, et incunabala, virtutis, quibus animi ad gloriæ cupiditatem aluntur? Sed minimè mirum est, P. C. si homo, qui desidiæ, ac luxuriæ, plenus sit; hæc utì nova, atque inusitata, miratur. Nam quod istâ inusitatâ rabie petulanter in uxorem, et in filiam meam invasisti, a quæ faciliùs mulieres se à viris abstinuerunt, quàm tu vir à viris, satìs doctè, ac peritè, fecisti. Non enim me sperâsti mutuam tibi gratiam relaturum, et vicissem tuas compellaturum. Unus enim satis es materiæ habens, neque quidquam turpius est domi tuæ, quàm tu. Multum te verò opinio fallit, qui mihi putâsti parare invidiam ex meâ re familiari; quæ multò mihi minor est, quàm habere dignus sim. Atque utinam ne tanta quidem esset quanta est; utì potiùs amici mei viverent, quàm ego testamentis eorum locupletior essem. Ego fugax, Crispe Sallusti? Furori tribuni pl. cessi: utiliùs duxi, quamvis fortunam unus experire, quàm universo populo R. civilis essem dissensionis causa: qui, posteà quàm ille suum annum in rep. perbacchatus est; omniaque quæ commoverat, pace, et otio, resederunt; hoc ordine revocante, atque ipsâ rep. manu retrahente me, reverti. Qui mihi dies, si cùm omni reliquâ vitâ conferatur, animo quidem meo superet, cùm universi vos, populusque R. frequentes adventui meo gratulatus est. Tanti me fugacem e mercenarium patronum hi æstimaverunt. Neque hercule mirum est, fsi ego semper justas omnium amicitias æstimavi. Non enim uni privatìm ancillatus sum, neque me addixi; sed, quantùm quisque reip. studuit, tantum mihi fuit; aut amicus, aut inimicus. Ego nihil plùs volui valere, quàm pacem: multi privatorum audacias nutriverunt ego nihil timui, nisi leges: multi arma sua timeri voluerunt. Ego nunquam volui quidquam posse, nisi pro vobis: multi ex vobis, potentiâ freti, in vos suis viribus abusi sunt. Itaque non est mirum, si nullius amicitia usus sum, qui non perpetuo reip. amicus fuit; neque me pœnitet, si aut potenti & Vatinio reo patrocinium pollicitus sum; aut Séxtii insolentiam repressi; aut Bibuli patientiam culpavi, aut virtutibus Cæsaris favi. Hæ laudes enim

NOTE.

a Quæ.] Tum uxor, tum filia mea. b Quamvis.] Velinquissimam. c Ille.] Tribunus scilicet, Clodius. d Superet.] Id est, Præstantior et jucundiar videatur. Sed vide, mihi, quæso, quomodo, non tantùm objecta diluat, sed in gloriam vertat.

e Mercenarium.] Istud objectaverat Sallustius, seu quisque fuit ejus loco decla

mator.

lustius dixerat, Ciceronem Vatinii causam agere, postquam orationem contrà ipsum habuisset.

h Bibuli patientiam.] Tanta fuit, refer ente Suetonio, ut nonnulli, quòd ita Cæsari in consulata cesisset, non Caio Julio Ca sare, et Bibulo, consulibus; sed Caio et Julio, per jocum, scriberent.

i Hæ laudes.] Virtuti, nimirum, et viris probis, quomodo cunque favere; inde tantùm sibi amicos parare: illos, si priorem g Vatinio.] Respondet ad id quod Sal-sanctitatem et vitæ innocentiam flagitis

f Si.] Pro Quandoquidem.

egregii civis, et unica sunt. Quæ si tu mihi utì vitia objicis, a tes meritas tua reprehendetur, non mea vitia culpabuntur. Plura dicerem, si apud alios mihi, esset dicendum P. C. non apud vos, quos habui omnium actionum mearum monitores. Sed, ubi rerum testimonia adsunt, quid opus est verbis? Nunc, ad te utì revertar, Sallusti, patremque tuum præteream; qui si nunquam in vitâ suâ peccavit, tamen majorem injuriam reip. facere non potuit, quàm quod te talem filium genuit. Neque tu si quid in pueritiâ peccasti, exsequar; ne parentem tuum videar accusare, qui eo tempore summam tui potestatem habuit; sed qualem adolescentiam egeris: hâc enim demonstratâ, facile intelligetur, quàm petulanti pueritiâ, tam impudicus, et procax, adoleveris. Posteà quàm immensæ gulæ impudicissimi corporis quæstus sufficere non potuit; et ætas tua jam ad ea patienda, quæ alteri facere collibuisset, exoleverat: cupiditatibus infinitis efferebaris, utì, quæ ipse corpori turpia non duxisses, in aliis experireris. Ità non est facilè reputare, P. C. utrum inhonestioribus corporis partibus rem quæsierit, an amiserit. Domum paternam, vivo patre, turpissimè venalem habuit, vendidit. Et cui dubium potest esse, quin mori coëgerit eum, quo, hic, nondum mortuo pro hærede gesserit omnia? Neque pudet à me eum quærere, quis in P. Crassi domo habitet; cùm ipse respondere non queat, quis in ipsius habitet paternâ domo. At hercule lapsus ætatis tyrocinio, posteà se correxit? Non ita est: sed abiît in sodalitium sacrilegi Nigidiani: bis judicis ad subsellia attractus, extrema fortuna stetit: et ita disces sit, utì non hic innocens esse, sed judices pejerâsse, existimarentur. Primum honorem in quæsturâ adeptus, hunc locum, et ordinem, despectum reddidit, cujus aditus sibi quoque, sordidissimo homini, patuisset. Itaque timens, ne facinora ejus clàm vos essent, cùm omnibus patribus familias opprobrio esset; confessus est, vobis audientibus, adulterium; neque erubuit ora vestra. Vixeris, utì libet, Sallusti; egeris, quæ volueris: satìs sit, unum te tuorum scelerum conscium esse; noli nobis languorem, et soporem nimium exprobrare. Sumus diligentes in tuendâ pudicitiâ uxorum nostrarum : sed ita experrecti non sumus, ut à te cavere possimus. Audacia tua vincit studia nostra. Ecquod hunc movere possit, P. C. factum ac dictum turpe; quem non puduit palàm, vobis audientibus, adulterium confiteri? Quòd si nihil pro me tibi respondere voluissem,

NOTE.

maculaverint, relinquere. Uno verbo bene, et quòd laudandum sit, fecisse se profitetur Cicero, cùm nulli se ità addixit, quin virtutis et reipublicæ causà, ejusdem adversarium sequeretur.

a Temeritas Cùm id tu vitupres quod laudi ducitur.

b Patienda.] Obscœnissima et flagitiosisima reprehendit.

c Pro hærede gesserit omnia.] Id est, rebus hereditariis omnibus, tanquam dominus

usus sit.

d At hercule.] Ironia est.

h

sed illum censorium a elogium Ap. Claudii, et L. Pisonis, integerrimorum virorum, quo usus est quisque eorum, pro lege palam universis recitarem; nonne tibi viderer æternas inurere maculas, quas reliqua vita tua cluere non possit? Neque post illum delectum senatûs te unquam vidimus. d Nisi fortè in ea te castra conjecisti, quò omnis sentina reip. confluxerat. At idem Sallustius, qui in pace ne senator quidem manserat; posteà quàm resp. armis oppressa est, et eidem victor, qui exules, reduxit; in senatum post quæsturam freductus est: quem honorem ita gessit, utì nihil non venale in eo habuerit, cujus aliquis emptor fuerit. Ità igitur egit, utì nihil non æquum, ac verum, duxerit, quod ipsi facere collibuisset ; neque aliter vexavit, ac debuit, si quis prædæ loco accepisset magistratum. Peractâ quæsturâ, posteà quàm magna i pignora eis dederat, cum quibus similitudine vitæ se conjunxerat; unus jam ex illo grege videbatur. Ejus enim partis jam exemplar erat Sallustius, * quò tanquam in imam voraginem cœtus omnium vitiorum excesserat: quidquid impudicorum, cillonum, parricidarum, sacrilegorum, debitorum fuit in urbe, municipiis, coloniis, Italiâ totâ, sicut in fretis, subsederant ; nominis perditi, ac notissimi, nullâ in parte castris apti, nisi licentiâ vitiorum, et cupiditate rerum novarum. m At posteà quàm prætor factus est, modestè se gessit, et abstinenter? Nonne ita provinciam vastavit, utì nihil neque passi sint, neque expectarent graviùs socii nostri in bello; quàm experti sunt in pace, hoc Africam interiorem obtinente? Unde tantùm hic exhausit, quantùm potuit aut " fide nominum transjici, aut in naves contrudi. Tantùm, inquam, P. C. exhausit, quantùm voluit: ne caussam diceret, sestertio duodecies cum Cæsare paciscitur. Quòd si quippiam eorum falsum est, hîc palàm refelle; unde tu, qui modò ne paternam quidam domum redimere potueris, repentè, tanquam somnio beatus, Phortos pretio

[ocr errors]

NOTE.

a Elogium.] Testificato est censorum, vituperationis causa, cùm ab ipsis senatu motus est Sallustius.

b Ap. Claudii, et L. Pisonis.] Hi duo Emilio Paulo et Claudio Marcello consulibus censuram gravem exercuerunt.

i Pignora.]. Des assurances. Id est, factis ostenderant se pessimis sinilem esse.

k Quò.] Id est, ad quem Sallustiam. 1 Cillonum.] Id est, cinædorum et turpiter viventiam, ut ait Cælius Rhodiginus: ab antiquo verbo cellere, quod est, moti tare; unde etiam Plautus meretrices ap

c Delectum.] Moris erat, ut censores senatum legerent, eoque illos per ignomi-pellat recelliclunas. niam moverent, quorum depravatos mores cognoscebant.

d Nisi.] Pro Sed.

e Idem.] Cæsarem intellige.

f Reductus.] Sallustium intellige. g Nihil non.] Fidem, puta, suffragia. h Neque aliter.] Ideo tantùm Sallustium dicit quæsturam gessisse, ut ex eâ prædam aliquam consequeretur.

mAt posteà quàm.] Ironia.

n Fide nominum.] Id est, permutatione. Gall. Par lettre d'ê change.

o Sestertio.] Alli habent Sestertium, Glareano teste; quanquam et illud licere multis elegantibus auctorum exemplis ostendit Budæus.

p Hortos.] Qui Sallustiani dicti sunt.

sissimos, villam Tiburti C. Cæsaris, reliquas possessiones, paraveris Neque piguit quærere, cur ego P. Crassi domum emissem: cùm tu veteris villæ dominus sis, cujus paulò antè fuerat Cæsar? a Modò, inquam, patrimonio non comeso, sed devorato; quibus rationibus repentè factus es tam affluens, et tam beatus? Nam quis te faceret hæredem, quem ne amicum quidem suum satìs honestum quisquam sibi ducit nisi similis, ac par tui? At hercule egregia facta majorum tuorum te extollunt: quorum sive tu es similis, sive illi tui, nihil ad omnium scelus, ac nequitiam, addi potest. Verùm, ut opinor, honores tui te faciunt insolentem. Tu, Crispe Sallusti, tantidem putas esse bis senatorem, et bis quæstorem fieri; quanti bis consularem, et bis triumphalem? Carere debet omni vitio, qui in alterum paratus est dicere. Is demum maledicit, qui non potest verum ab Sed tu omnium mensarum assecla, omnium cubiculorum in ætate, pellex, et idem posteà adulter, omnis ordinis turpitudo es, et civilis belli memoria. Quid enim graviùs pati potuimus, quàm quòd te incolumem in hoc ordine videamus? Desine bonos petulantissimâ consectari linguâ: desine morbo procacitatis isto uti: desine unumquemque moribus tuis estimare: his moribus amicum tibi facere non potes, videris velle inimicum habere. Finem dicendi faciam, P. C. Sæpè enim vidi gravius offendere animos auditorum eos, qui aliena flagitia apertè dixerunt, quàm eos qui commiserunt. Mihi quidem ratio habenda est, non quid Sallustius meritò debeat audire; sed ut ea dicam, si quâ ego honestè effari pos

altero audire.

sum.

C. SALLUSTIUS CRISPUS EXPLICIT.

NOTE.

a Modò.] Id est, non à longo tempore. b Bis senatorem.] Amara est irrisio: Sallustio acutè exprobat quòd senatu motus fuerit; atque insuper eum arguit, quasi ideò ineptè gloriaretur.

c Carere.] Postquàm satis adversarium agitavit, ipsum, quod maximè perstringit, de imperitiâ, ed quodammodo de officio, admonet.

d Is demum maledicit.] Id est, sine suo detrimento maledicere potest.

e Pellex.] Jam suprà, quòd muliebria passus esset, exprobravit.

f Memoria.] Id est, qui omnia in memoriam revocat, quæ per civiles discordias passi sumus.

[blocks in formation]

Atherbal, 78. Victus Romam proficiscitur, 83

Ejus Oratio ad Senatum, 84. Mores, 95. Jugurthæ obvius procedit,
Ib. A quo vincitur, 96. Romam legatos mittit, 97. Ejus ad Sena-
tum literæ, Ib. A Jugurthâ excruciatus interficitur, 99

Adolescentium animi mobiles, 28. Dolis facile capiuntur, Ib. Eorum
mores, 229

Adrimetum à Phenicibus conditum, 93

Adversæ res etiam bonos detrectant, 1241

Æëta, 109, f

Equitas quid, 19, C

Ethiopes, 94

Africa descriptio, 91, 92

Albinus, 108.

Consul in Africâ bellum renovat, 109

Allobroges ab Umbreno sollicitantur, 48.

Deprehenduntur super

ponte, Mulvio, 51

Amazones, 217, c

Ambitio quid Romæ effecit, 25. Vitium propiùs virtutem quàm avari-

tia, Ib.

Ambitûs damnati Autronius et Sylla, 31

Amicitia quomodo firma, 33, c

Amici officio et fide parantur, 91

Animâ quis fruitur, 19

Animus vitæ imperator, 73. Eternus, 74. Ejus artes plurimæ, quibus.
claritudo paratur, 75. Quomodo servitio opprimatur, 231

[blocks in formation]

Aspar, 168.

A Boccho accersitur, qui Jugurtham acta edoceat 170.
Ad Bocchum remittitur ut Syllam Jugurthæ tradere persuadet, Ib.
Athenienses per scriptores celebrati, 24

« IndietroContinua »