Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

c

"sunt: quæ belli sævitia esset, quæ victis acciderent, enumeravêre: "rapi virgines, pueros; divelli liberos à parentium complexu; ma"tres familiarum pati, quæ victoribus collibuissent; fana, atque do"mos expoliari: cædem, incendia fieri; postremò armis, cadaveri“bus, cruore, atque luctu, omnia compleri. Sed, per Deos immor"tales, quò illa oratio pertinuit? An, uti vos infestos conjurationi "faceret? a Scilicet, quem res tanta, atque tam atrox, non permovit ; eum oratio accendet! Non bita est: neque cuiquam mortalium 'injuriæ suæ parvæ videntur: multi eas graviùs æquo habuêre. "Sed alia aliis licentia est, P. C. Qui e demissi in obscuro vitam "agunt, si quid iracundiâ deliquêre, pauci sciunt; fama, atque for"tuna eorum pares sunt; qui, magno imperio præditi in excelso "ætatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita fin maxi"mâ fortunâ minima licentia est. Neque & studere, neque odisse, sed "minimè irasci decet. Quæ apud alios iracundia dicitur, ea, in im"perio, superbia, atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic ex"istimo, P. C. omnes cruciatus minores, quàm facinora illorum, esSed plerique mortales ↳ postrema meminêre ; et 1in hominibus "impiis, sceleris eorum obliti, de pœnâ disserunt, si ea paulò seve"rior fuerit. D. 1 Silanum, virum fortem atque strenuum, certè scio,

"se.

h

NOTE.

a Scilicit.] Responsio est obliqua et amara, ut ostendat, non modò Senatores opus non esse conjuratis infestos facere; sed insuper inutilia esse quæcumque alii eâ gratiâ dixissent.

b Ita est.] Interrogationi expressæ non respondet, An uti vos infestos conjurationi faceret? Sed intellectæ, An qui non estis infesti conjurationi? Operoso est hæc oratio, quia Cæsar, apertè, quæ sentiebat et optabat, proloqui minùs audebat.

c Gravius.] Gall. Ont portè leurs ressentimens plus loin qu'il ne falloit.

d Alia. Id est, non omnes, uno et eodem modo ulcisci decet injurias.

e Demissi.] Homines ignobiles qui in

turba latent.

f In maxima.] Nihil magis verum et æquum est; interim secus planè inter homines evenit: Nam ut quisque in sublimi positus est, ita plerumque se ille putat male faciendi licentiam adeptam esse.

g Studere.] Nota, pro favere. h Postrema.] Pœnam scilicet, quæ impiis infligitur.

i In hominibus.] Hoc est, cùm de iis agitur.

k Disserunt. In malam partem, scili

k

cet, adversus eos qui nocentes pœnâ addixerunt.

1 Silanum.] Nominis proximitas in memoriam revocat quæ ego vidi, imò et expertus sum, de istorum, quos nos bonos homines vocamus, mollitiâ, et animi imbecillitate. Non possis pejores alios rerum publicarum administrationi præficere, quippe qui obvio cuique affectatæ suæ plerumque sanctitatis admiratori, non omnes modò verè bonos et strenuos spoliandos et lacerandos objiciunt; sed et seipsos tandem, cum suâ ineptâ lenitate, perversis insidiatoribus deridendos propinant. Bonitas ista pravitas est semper et sæpe nequitia, atque satiùs esset ab uno malo regi, quàm à bono, mille latronibus tradi. Hunc vide, quæso, Silanum, quò abducant Cæsaris laudes flagitiosa. Primo optimè censuerat capite multandos parricidas, qui Patriæ interitum moliti fuerant: Non priùs accedit callidus assentator, qui quatuor verbis gratiam init, quam ille transversus ridiculè sententiam mutat, atque liberandos sinit, qui postea urbem ferro et igne devastent. Optimè ineptam et pravam, de quâ diximus, levitatem, in Adelphis, pingit, et illudit Terentius.

tt

[ocr errors]

66

quæ dixerit, a studio reipublicæ dixisse; neque illum in tantâ re gra"tiam, aut inimicitias exercere. 1. Eos mores, eamque modestiam "viri cognovi. Verùm sententia ejus mihi non crudelis, (quid enim "in tales homines crudele fieri potest?) sed aliena à republicâ nos"trâ videtur. Nam profectò aut metus, aut injuria te subegit, Si"lane, consulem designatum, genus pœnæ novum decernere. De "timore, supervacaneum est disserere, cùm, præsenti diligentiâ cla"rissimi viri consulis, tanta præsidia sint in armis. De pœnâ, pos"sum equidem dicere id quod res habet; in luctu, atque miseriis mortem ærumnarum requiem, non cruciatum, esse; eam cuncta "mortalium mała dissolvere; e ultra neque curæ, neque gaudio locum esse. Sed, per Deos immortales, quamobrem in sententiam non addidisti, uti priùs verberibus in eos animadverteretur? An, "quia lex Porcia vetat? At aliæ leges item condemnatis civibus, non "animam eripi, sed exsilium permitti jubent. An quia gravius est "verberari, quàm necari? Quid autem acerbum, aut nimis grave "est in homines tanti facinoris convictos? Sin, quia levius est: qui "convenit in minore negotio legem observare, cùm eam in majore "neglexeris? At enim quis reprehendet, quod in parricidas reipub"licæ decretum erit? Tempus, dies, h fortuna, cujus lubido genti"bus moderatur. Illis meritò accidet, quicquid evenerit; cæterùm "vos P. C. quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis initiis orta sunt: sed, ubi imperium ad ignaros, aut "minùs bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis, et idoneis, "ad indignos, et non idoneos i transfertur. Lacedæmonii, devictis

INTERPRETATIO.

1 Novi ita se habere mores et modestiam Silani.

NOTE.

a Studio.] Id est, singulari in rempublicam benevolentiâ.

b Aliena.] Id est, extra usum, unde etiam detrimentum et damnum inferatur.

c In armis.] Præsidium, sæpius ex se illud indicat quod armis paratur : Attamen, cùm Amici, Muri, Latebræ presidio nobis esse possint, non malè hic additum in armis, ad distinctionem.

motum fuisse in ferendâ sententiâ, aut rationibus quas metus suggessisset, aut iis, quæ ex sceleris naturâ politicè nas

cerentur.

e Ultra.] Post mortem.

f At enim.] Objectio ex parte eorum quos sibi Cæsar facit adversarios.

g Tempus.] Responsio Cæsaris ad objectionem adversariorum. Per tempus autum, intelligit homines, qui post longum tempus de conjuratorum pœnâ dissertarent."

h Fortuna.] Innuit conjuratorum supplicium, pravo exemplo, in reipublicæ malum posse converti.

d Dep pana.] Hic aliquid deesse putant nonnulli, quia non resumit Cæsar quod proposuerat, cùm dixit aut metus, aut injuria, &c. atque illi membrum posterius omissum esse aiunt. Non ita mihi videtur, nam injuria et pœna sunt, in hoc negotio, termini relativi et æquivalentes, i Transfertur.] Non tantùm intelligit quod patebit attendenti ad scopum Ce-exemplum ad indignos transferri, sed saris. Hoc enim tantum voluit, Silanum eos, præsertim, exemplo perversè uti.

[ocr errors]
[ocr errors]

b

[ocr errors]

"Atheniensibus, triginta viros imposuêre, qui rempublicam eorum "tractarent. Hi primò cæpêre pessimum quemque et omnibus invisum a indemnatum necare. Eò populus lætari, et meritò dicere fieri. "Pòst, ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et malos lubidinosè "interficere, cæteros metu terrere. Ita civitas, servitute oppressa, "stultæ lætitiæ graves pœnas dedit. Nostrâ memoriâ victor Sulla, "cùm d Damasippum, et alios hujusmodi, qui malo reipublicæ cre"verant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? Homines "scelestos, et factiosos, qui seditionibus rempublicam exagitaverant, "meritò necatos aiebant. Sed ea res magnæ initium cladis fuit. "Namque, uti quisque domum, aut villam, postremò aut vas, aut "vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, ut is ine proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors lætitiæ "fuerat, paulò pòst ipsi 1 trahebantur: neque priùs finis jugulandi "fuit, quam Sulla omnes suos divitiis explevit. Atque ego hæc non "in M. Tullio, neque his temporibus vereor. Sed in magnâ civitate "multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio cons ule, cui "item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. Ubi "hoc exemplo, per senatûs f decretum, consul gladium eduxerit, "squis illi finem statuet, aut quis moderabitur? Majores nostri, P. "C. neque consilii, neque audaciæ unquam eguêre: neque superbia "obstabat, quò minùs instituta aliena, si modò proba erant, imita"rentur. Arma atque tela militaria ab ↳ Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumserunt: pôstremò, quod ubi"què apud socios, aut hostes idoneum videbatur, cum summo stu"dio domi exsequebantur: imitari, quàm invidere, bonis, malebant. "Sed eodem illo tempore Græciæ morem imitati, verberibus ani"madvertebant in cives, de condemnatis summum supplicium sume

66

[blocks in formation]

a Indemnatum.] Hoc est, Causâ indictâ Gall. Sans aucune forme de procès.

b Licentia.] Triginta tyrannorum, scil. qui passim optimum quemque, per avaritiam, aut ambitionem, usu confirmatâ ty. rannide, necabant.

c Stulte.] Quia non providerant illi bonos perinde ac malos tolli posse, si quibus causam dicendi potestas adimeretur.

d Damasippum.] Homo fuit nullius nominis nisi quòd Marii partes sequutus, quosvis ad ipsius nutum interfecit.

e Proscriptorum.] Bonis enim suis spoliabantur.

f Decretum.] Illud intellige, quo summa potestas consulibus, verbis solennibus permittitur, Dent illi operam ne quid respublica detrimenti capiat.

gQuis illi.] Maximè cavendum est, ne bonis regnantibus, eæ in malos sanciantur leges, per quas mali postea bonos oppressum eant.

h Samnitibus.] Samnites, seu Sabelli, Italiæ populi supra Campaniam, ad septentrionem.

i Tuscis.] Populi Italiæ, mari eorum nomine adjacentes, non longè à Româ, ad

occasum.

[ocr errors]

"bant. Postquam respublica adolevit, et multitudine civium fac❝tiones valuêre; a circumveniri innocentes, alia hujuscemodi fieri "cæpêre: tunc lex Porcia, aliæque leges paratæ sunt; quibus legi"bus exsilium damnatis permissum est. Hanc ego causam, P. C. "quò minùs, consilium novum capiamus, in primis magnam puto. "Profectò virtus, atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere; quàm in nobis, qui ea benè parta "vix retinemus. b Placet igitur eos dimitti, et augeri exercitum Ca"tilinæ ? Minimè: sed ita censeo: publicandas eorum pecunias: ipsos in vinculus habendos per municipia, quæ maximè opibus va"lent: neu quis de his postea ad senatum referat, neve cum populo agat: qui aliter fecerit, senatum existimare, eum contra rempubli(6 cam et salutem omnium facturum."

d

Postquam Cæsar dicendi finem fecit, cæteri f verbo alius alii, variè assentiebantur : at M. Porcius Cato rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit:

"Longè mihi alia mens est, P. C. cùm res, atque pericula nostra "considero, et cùm sententias nonnullorum mecum ipse reputo. Illi "mihi disseruisse videntur de pœnâ eorum, qui patriæ, parentibus, "haris, atque focis suis bellum paravêre. Res autem monet, ca66 vere ab illis magis, quàm quid in illos statuamus, consultare. Nam " cætera maleficia tum persequare, ubi facta sunt: hoc, nisi provi

NOTE.

a Circumveniri.] Id est, per fraudem in | vitæ periculum adduci. Tacitè autem indicare voluit Cæsar, conflatum fuisse crimen conjurationis, aut saltem ab inimicis auctum; ut eo faciliùs ad eas leges descenderet, quibus vitæ civium, ut noxiorum, consulebantur.

b Placet.] Occurrit objectioni.

c Pecunias.] Eo nomine omnia bona veniunt. Qu'il faut confisquer tout leur bien.

d Per municipia.] Quos in carcerem conjicere nolebant, eos vel militibus, vel fidejussoribus, vel magistratibus custodiendos tradebant, vel eos per oppida Italiæ dividebant; Atque his periculum maximum erat si rei evaderent, ita ut oppidani pro hostibus et perduell bus haberentur, sicuti a Dione observatum est.

e Cum populo.] Provocatio erat ad populum; adeòque potuissent conjurati, gratiâ et amicorum potentiâ, liberari, rogando atque supplicando.

f Verbo.] Elliptica oratio: sic intellege. Hic et alius in sententiam hujus aut illius senatoris veniebat, seu pedibus eundo, seu verbo et voce: Atque ita variè assentie

bantur, seu modum ferendi suffragium, seu ipsum suffragium spectes.

g Cato.] Hic fuit minor, Uticensis dictus, quòd Utica se suâ cæde cruentaverit, Pronepos illius Catonis Censoris dicti.

h Aris.] Per aras, templa; per focos, domos privatas intelligit. Cæterum isthâc enumeratione Cato tacitè, sed prorsus reos damnat, iisque qui ante se sententiam suam dixerant, invidiam creat. Vehemens est hæc oratio, et propemodum dixerim, divina. Figuras habet et aculeos summâ cum dignitate conjunctos. Cùm videas, censeas, sed memineris. Silanum consulem designatum, oratione Cæsaris permotum, sententiam, quod turpissimum fuit, mutâsse; senatum ad mi sericordiam delapsum esse; denique Catonem admodum adolescentem inter postremos sententiam rogatum fuisse: ut, scilicet, tam gravis ejus censura, qui câ digni essent, senatum ipsum universum haberet.

i Persequare.] Id est, Quilibet magistratus ulcisci possit.

[ocr errors]
[ocr errors]

b

c

"deris, ne accidat, ubi evenit, frustrà judicia implores. Captâ urbe, "nihil fit reliqui victis. Sed, per Deos immortales, vos ego appello, "qui semper domos, villas, signa, a tabulas vestras pluris, quam rempublicam fecistis; si ista, cujuscumque modi sint, quæ amplex"amini, retinere; si voluptatibus vestris otium præbere vultis; ex"pergiscimini aliquando, et d capessite rempublicam. Non agitur "de vectigalibus, non de e sociorum injuriis: libertas, et anima nos"tra in dubio est. Sæpe numerò, P. Č. multa verba in hoc f ordine "feci: sæpè de luxuriâ, atque avaritiâ nostrorum civium questus sum: multosque mortales eâ causâ adversos habeo: qui mihi, atque & animo meo nullius unquam delicti gratiam fecissem, haud "facilè alterius hlubidini malè facta condonabam. Sed, ea tametsi "vos parvi pendebatis, tamen respublica firma erat: opulentia ne"gligentiam tolerabat. Nunc verò non id agitur, bonisne, an malis "moribus vivamus; neque, quantum, aut quàm magnificum impe"rium populi Romani sit; sed, hæc cujuscumque modi videntur, nostra, an, nobiscum una, hostium futura sint. Hic mihi m quisquam mansuetudinem, et misericordiam nominat? Jam pridem 66 equidem nos vera rerum vocabula " amisimus. 'Quia, bona aliena "largiri, liberalitas; malarum rerum audacia, fortitudo vocatur ;

[ocr errors]

66

k

INTERPRETATIO.

1 Quia largiri bona aliena voca- publica ad ultimas angustias retur liberalitas; audacia malarum dacta est.

rerum vocatur fortitudo, eo res

a Tabulas.] Pictas intellige. bleaux.

NOTE.

Des ta

h Lubidini.] Jam notantur appetitus, prout effræni in omne ruunt flagitium.

i Ea.] Quæ ego verba feci, intellige, in senatu, contra eorum pravitatem.

b Cujuscumque.] Cato Stoicus fuit; adeòque fortunæ bona, quæ vocant, revera bona esse aut mala dicere noluit. Verùm | k Opulentia.] Id est, immensa auctoritas hîc insuper quædam latet exprobatio, quâ | et potentia, itemque divitiæ P. Romani patienimiæ divitiarum cupiditatis Romanos arguit.

c Amplexamini.] Id est, Assidue et maximè cum studio amplectimini.

d Capessite.] Id est, ejus curam suscipite.

e Sociorum.] Id est, quæ ab ipsis acceptæ fuerint.

f Ordine.] Senatorio. Fuit alter equestris, tertius plebeius.

g Animo. Per animum, appetitus intelligit, qui in Catone, quia temperati| erant, bene animi nomine honesto appellantur.

bantur nos aliquantò negligentiùs imperium agitare. Verissimè Cato: nam neque uno momento occidant, neque uno momento quietem nanciscuntur corpora quibus motus impressus est, præ sertim si illis moles

non desit.

1 Hæc.] Eadem quæ suprà memoravit, cum his ipsis terminis usus est,

m Quisquam.] Invidiosè.

n Amisimus.] Verecundè et ingeniosè admodum mores carpit corruptos: sensus est enim, Romanos; (in quorum numero, ut invidiam declinet, seipse involvit,) virtutis sub specie vitia sectari.

« IndietroContinua »