Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

<< eo respublica in extremo sita est. a Sint sanè, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis: sint misericordes in "furibus ærarii: ne illi sanguinem nostrum largiantur, et, dum pau"cis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant. b Bene, et com"positè C. Cæsar paulò antè in hoc ordine de vitâ, et morte disse"ruit; credo falsa existimans ea, quæ de inferis memorantur, di"verso itinere malos à bonis loca tetra, inculta, fœda, atque à formi"dolosa habere. Itaque censuit, pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet, ne si Romæ sint, "aut à popularibus conjurationis, aut à multitudine conductâ, per "vim eripiantur. Quasi vero mali, atque scelesti tantummodo in urbe, et non per totam Italiam sint; aut non ibi plùs possit auda"cia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equi"dem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit. Sin in tanto "omnium metu solus non timet; eò magis refert, me mihi, atque "vobis timere. Quare cùm de P. Lentulo, cæterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinæ et de omnibus "conjuratis decernere. Quantò vos attentiùs ea agetis, tantò "illis animus infirmior erit; si paululum modò vos languere vide"rint, jam omnes feroces aderunt. Nolite existimare, majores no"stros harmis rempublicam ex parvâ magnam fecisse. Ši íta res "esset, multò pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum, âtque civium, præterea armorum, atque equorum major copia nobis, quàm illis, est. Sed alia fuêre, quæ illos magnos fecêre, "quæ nobis nulla sunt: domi industria; foris justum imperium; "animus in consulendo liber; neque i delicto, neque lubidini obnoxiPro his nos habemus luxuriam, atque avaritiam: publicè "egestatem, privatim opulentiam: laudamus divitias, sequimur * inertiam: inter bonos et malos 1 discrimen nullum: omnia virtutis

❝ us.

NOTE.

a Sint sanè.] Vehementem habet repre- | hensionem hæc ellipsis. Neminem nominat Cato, sed eò graviùs conjuratorum fautores exagitat.

b Bene et compositè.] Iisdem propemodum verbis aliorum Cæsar reprehenderat orationem: atque ita in eo, quod gravissimum est, idem illud peccatum Cato castigat, quod ille in aliis animadvertisse credebatur.

c Diverso.] Quæ de inferis in Elysis campis fabulati sunt poetæ, nemo non novit.

d Formidolosa.] Hoc est, que formidinem incutiunt, et metum. Gall. Où regne la frayeur.

e Videlicet.] Irrisio est Cæsaris, quem Cato per totam hanc orationem acerbè vellicat et insectatur.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

e

præmia ambitio possidet. Neque mirum: 1 ubi vos separatim, "b sibi quisque consilium capitis; ubi domi voluptatibus, hîc pecu"niæ, aut gratiæ servitis; eò fit, ut impetus fiat in vacuam remp. "Sed ego hæc omitto. Conjuravêre cives nobilissimi patriam incen"dere; Gallorum gentem, infestissimam nomini Romano, ad bellum (6 arcessunt; dux hostium cum exercitu 2 supra caput est : Vos cuncta"mini etiam nunc et d dubitatis, quid intra mænia, deprehensis hos"tibus, faciatis? Misereamini, censeo; f Deliquêre homines ado"lescentuli per ambitionem: atque utiam armatos dimittatis. Næ "ista vobis mansuetudo, et misericordia, si illi arma ceperint, in mi"seriam vertet. Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis 66 eam. i Immò verò maximè; sed inertia et mollitia animi, alius "alium expectantes cunctamini, 1 videlicet diis immortalibus confi"si, qui hanc rempublicam in maximis sæpe periculis, servavêre. "m Non votis, neque " suppliciis muliebribus auxilia deorum paran"tur; vigilando, agendo, benè consulendo, prosperè omnia cedunt. "Ubi socordiæ tete, atque ignaviæ tradideris, nequicquam Deos im"plores. Irati, infestique sunt. Apud majores nostros, A. Man

k

n

INTERPRETATIO.

1 Quandoquidem vos capitis consilium, quisque pro se seòrsim.

2 Dux hostium fauces urget cum exercitu, et nos premit.

NOTE.

a Ambitio.] Cato ideo ad consulatum non fuit promotus, quia ambire, et, ut mos erat aliis, populo supplicare noluit, virtute suâ confisus scilicet, quæ tamen ili, hâc in parte, ut sæpè aliis inutilis

fuit.

licet, qui ad misericordiam inclinabat, exagitat.

i Immo.] Ad ea respondet Cato quæ cum irrisione concesserat. Quasi dicat. Ne quis vestrum, non timere se simulet, nam vos maximè timere res ipsa indicat. b Sibi.] Actum est de eo corpore, cu- k Expectantes.] Gall. diceremus, En jus vinculum solvitur, bonorum, com-vous regardant l'un, les autres, pour savoir à qui ouvrira le pas.

munio.

c Servitis.] Hoc est, non pro bono reipublicæ, sed pro pecunia, aut gratiâ à privatis consequendâ, suffragia fertis.

d Dubitatis.] Cunctari retardationem actionis, Dubitare ejus anxietatem notat. cùm, quid agamus, ancipites hæremus.

e Misereamini.] Ironia est, tametsi res ipsa seriò ex eorum personâ qui conjuratis favebant, proponitur.

f Deliquère.] Ratio pro misericordià quæ ex personâ quoque subjicitur Cæsaris et aliorum, cum amarâ ironia.

g Ne ista.] Jam pro se loquitur Cato. h Sedvos.] Iterum adversarios, eos sci

1 Videlicet.] Inepto senatorum consilio ineptam subjicit rationem, illudque ad modum eâ ratione intortum, ut non jam senatus, regum, sed puerorum consessus esse videatur. Certè minimè mirandum est, Cicero si alicubi testatur, Catonem vitam suam in discrimen obtulisse, atque sententiæ invidiam sibi capitis periculo præstandam vidisse.

m Non votis.] Ineptam arguit senatorum rationem.

n Supplicis.] Id est precibus inutilium muliercularum, quæ stultè à diis petunt, quæ non aliter ipsi quàm per homines exequuntur.

[ocr errors]

c

"lius Torquatus bello Gallico filium suum, quòd is a contrâ impe"rium in hostem pugnaverat, necari jussit. Atque ille egregius "adolescens immoderatæ fortitudinis morte pœnas dedit. Vos, de "crudelissimis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet vita "cætera eorum huic sceleri bobstat. Verùm parcite dignitati Len"tuli, si ipse pudicitiæ, si fâmæ suæ, si diis, aut hominibus unquam "ullis pepercit. Ignoscite Cethegi adolescentiæ, nisi iterum jam patriæ bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Cepario "loquar? Quibus si quidquam pensi unquam fuisset, non ea consi"lia de rep. habuissent. Postremò, P. C. si mehercule peccato dlo"cus esset, facilè paterer vos ipsâ re corrigi, quoniam verba con"temnitis. Sed undique circumventi sumus: Catilina cum exercitu "faucibus urget: alii intra mænia, atque in sinu urbis sunt hostes. “ Neque parari, neque consuli quidquam occultè potest: quò magis "properandum est, Quare ita ego censeo: cùm nefario consilio "sceleratorum civium resp. in maxima pericula venerit; hique in"dicio T. Volturcii, et legatorum Allobrogum convicti, confessique "sint, cædem, incendia, aliaque fœda atque crudelia facinora in "cives, patriamque paravisse; de confessis, sicuti de f manifestis rerum capitalium, & more majorum, supplicium sumendum."

[ocr errors]

g

;

Postquam Cato assedit, consulares omnes, itemque senatûs magna pars, sententiam ejus laudant; virtutem animi ad cœlum ferunt: alii alios increpantes timidos vocant: Cato clarus atque magnus habetur senati decretum fit, sicut ille censuerat. Sed mihi, multa legenti, multa audienti, quæ populus Romanus domi, militiæque, mari atque terrâ præclara facinora fecit, fortè lubuit attendere, quæ res maximè tanta negotia sustinuisset. Sciebam, sæpenumero 1 parvâ manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus: ad hoc, sæpe fortunæ violentiam

INTERPRETATIO.

1

1 Sciebam P. Romanum sæpe certâsse parvo exercitu cum magnis legionibus hostium.

a Contra.]

NOTE.

Non equidem contra, sed | tratum fuisset facinus conjuratorum, res possine imperio; nisi quòd in bello, is con- set ad salutem converti.

audet.

tra imperium facit, qui absque eo aliquid e Re corrigi.] Hoc est, damno et incommodis, quæ ex conjuratorum facinore in vos b Obstut.] Prout id factum in illo Ho-redundarent. ratio cujus crimen intra gloriam fuit, ut loquitur Florus. Gall. diceremus: Contrebalance.

c Non ea.] Hoc est, tam nefaria. Verissimè dictum : nam per gradus ad extremam nequitiam descenditur; qoud adolescentibus maximè notandum est.

d Locus esset.] Id est, si postquam pa

f Manifestis.] Illi sunt, quos crimen admisisse constat.

g More.] Priusquam leges paratæ essent pro tergo et capite civium.

h Violentiam.] Cum, verbi gratiâ, adversus Samnites, Gallos, Pyrrhum, Annibalem, bellum gesserunt.

2

3

tolerâsse: facundiâ Græcos, gloriâ belli Gallos, ante Romanos fuisse. Ac mihi, multa 1agitanti, constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas, superaret. Sed, postquam luxu, atque desidiâ, civitas corrupta est, rursus resp. magnitudine suâ, imperatorum atque magistratuum vitia a sustentabat; ac, sicuti effetâ parente, multis tempestatibus haud sanè quisquam Romæ virtute magnus fuit. Sed, memoriâ meâ, ingenti virtute, diversis moribus fuêre viri duo, M. Cato. et C. Cæsar; quos, quoniam res obtulerat, silentio præterire non fuit consilium, quin utriusque naturam, et mores, quantùm ingenio possem, aperirem. Igitur his genus, ætas, eloquentia propè æqualia fuêre: magnitudo animi par, item gloria; sed alia alii. Cæsar beneficiis, ac munificentiâ, magnus habebatur; integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine, et misericordiâ clarus factus: huic severitas dignitatem addiderat. Cæsar, dando, sublevando, ignoscendo; Cato, nihil d largiendo, gloriam adeptus est. In altero e miseris perfugium; in altero malis pernicies. Illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremò, Cæsar in animum induxerat, laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua negligere: nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum, exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium fmodestiæ, decoris, sed maximè severitatis, erat. Non divitiis cum

[ocr errors]
[ocr errors]

INTERPRETATIO.

1 Et constabat mihi multa sedulò cogitanti, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patrâsse.

2 Ex adverso respublica sustentabat magnitudine suâ vitia impe

ratorum.

3 Et, sicuti Roma mater effæta, et lassata fuisset, non fuit sanè quisquam Romæ magnus virtute, per multas tempestates.

NOTÆ.

[blocks in formation]

d Largiendo. Non dixit, dando, ne videretur Cato tenax et avarus, sed largiendo; ut quibus largitionibus alii populi gratiam et suffragia emendicabant, ab iis ille integer cognosceretur.

e Miseris.] Imò et malis, nam utrisque Cæsar favebat: sed illud dissimulat Sallustius, qui et ipse, in his, à Julio sustentatus fuerat. Nonne modò largitionum Cæsaris invidiam honesto nomine declinavit? Egregius artifex, quem nemo non virum sanctissimum credat, nisi aliundè notus sit.

f Modestia.] Vide quid sit modestia ex opposito Cæsaris ingenio agitato, elato, ambitioso.

C

b

divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo, virtute; cum modesto, pudore; cum innocente, a abstinentiâ certabat: esse, quàm videri, bonus malebat; ita, quò minùs gloriam petebat, eò magis adsequebatur. Postquam, uti dixi, senatus in Catonis sententiam discessit; consul optimum factum ratus, noctem, quæ instabat, antè capere, nequid eo spatio novaretur; triumviros, quæ ad supplicium postulabat, parare jubet : ipse, præsidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit cæteris per prætores. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululùm ascenderis ad lævam, circiter xii. pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapidies fornicibus vincta: sed incultu, tenebris, odore fœda, atque terribilis ejus facies. In eum locum postquam demissus Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus præceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius, ex gente clarissimâ Corneliorum, qui consulare imperium Romæ habuerat, dignum moribus, factisque suis, exitum vitæ invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Cepario, eodem modo supplicium sumptum est.

i

[ocr errors]

Dum ea Romæ geruntur, Catilina ex omni 'copiâ, quàm ipse adduxerat, et Manlius habuerat duas legiones g instituit; cohortes pro numero militum complet; dein, uti quisque voluntarius, aut ex sociis in castra venit, æqualiter distribuerat: ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat; cùm initio non ampliùs duobus millibus habuisset. Sed ex omni copiâ circiter pars quarta erat militaribus armis instructa: cæteri, uti quemque casus armaverat, 1 spa

INTERPRETATIO.

1 Catilina instituit duas legiones ex omnibus militibus quos ipse adduxerat, et Manlius habuerat.

NOTE.

a Abstinentia.] Ita ut, neque alteri quicquam detraheret, neque verò dona accipere vellet.

b Noctem.] Id est, antè omnia exequi que in senatu de conjuratis decreta essent, quàm nox ingrueret.

c Triumviros.] Capitales scilicet, quibus carceris et supplicii, imô et aliquando inquisitionis cura demandata erat, C'étoit une espèce de Lieutenans criminels. d Camera.] Une voûte.

f Incultu.] Hoc est, ex eo quòd locus ab hominibus non erat frequentatus. g Instituit.] Gall. Îl ordonna.

h Complet.] Numerum non habebat militum, qui pro duabus legionibus requirebatur; ideoque, quos habuit, in singulas cohortes, quibus suus numerus non constitit partitus est.

i Æqualiter.] Ita ut singulæ cohortes de advenientibus eundem numerum acciperent.

e Fornicibus. Quid sint hoc in loco k Numero.] Instituta fuit legio à Rofornices nescio, nisi arcuatos lapides in-mulo hominum 3000, quæ postea crevit telligamus, ex quibus ipsa camera con- usque ad 6000, qualis fuit tempore Catistat vel circulos illos in cameris ad line. speciem etiam extantes, quales visuntur in ædificiis, præsertim Gothico more extructis, quibus tota camera et ædificii moles innititur.

1 Sparos.] Sparus, aut sparum, rusticum est telum, in modum pedis recurvum.

[ocr errors]
« IndietroContinua »