Immagini della pagina
PDF
ePub

discesserat. Multi autem, qui è castris visendi, aut spoliandi gratiâ processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem, aut cognatum reperiebant. Fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita variè per omnem exercitum lætitia, mæror, luctus, atque gaudia agitabantur.

FINIS BELLI CATILINARIA

C. SALLUSTII CRISPI

JUGURTHA

SEU

BELLUM JUGURTHINUM.

3

FALSO 1 queritur de naturâ suâ genus humanum, quòd imbecilla, atque ævi brevis, sorte potiùs quàm virtute, regatur. Nam 2 contrà reputando, neque majus aliud, neque præstabiliùs invenias; magisque naturæ a industriam hominum, quam b vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium, animus est: qui ubi ad gloriam virtutis viâ grassatur, abundè pollens, potensque, et clarus est, neque fortunâ eget; quippe quæ probitatem, industriam, aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus, ad inertiam, et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosâ lubidine & paulisper usus: ubi per

[ocr errors]

d

[blocks in formation]

e

e

b

socordiam vires, tempus, ingenium defluxêre, naturæ infirmitas accusatur : 1 suam quique culpam a actores ad negotia transferunt. Quòd si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena, ac nihil profutura, multùm etiam periculosa petunt: neque * regerentur magis, quàm regerent casus; et 2 eò magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus, gloriâ æterni fierent. Nam uti genus hominum compositum ex corpore, et animâ, est: ita res cunctæ, studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi, naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, 3 ad hoc vis corporis, et alia omnia hujuscemodi brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, f immortalia sunt. Postremò, corporis et fortunæ bonorum, uti initium, sic finis est; omniaque orta occidunt, et aucta senescunt; animus incorruptus, & æternus, rector humani generis, agit, atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quò magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam ætatem agunt: cæterùm ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in naturâ mortalium

4

5 h

INTERPRETATIO.

་ Quique et singuli Actores, et Animus versat et regit, tenet, ii qui res exequi deberent, rejiciunt et intelligit omnia, neque ipse inin negotia culpam suam. `cluditur, cogitur, aut continetur.

2 Et pervenirent ad eum gradum magnitudinis, in quo (cùm mortales sint) gloriá æterni evaderent.

3 Prætereà vis corporis, et alia omnia istius generis, exiguo tempore dissolvuntur et dissipantur.

5 Cæterùm sinunt languere et stupere incultu atque socordiâ ingenium, quo nihil est melius, neque majus, aut dignius in naturâ mortalium.

NOTE.

a Actoris. Meliùs credo, quam auctores, prout habent alii. Hoc dicit, Homines rerum difficultatem, quasi illæ supra suas vires essent, causari; cùm ideo tantùm tales sint, quòd viribus à naturâ concessis, in tempore et loco usi non fuerint.

b Bonarum.] Earum scilicet, quæ'mentem excolunt, et nobis prosunt.

c Regerentur.] Nunc dicit Sallustius, sapientem adversus fortunam posse plurima, etiam in iis quæ sunt ejus juris, id est, quoad ea bona quæ non sunt in nostrâ potestate, ut loquuntur stoici, puta famam, gloriam, divitias, &c. Atque hoc quoque verum est, nosque maximè ad virtutem incendere debet. Nam sapiens quidem, pol, ipse fingit fortunam sibi, ut ait Plautus.

d' Pro mortalibus.] Vis istius præpositionis eo sensu, quo in interpretatione in

t

dicavimus, diligenter notanda est; nam aliquoties recurret in nostro autore.

e Præclara. La bonne mine, la belle prostance.

f Immortalia.] Rhetoricè istud dictum, tametsi historia beneficio præclara facta in memoriâ hominum reviviscunt.

g Æternus.] Hæc fuit opinio quorundam Philosophorum, quam ab Orpheo dimanâsse volunt. Imò stoici rotundè animas divinæ mentis particulas esse prædicaverunt: A quo errore nos retrahit doctrina Christiana, cùm animæ nostræ à deo creatæ sint ex nihilo, ideoque initium habuerint; quamvis sint æternæ à parte pòst, ut loquuntur, atque in æternum esse debeant.

h Ampliùs.] Ingenii humani tangit magnitudinem, et, ut ita dicam, vastitatem, quà cuncta complectitur.

b

C

est, incultu atque socordiâ torpescere sinut; cùm præsertim tam multæ, variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur. Verùm ex his magistratus, et imperia, postremò omnis cura rerum publicarum minimè mihi hâc tempestate cupienda videntur: quoniam neque virtuti honos datur; neque illi, quibus per fraudem jus fuit, a tuti, aut eò magis honesti sunt. Nam, vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas; tamen importunum est: cùm præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia f portendant. Frustra autem niti, neque aliud, se fatigando, nisi odium quærere, extremæ dementiæ est nisi fortè quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam & gratificari. Caterùm ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum : h cujus de virtute quia multi dixêre, prætereundum puto; simul, ne per insolentiam quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul à republicâ ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant; certè, quibus

1 Ex his artibus.

INTERPRETATIO.

2 Neque illi quibus, per fraudem, jus et potestas fuit, gerendi magistratus et imperia, sunt ea re magis tuti aut honesti.

3 Extrema dementiæ est, frus- |

trà conari, neque aliud persequi et
consequi se fatigando, nisi odium.
4 Ne aliquis existimet memet ex-
tollere insolenter studium meum id
landando.

NOTE.

a Tuti.] Illud respicit bona fortunæ. h Cujus de virtute.] Historiam Cicero b Honesti.] Refertur hoc ad bona ani- dicit, Testein temporum, Lucem veritami: ideoque iis de quibus loquitur, pror- tis, Magistram vitæ, Nunciam vetustasus inutile fuisse dicit, muneribus fruitis. Historiæ virtus certè maxima est, reipublicæ. Gall. diceres, Ils n'en sont ni plus à leur aise, ni plus honnétes gens.

cum ex aliorum erratis in melius vitam nostram instituere, et quid expetendum c Vi.] Plato, quod et Cicero refert, tan- quidve fugiendum sit, sine nostro pericutum contendere in republicâ jubet, lo, possimus cognoscere. Proindè haud quantum probare tuis civibus possis; immeritò Demetrius Phalereus Ptolevim neque parenti, neque patriæ afferri mæum regem subinde admonebat, ut, oportere. libros legeret, quoniam, quæ amici non d Parentes.] Innuit tam turpe esse pa-audent principibus demonstrare, ea omnia triam quàm parentes vi regere velle. in libris scripta reperiuntur.

e Corrigas.] Hoc est, aliquatenus corruptam civitatem emendes, aut id certè

coneris.

Auc

i Certè.] Vim habet occultam hæc vocula, et conjunctam habet ironiam. tor enim dum videtur rationem reddere f Portendant.] Significent, et propemo-velle, cur ab aliis reprehendatur, gravidum importent,cùm is qui castigantur, tum præsertim illis qui alios castigant.

g Gratificari.] Gall. diceres, Abandonner, et faire litière.

ter illos vellicat. Gall. diceremus eodem charactere, Assurement, Ces Messieurs qui savent si bien courir après le petit peu ple, &c.

e

maxima industria videtur, a salutare plebem, et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum; et quales viri idem assequi nequiverint; et postea, quæ genera hominum in senatum pervenerint, profectò existimabunt, me magis fmerito, quàm ignaviâ, judicium animi mei & mutavisse; majusque commodum ex otio meo, quàm ex aliorum negotiis, reipublicæ venturum. Nam sæpè audivi, Q. * Maximum, P. Scipionem, prætereà civitatis nostæ præclaros viros, solitos ita dicere, cùm majorum mimagines intuerentur, vehementissimè sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non " ceram illam, neque figuram tantam vim in sese habere; sed memoriâ rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque priùs sedari, quàm virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contrà quis est omnium 1his moribus, quin divitiis, et sumptibus, non probitate, neque industriâ, cum majoribus suis

INTERPRETATIO.

1 Quis omninum ita vivit.

NOTE.

a Suluture.] Rome mos erat, quosvis | i Nam sæpè.] Ostendit auctor quomodo prensando, nomine proprio, quasi intimè | hominibus prosit rerum memoria, atque noti, et chari essent, appellando, manum adeò quâ ratione respublica ex suo otio porrigendo, &c. plebis gratiam aucupari. emolumentum possit capere. b Gratiam.] Benevolentiam et populi favorem solebant etiam epulis et conviviis demereri.

c Quibus.] Turbulentis scilicet, singu lis ad imperia properantibus: unde ea et obtinere erat difficile.

k Maximum. Is ex Fabiorum fuit familiâ, qui dictator adversus Annibalem creatus, cunctando vim fregit illius imperatoris, atque res Romanas paululùm restituit.

1 Scipionem.] Plures co nomine fueQuales.] Catonem fortè inter alios runt viri celeberrimi, præcipuè verò Adesignavit, qui præturam petens repul- fricani illi duo, major à victâ Africâ, sam tulit. Cæterùm totus iste locus rhe-Minor ab Africâ quoque, sed postquam toricam, habet exornationem, non per- ab illo victa fuisset, it adictus; antea in suasionem: neque verò cuiquam Sallus- Scipionum familiam ab Africani illius tium virtute Catoni prælatum fuisse, Sal-magni filio, et in decus gentis assumplustius probaverit. tus, cum Paulo Macedonico procreatus esset. De isto minore hîc agi non sine

e Genera.] Per contemptum loquitur. Gall. Quelle sorte de gens,

f Merito.] Legitimâ de causâ : Quasi scilicet eo indignum fuisse, cum turbâ hominum levissimorum, in senatum ve

nire.

g Mutavisse.] Id est, Non jam, ut antea, ad magistratus ferri.

h Otio.] Honesto scilicet, quod in scribendâ historià collocavit: nam aliud est otium turpe, eorum qui se non tantùm à rebus publicis, sed ab omni omnino labore subtrahunt.

ratione crediderim.

1

m Imagines.] Habebant Roma qui illustri loco nati essent, quique in majoribus aliquem sellâ curuli decoratum hahuissent, imagines, vultus eorum et posterorum ex cerâ referentes, quas ligneo armario in atrio, seu primâ parte ædium, includebant; festis diebus, apertis ar mariis, ornabant; in funeribus, cùm quis ex eâ domo mortuus esset, honoris causâ efferebant.

n Ceram.] Ex quâ fiebant imagines.

« IndietroContinua »