Immagini della pagina
PDF
ePub

1

c

putant, quàm paucissimis dicam. Cæterùm fides ejus rei penès auctores erit. Africam initio habuêre Gætuli, et Libyes, asperi, incultique; quis cibus erat caro ferina, atque humi pabulum, utì pecoribus. Hi neque moribus, neque lege, aut imperio cujusquam regebantur: vagi, palantes, quas nox coegerat sedes habebant. Sed postquam in Hispaniâ Hercules, sicut Afri putant, interiît: exercitus ejus compositus ex gentibus variis, amisso duce, ac passim multis sibi quisque imperium petentibus, brevì dilabitur. Ex eo numero Medi, f Persæ, et & Armenii, navibus in Africam transvecti, proximos nostro mari locos occupavêre. Sed Persæ hintra Oceanum magìs: hique alveos navium inversos pro tuguriis habuêre; quia neque materia in agris, neque ab Hispanis emendi, aut mutandi copia erat. Maremagnum, et ignara lingua commercia prohibebant. Hi paulatim, per connubia, Gætulos secum miscuêre; et quia sæpe k tentantes agros, alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi1 Numidas appellavere. Cæterùm adhuc ædificia Numidarum agrestium,

e

i

INTERPRETATIO.

2 Maris vastitas et linguæ igno

1 Ibi manebant, ubi nox coegerat rantia prohibebant commercium.

eos manere.

NOTE.

a Fides.] Id est, Verum sit, necne, non- | lustius, quasi falsum fuerit, quod Afri affirmo, id præstiterint qui ejus rei auctores fuerunt.

de Herculis morte prædicabant, facere videtur. Verum plures eo nomine fuisse b Gætuli.] Lybiæ interioris populi, qui dubitare non sinit Cicero lib. 3. de natuideo à diversis scriptoribus, diversis in râ deorum; unde facile est variantes ea locis collocantur, quòd gens vaga sæpius de re opiniones conciliare, si modò mehabitationem suam mutaverit. Ut certé minerimus uni suo Herculi, Jovis et parum consultè videantur facere viri al-Alemenæ filio, quæcumque ab omnibus foquin doctissimi, qui quæ ad loca spec-facta sunt, Græcos poëtas attribuisse. tant negligenter Sallustium scripsisse e Medi.] Media, Asia regio notissidicunt. Quasi verò ille, quia in Africà jma, ad mare Hyrcanum, seu Caspium, prætor fuerit, ideo vastissimam et infes- quò etiam penetrâsse Herculem omnes tissimam regionem pervagari debuerit. nôrunt. Satis fuerit, ea retulisse quæ dedicit, quorumque injuriam crediderim, vindicem eum reposcere.

c Libyes.] Hi populi à quibus etiam nomen sortita est Africa, ejus propriè dictæ partem occiduam incoluerunt, ad mare Mediterraneum, inter Mauritaniam et Cyrenaicam regionem, ut volunt; nisi Alexandriam usque ab ortu, et, prout videor ex Sallustio colligere, longiùs ab occasu aliquando erraverint: nam quis cum istis erroribus non erret ?

d Sicut Afri.] Ex Livio et Virgilio creditum est Herculem incolumen ex His paniâ in Italiam venisse, quibuscum Sal

f Persa.] Juxta Medos, ad meridiem. g Armenii.] Post Medos, ad occasum. h Intra Oceanum.] Id est, Ad mare Atlanticum.

i Alveos.] Illud est quod postea carinas vocat. Navis est concavitas.

k Tentantes.] Ut, scilicet, pingue solum, et pecori, quo delectabantur, aptum, invenirent.

1 Numidas.] A Græca veμav, ut VOlunt, quod est pascere. Quamobrem verò ex linguâ Græcâ nomen sibi Nomades seu Numidæ assumpsissent planè non video; adeòque de hâc etymologiâ multum dubito.

e

Nomen

Nu

quæ mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinæ sunt. Medis autem, et Armeniis accessêre Libyes. Nam hi propiùs mare Africum agitabant: (Gætuli sub sole magis; haud procul ab ardoribus :) chique maturè oppida habuêre. Nam, a freto divisi ab Hispaniâ, mutare res inter se instituerant. eorum paulatim Libyes corrupêre, barbarâ linguâ Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi fadolevit: ac postea g midæ nomine, propter multitudinem, à parentibus digressi, possedêre ea loca, quæ proxima Carthaginem Numidia appellatur. Deinde, utrique alteris freti, finitimos armis, aut metu sub imperium suum coegêre; nomen gloriamque sibi addidêre: magis hi, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes, quàm Gætuli, minùs bellicosi: denique Africæ pars inferior pleraque ab Numidis possessa est: victi omnes in gentem, nomenque, imperantium 2 concessêre. Postea Phænices, alii multudinis domi minuendæ gratiâ, pars imperii cupidine solicitatâ plebe; et aliis novarum rerum avidis,

1

h

k

INTERPRETATIO.

1 Deinde utrique Numidæ in 2 Quicumque à Numidis victi mutua operâ, et auxilio præsidium sunt, eorem nomen sumpserunt, et collocantes; coegerunt finitimos, ar-una gens cum ipsis facti sunt. mis, aut metu, sub imperium suum.\

NOTE.

a Accessêre.] Quomodo isthuc, cùm priores Libyes Africam obtinuerunt ? facilè certè, ut nihil necesse sit à vulgatâ lectione discedere, prout nonnullis placuit. Libyes bellicosi fuerunt, ut ipse dicit Sallustius: cùm itaque credibiliter à Medis et Armeniis pulsi essent illis necesse fuit horum gratiam paulatim sibi conciliare, quod quidem accedere est.

b Sub sole.] Id est, Sub circulo Equinoctiali, ubi solis ardor est gravissimus.

c Hique.] Libyes scilicet, non Gætuli: atque hos parenthesi, ne sententiam turbarent, includendos curavi.

d Freto.] Tantùm adde, ne sensus videatur contrarius,

e Mutare.] Quamdiù nummus apud omnes in pretio non fuit, omnino oportuit non pecuniâ emere, sed mercium compensatione et permutatione.

Nomo Numide; quod minùs placet.

h Nomen.] Illud est quod Gallicè, dicimus. Renom, Reputation; aliter existi mationem, aut famam appellaveris.

i Quia.] Hic est sensus: dicit majorem gloriam brevi quæsivisse Numidas, qui parentibus relictis ad mare Mediterraneum consederant, quòd sibi vicinos, et minùs bellicosos Libyas, quàm aliis Numidis bello meliores Gætulos, superare facilius fuerit.

k Inferior.] Patet ex textu, eam infe. riorem dici Africæ partem, quæ juxta Mediterraneum mare porrigitur: benè sanè, cùm eo plerique decurrant amnes Libyci.

1 Phanices.] Incolebant illi eas terras quæ ad Mediterrane orientalem oram sitæ sunt. Pulsos à Josuâ fuisse notum est ex sacris literis; in Africâ verò conf Adolevit.] Id est, Brevi potentes et flo- sedisse, ejusque oram maritimam occurentes facti sunt. pâsse passim legimus, atque ab iis Afri, g Numidæ nomine.] Id est, Persa Nu- præsertim Carthaginienses, Pœni dicti mida dicti. In quibusdam libris legitur sunt.

c

Hipponem, Adrimetum, Leptim, aliasque urbes in orâ maritimâ condidêre eæque brevi multùm auctæ, pars a originibus suis præsidio, aliæ decori fuêre. Nam de Carthagine silere meliùs puto, quàm parum dicere: quoniam aliò properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, b qui locus Ægyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theræôn: ac deinceps duæ Syrtes, interque eas Leptis: & deinde h Philenòn are, quem locum, Egyptum versus, finem imperii habuêre Carthaginienses: pòst, aliæ Punica urbes. Cætera loca usque ad Mauritaniam Numidæ tenent. imè Hispaniam Mauri sunt. 1 Super Numidiam Gætulos accepimus, partim in tuguriis, alios incultiùs vagos agitare. Post eos Ethiopas esse. " Dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pleraque ex Punicis oppida, et finis Carthaginiensium, quos

m

k

Prox

NOTÆ.

a Originibus.] Urbibus, unde exîerant. b Qui locus.] Fortè ideo locum describit, quia duo memorantur Catabathmi. c Secundo.] Id est, ut videtur, Proximò. En suivant la mer. Phrasis insolens, attamen quæ etiam reperitur apud Orosium, lib. 1. cap. 2.

d Theraûn.] Plures insulas meminerunt auctores, nomine Thera. Ab eâ quæ sita est supra Cretam prodiisse dicunt eos qui Cyrenem condiderunt.

e Syrtes.] Loca sunt vadosa maris Mediterranei, circa medium littus Africanum major ad ortum, minor ad occasum magis inclinat.

f Lepis.] Duas hujus nominis auctores plurimi in Africâ propriâ collocant. Cluverius magnam habet omnino inter duas Syrtes; parvam verò magis ad occasum inter Syrtem minorem et Carthaginem. Hæc nostra, ut patet, magna est.

g Deinde.] Hic reprehenderunt quidam Sallustium, quòd Philenorum aras post duas Syrtes posuerit; verùm erraverunt ipsi, non Sallustius; nam vocula deinde ad Leptis, non ad Syrtes referri debet; ita ut Philenôn aras post Leptim, inter Syrtes, non post eas, collocaverit.

h Philenon are.] Rem ipsam enarrabit postea Sallustius.

i Cætera.] A finibus Carthaginiensium, scilicet, versùs occasum. Atque hinc Numidia fines satis clarè intelligimus; nisi quòd Mulucha flumen eos ad occa

sum incertos facit. Si enim verum est, quod ex auctoribus colligitur, Mulucham in Mauritaniâ Tingitanâ esse, cùm flumen Jugurtha imperii terminus à Sallustio postea constituatur: certè Numidia ulteriùs quàm solet ad occasum erit promovenda; ita ut Mauritania Cæsariensis, ubi antea Syphax Masæsyliis imperitaverat, sub Numidiâ comprehendatur; ex quo concludas per Mauritaniam. Sallustium ferè Tingitanam intellexisse: Maurosque Cæsariensis in nomen et gentem victorum Numidarum concessisse. Sed quamvis satis certum sit bonam Cæsariensis Mauritaniæ partem sub Jugurtha fuisse; non tamen totam attribueris, quia vix Muluchæ fluminis situs cognosci possit.

k Proximè.] Mari tamen interjecto. 1 Super.] Ad meridiem.

m Ethiopas. A parte orientali ad occidentalem, in mediâ Africâ, fuisse eos, voluerunt veteres, Homerum sccuti.

n Dein loca.] Hic iterum auctorem arguit vir sanè doctus, quasi ille, quia loca solis ardoribus exusta post Æthiopas ponit, ipsos in Zonâ torridâ esse negaverit. Ipse verò, ni fallor, malè concludit: nam Sallustius Ethiopas sub sole esse nequaquam inficiatur; sed tantùm post eos, loca essa exusta et inhabitata sese ab aliis accepisse dicit. Quanquam à veteribus, ita ut à nobis, cognitum fuisse situm terrarum, nullus ausit affirmare.

b

novissimè habuerant, populus Rom. per magistratus administrabat: Gætulorum magna pars, et Numidia ad flumen usque ↳ Mulucham sub Jugurthâ erant: Maurius omnibus rex Bocchus imperitabat, præter nomen, c cætera ignarus populi Rom. itemque nobis neque bello, neque pace antea cognitus; de Africâ, et ejus incolis, ad necessitudinem rei satìs dictum.

Postquam diviso regno, legati Africâ decessêre; et Jugurtha, contra timorem animi, d præmia sceleris adeptum sese videt; certum ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romæ venalia esse; simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulò antè muneribus expleverat; in regnum Atherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus: at is, quem petebat, quietus, imbellis, placido ingenio, fopportunus injuriæ, metuens magis, quàm metuendus. Igitur ex improviso fines ejus cum magnâ manu invadit: multos mortales cum pecore, atque aliâ prædâ capit; ædificia incendit : pleraque hostiliter loca cum equitatu accedit. Deinde cum omni multitudine in regnum suum convertit, existimans dolore permotum Atherbalem injurias suas manu vindicaturum, eamque rem belli causam fore. At ille, quòd neque se g parem armis existimabat; et amicitiâ populi Rom. magis quàm Numidis, fretus erat; legatos ad Jugurtham de injuriis questum misit: qui tametsi contumeliosa dicta retulerant, priùs tamen omnia pati decrevit, quàm bellum sumere: quia tentatum anteà secùs cesserat. Neque eò magis cupido Jugurthæ minuebatur, quippe qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non, ut antea, cum prædatoriâ manu, sed, magno exercitu comparato, bellum gerere cœpit; et apertè totius Numidiæ imperium petere. Cæterùm, quà pergebat, urbes, agros vastare, prædas agere; suis animum, hostibus terrorem augere. Atherbal ubi intelligit eò processum, utì regnum aut relinquendum esset, aut armis retinendum, necessariò copias parat, et Jugurthæ obvius procedit.

1

[blocks in formation]

b

Interim haud longè à mari, prope a Cirtam oppidum, utriusque consedit exercitus; et quia diei extremum erat, prælium non inceptum ; sed ubi plerumque noctis processit; obscuro etiam tum lumine, milites Jugurthini, signo dato, castra hostium invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes fugant, funduntque; Atherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit; et, ni multitudo togatorum fuisset, quæ Numidas insequentes manibus prohibuit, uno die inter duos reges cœptum, atque patratum foret bellum. Igiter Jugurtha oppidum circumsedit: vineis, turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur; maximè festinans tempus legatorum antecapere, quos ante prælium factum Romam ab Atherbale missos audiverat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adolescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant; S. P. Q. R. verbis nuncient, velle, et censere, eos ab armis discedere; de controversiis suis jure potius quam bello disceptare; ita seque, illisque dignum fore. Legati in Africam maturantes veniunt; eò magis quòd Romæ, dum proficisci parant, de prælio facto, et oppugnatione Cirtæ audiebatur. Sed is rumor clemens erat. Quorum Jugurtha acceptâ oratione respondit, sibi neque majus quidquam, neque carius. auctoritate senatûs esse; ab adolescentiâ suâ ita se ensium, ut ab optimo quoque probaretur; virtute non malitiâ, P. Scipioni, summo viro placuisse ob easdem artes a Micipsâ, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse: cæterùm, quò plura bene, atque strenuè fecisset, eò enimum suum injuriam minùs tolerare; Atherbalem dolis vitæ suæ insidiatum: quod ubi comperisset, sceleri obviàm isse: populum R. neque rectè, neque pro bono facturum, si ab hjure gentium, sese prohibuerint: postremò, de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita i utrique digrediuntur. Atherbalis appellandi

NOTE.

a Cirtam.] Regia quondam fuit Syphacis, ut Livio placet: Masinissæ alii tradunt: fortè utriusque fuit, nam huic eam Scipio tradidit. Non longè distat à mari, et hodie, Constantina dicitur.

b Obscure.] Id est, die primulum redeunte fortè circa tertiam horam matutinam.

c Togatorum.] Id est, Romanorum, quibus toga vestis propria. Commercii causâ in urbe commorabantur.

d Vineis.] Machinæ fuerunt quibus præcipuè in diutinis obsidionibus utebantur, ex leviori ligno, et cratibus contextæ, sub quibus plures milites, ab hostium missilibus tuti subsidebant.

e Tempus.] Id est, Ante Atherbalem extingere, quam ipsi Româ opem et auxilium legati sui attulissent.

f Censere.] De senatu dicitur; Velle et Jubere de toto P. Romano, cùm legem aut aliquid aliud suffragiis approbat.

g Clemens.] Id est, Neque multùm res ipsa per hominum ora jactabatur, neque tam atrox dicebatur.

h Jure gentium.] Quo, cuique illatam injuriam repellere licet. Cæterùm vide mihi quæso, quousque, et quanta arte nequitiam suam promoveat perditissimus latro.

i Utrique.] Legati et Jugurtha.

k Appellandi.] Dolis Jugurthæ factum est, ne Atherbalem legati alloquerentur, ex quo rem, utì acta erat, cognovissent: ut scilicet, post eorum dicessum, quod et fecit, eum interficeret; deinde causam mortis quidlibet Romæ, per nefarios amicos, prætexeret.

« IndietroContinua »