Immagini della pagina
PDF
ePub

peculiarem sermonis declarationem, ea cum ulteriori rerum enarratione commixta invenies: Ex quo oritur, ut, cum aliquam ex his notis inspicere velis, non ca prius occurrat, quam in aliis, contra animi tui desiderium, tempus consumpseris. Ne quid ejusmodi eveniret, egregie providit vir prudentissimus. Namque interpretationem, quæ ad vocem et sermonis facit explanationem, seorsum a notis, quæ res ipsas evolvunt, proponendam decrevit: Nisi forte, quando qui ad notas majores nonnullæ circa dictionem difficultates essent retrahendæ. Designavit insuper, quo omnia primo statim intuitu occurrerent, ut notis arethmeticis loca, ubi interpretatione opus esset, indicarentur: alphabeti autem literis, quæ notas poscerent. Minuta vero hæc sunt, quæ primo delineantis animum occupaverunt. Aliud una et eadem opera ab ipso quæsitum est; ubertas, scilicet, et sermonis copia. Non enim tantum in interpretatione suo quoque et naturali loco restituendas voluit partes orationis singulas; nominativum ante verbum, deinde accusativum, &c. sed synonymiam, obscuraram vice præsertim, aliarum etiam vocum substituenda statuit: Ut sic tum sensus clarissimus appareat, tum verborum vis et propria significatio dijudicetur, abundantiaque inducatur: Quamquam ex poetis hic fructus erit multo uberrimus. Restabat aliud nihil, nisi tam utili, tamque laudabili consilio manum admovere. Rem vero ipsam, ut videtur, in se recepit gratus bonarum literarum genius: Nam a quo incæpto retrahere impensam maximam quivis credidisset, ei rei ne minimum quidem obtulit impedimentum. Nimirum in ea tempora incidimus, quibus regum munificentissimus, hominumque oculatissimus, imperium obtinet. Cum ergo dux illustrissimus Montauserius ad honoris summum fastigium sublatus, lectusque inter proceres fide ac sapientia præcellentes, quos magno numero hodie præsertim habet alma Gallia, regia Delphini institutioni incumberet, ea perficienda curavit, quæ ante cogitaverat: Studiosissime apud omnes literatos, intra et extra regni fines, requirendos jussit, viros instituti sui administros; quos beneficentia, et omn favore clientes suos fecit. Quantum de bonis literis, literatisque, toto denique Musarum choro meruerit, qui omnes, quotquot habemus Latinæ linguæ auctores, eo, quo præscripsit modo, castigandos et enarrandos procuravit, non ego, in

hac infantia, sed quibuscumque bonorum omnium non fuerit innata turpis adversatio, omnes prædicabunt. Jam nihil opus erit vernaculis istis, et quotannis fere renovandis interpretationibus, quæ vix satis unquam auctoris sensum et scopum, assequuntur; semper ab ejus ratione, modoque recedunt. Quisquis in Latinæ linguæ cognoscendis operam suam per sex menses adhibere voluerit, is postea solus magnam illam virtutis altricem, veterem Romam dico, poterit perlustrare; tutusque venerandorum ejus sepultorum manes in auxilium et consilium evocare. Utinam vero, quod reliquum est, tam multis commoditatibus culpa nostra nihil detractum fuerit. Socordia non evenerit profecto: Quæ autem per imperitiam turbata fuerint, ea ut humanitate tua excusare velis, lector benevole, oramus. Quod si illustrissimus Condomiensis episcopus ex assiduis, quibus, in erudiendo principe, detinetur curis, ad hæc levia animum demittere potuisset; aut nobilissimo Huetio in earundem curarum partem ascito, qua benevolentia laborantibus nobis nonnunquam subvenit, eadem totum opus ad examen suum revocare licuisset, aliquid certe promovendis studiis utilius excudere potuissemus. Quod nobis, qui priores in hanc arenam descendimus, quoniam fortuna melior invidit, si quid in hoc quasi præludio peccaverimus, aliorum, qui idem decurrent stadium, diligentia sarcietur. Multa dicenda supéressent, ut quibusdam hominibus, quos nominare nihil attinet, non tam satisfaceremus, quod nemo natus fecerit, quam responderemus: At, quietem nostram qui nihil turbaverunt, illis multo melius erit quietam mentem bona prece deprecari. Quomodocumque errata nostra patefecerint, nisi forte etiam illis, apud Superos semper commorantibus, indignum videbitur ad tam vilia sese demittere, lubentissimo animo corrigemus. Tu modo, id quod res est, cogita, candide lector, nos maximo studio enisos esse, ut auctorem nostrum in perfacili cognitione poneremus. Hinc inde, indiscriminatim, quæcumque ad hunc scopum ducere credidimus, securi desumpsimus : Neque eo minimum cujusquam scriptoris laudi gloriæve voluimus, quod, utenda quæ illi in lucem ediderunt, ea nos ex illorum benignitate hauserimus. Ita vero agere satius fore visum est, quam, ut illi factitarunt, singula suis auctoribus attribuere. Nam, ut taceam quod prolixe est istud quando

disquisitionis, nullius, aut certe mimimæ utilitatis; pronum est, ea diligentia, in eam, quam maxime vitaveris, incidere vituperationem: Quippe quem statim malevoli furem appellaverint, si quid, quod tute bene annotaveris, alii, quos quidem nunquam videris, ante te observaverint. Tentavimus si quidem exproprio censu nonnulla tibi eruere, lector; exinde tamen laudem nullum aucupamur. Minima sunt, quæ, tu nisi, pro tua æquitate, ex bona nostra voluntate metitus fueris, vix tantilli esse pretii confitemur. Fructum vero, magnamque laboris nostri mercedem, qui nos stimulavit, aculeum, benefaciendi studium, nobis duximus: ut jam, si quid ad te perveniat compendii, voluptati nostræ accedat cumulus. Diu vero multumque vale.

PETRUS CRINITUS.

DE

HISTORICIS

AC

ORATORIBUS LATINIS.

CRISPIS Sallustius Amiterni natus traditur, in agro Sabino, quo anno Atheniensium urbs à L. Sullâ devicta, atque vastata est, ut Romani annales referunt; ex nobili Sallustiorum familiâ ortus est, quæ diù in secundo ordine dignitatem servavit, idemque in urbe educatus creditur, et à teneris annis operam ac studium impendisse optimis disciplinis: sed cùm in ea tempora incidisset, quibus corrupti civium mores variis partibus atque factionibus forent, neque virtuti præmia, aut bonis ingeniis adessent, in tam depravatâ civitate, quod idem Sallustius fatetur, victum ejus ingenium voluptatibus, facilè succubuit. Itaque cùm ad remp. pro ætate foret delatus, propter civium improbitatem et factiones, multa adversa pertulit: nam tum præcipuè Surianis partibus infecta civitas æstuabat. Constat ex veterum commentariis, Sallustium ipsum ingenio fuisse acri, et in studiis literarum accurato, tum maximè in scribendâ historiâ. Præceptorem habuit inter alios Ateium Prætextatum, qui Philologum se appellavit, et ab eo edoctus est de ratione recte scribendi; ut à Suetonio Tranquillo traditur, qui et Asinium quoque Pollionem scribit ab eodem Prætextato eruditum, atque instructum; maximè autem M. Catonis studiosus fuit: ex cujus commentariis verba excerpsit, et velut breviarium ad usum proprium habuit: quod Octavius quoque Aug. in epistola ad M. Antonium, refert; in quâ ipsum Antonium, ceu insanientem increpat, quòd ea scribere vellet, quæ mirentur potiùs homines, quam quæ intelligant. Sed interim ad Sallustii commentarios. Historiam composuit de L. Catilinæ conjuratione contra R. Senatum, et item de bello Jugurthæ, qui Numidiæ rex factus, diù contra Romanos strenue rem gessit. Historiam præterea de Romanorum gestis, ut de Mario et Sulla, necnon de Pompeio contra regem Mithridatem ; quod opus libris aliquot à Sallustio absolutum traditur: et adhuc supersunt quædam, veluti absolutissimi operis reliquiæ, in quibus Sallustii diligentia in historia describenda, atque gravitas appareat. In parte operis de rebus Punicis, tanto animi studio incubuit, ut a quibusdam scriptum

Vide Page 173, ad Notam c.

sit, eum regionem adiisse, ac maxima solertia perlustrasse, quò majore fide atque officio veritatem exploraret. Avienus certe Rufus plurimum Sallustii diligentiam, atque studium commendavit: sed et Gellius, vir Romanus, qui veterum eruditionis Aristarchus habebatur, ita de Sallustii oratione disserit: Elegantia, inquit, Sallustii, verborumque facundia, et novandi studium, cum multa prorsus invidia fuit; plures non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque, et obtrectare, in quibus plura incite, aut maligne vellicant; quin et hunc proprietatis servantissimum vocat. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, sicuti ab Annæo Seneca scribitur, ut quædam ex historia Thucydidis translata, et eleganter assumpta, velut depravata, et corrupta illi objecerit, idque ipsum non in Thucydidis gratiam effecit, ut Aurellius Fuscus dicebat, verum putavit se facilius Sallustium vincere, si prius Thucydidem ipsum præferret. Asinius quoque Pollio librum scripsit, quò Sallustii scripta reprehenderet, quod in iis nimia quadam affectatione antiquitatem sequeretur. Fabius vero Quintilianus, vir maturo et gravi judicio, asseruit, oratione Sallustii, atque brevitate nihil fieri posse perfectius, præsertim apud vacuas et eruditas aures; neque veritus est idem Fabius, Thucydidi, in scribenda historia apud Græcos principi, Sallustium ipsum opponere, sicuti T. Livium Herodoto: que factum est, ut cum plures voluerint dicendi genus Sallustianum sequi, minime sint assecuti. Est enim ejus oratio tam absoluta, tam casta, tam innocens, ut merito ab eruditis divina brevitas censeatur: nam et Arruntius, qui belli Punici historiam scripsit, Sallustio tantum concessit, ut ejus orationem maximo studio sequeretur; quod alibi diximus. Nec illud ignoratur, consuevisse Sallustium magno labore ac studio scribere, ut nihil non absolutum, atque perfectum videri posset; quod ex ipsa lectione facile colligitur. Amicos in primis doctrina, et ingenio nobiles habuit, ut Cornelium Nepotem, Messalam, et Nigidium Figulum, qui periisse in exsilio traditur; Julium præterea Cæsarem magno studio dilexit, a quo etiam, ut creditur, dignitate præfecturæ honestatus est. Illud item a Suetonio refetur, Lenæum grammaticum, Pompeii libertum, satyras contra Sallustium composuisse, eumque mordaci et virulento carmine lacerasse, ut qui lurconem illum, popinonemque, et nobulonem, ac lustronem appellarit, tum vita, scriptisque monstrosum, ac M. Catonis verborum furem ineruditissimum : quod ipsum non alia ratione a Lenæo factum creditur, quam ut studium suum, atque officium erga patronum Pompeium probaret: quem virum Sallustius ore improbo, animo autem inverecundo esse scripserat : itaque mirandum non est, si tam acerbe, atque satyrice libertus Lenæus contra Sallustium aciem styli exacuit. Quantum odii, atque inimicitiæ, inter hunc et M. Ciceronem extiterit, notissimum est: quod utriusque violentæ, atque acerrimæ orotiones ita demonstrant : ut neuter videri possit satis sui rationem habuisse, dum alteri male diceret. Qua in re non sunt multa referenda, cum ex Hieronymi Fabii auctori

« IndietroContinua »