Immagini della pagina
PDF
ePub

DE HISTOR. AC ORAT. LATINIS.

vii

tate constet, eos homines longe aberrasse, qui confictas magis orationes ab aliis, quam a Sallustio et Cicerone habitas crediderint. Et sane tam corruptis moribus Sallustius, ingenio tam proclivi ad luxum fuit, ut paternam domum, vivente adhuc patre, turpissima ratione venalem haberet, quod illi inter alia vitia a M. Cicerone exprobratur. Sed a Verone etiam et Gellio traditum est, eundem fuisse in adulterio deprehensum ab Annio Milone, lorisque cæsum, ac data pecunia dimissum ; qua ratione factum est, ut M. Cicero appellare illum non dubitaverit, mensarum asseclam, cubiculorum pelicem et adulterum. Dignitates publicas gessit, et quæsturæ, et tribunatûs honorem assecutus est, sed nulla quidem laude, aut commendatione, adeo lubidine magis, quam ratione et publice et privatim vixit: nam et ad judicum subsellia abstractus, fortuna extrema (ut inquit Cicero) stetit. Scribunt autem grammatici ea de causa senatu ejectum fuisse a censoribus, quòd ingenti libidine matronas consectaretur. Illud quoque de Sallustio relatum est, patrocinio et favore C. Cæsaris consecutum fuisse præturam Africæ inferioris, ex qua dives factus, cum in urbem rediret, pretiosissimos hortos in regione ad Malum punicum comparavit, ac Tiburti villam, quæ a Cicerone itidem illi objiciuntur. Neque desunt qui scribunt Terentiam M. Ciceronis uxorem ab eo repudiatam, Sullustio nupsisse: ac deinceps Messalæ Corvino, viro in eloquentia clarissimo: quod etiam suo loco scripsimus. Sciendum est fuisse plures Sallustios: nam et Cneus a M. Tullio celebratur, in Sallustiorum familia insignis, et M. Ciceroni, ac Cn. Pompeio maxime familiaris ; quod ex iis epistolis colligitur, quas Cicero ad Pomponium Atticum scribit: qua in re imprudenter quidam decepti sunt, cum Sallustii Empedoclea ignorarent; ut alibi demonstravi. Sunt qui tradunt, ad annum secundum et LX. eum vixisse, et in patria annis aliquot post obiisse : quod ex veterum commentariis colligitur. Illud præterea de hoc ipso Crispo Romæ circumlatum est, ut multi

testantur.

Hic erit, ut prehibent doctorum corda virorum,
Crispus Romana primus in historia.

B

GERARDUS JOHANNES VOSSIUS

DE

HISTORICIS LATINIS.

C. SALLUSTIUS Crispus natus Olympiad. CLXXIII. an III. quem ad annum Anonymus εν Ολυμπιάδων αναγραφη hæc annotat: Σύλλας τας Αθηνας εξεπολιορκησε μενος Αηθεσεριωνος. Κρίσπος Σαλούςιος ισοριογραφος εγεννθη Sylla Athenas expugnat secundo mense hiberno. Crispus Sallustius historicus nascitur. Is est annus Urbis conditæ ICLXVIII. Ubi videmus Græcos scribere Σαλονίςιος. Et sanè itidem in Mss. meis, et antiquioribus editionibus, vocatur in aliis Mss. et lapidibus. Marmor effosum juxta rudera Sallustianæ domus :

44

M. AURELIUS PACORUS

- ET M. COCCEIUS STRATOCLES
EDITUI VENERIS HORTORUM
SALLUSTIANORUM BASEM CUM
PANIMENTO MARMORATO

DIANE
D. D.

Neque aliter lapis alius, cujus vide scis inscriptionem apud Aldum de Orthographiâ. Natus autem est Amiterni in Sabinis, anno uno post natum Veronæ Catullum, ut notat Eusebius ad annum MDCCCXXXI: quadriennio autem ante bellum obiît Actiacum, ut idem scribit ad annum MDCCCCLXXX. doctissimus Hieronymus Wolfius putabat, nomen ejus simplici L. scribi oportere, quia vel à sale sit, vel salute. Sed ervus utrumque est incertum. Et cur non à sale geminato LL. æque esse possit, ac ab eodem venit sallo, unde sallitus, pro salso? Quare puto, non recedendum esse à libris antiquis, atque inscriptionibus, in quibus L. geminatur. Tribunus plebis erat, quo anno Clodius à Milone occisus fuit, puta anno ICCII, quo Cn Pompeius Magnus, compluribus mensibus consul sine collegâ fuit. Tribunatu eo, quem nullâ cum laude gessit, ut Ciceroni, ita et Miloni, infestus admodum erat: idque quia in Faustæ, L. Syllæ filiæ, adulterio deprehensus, virgis à Milone esset cæsus, nec nisi pecuniâ datâ dimissus. Nempe istud in causâ est cur Clodianis semper studuerit adversus Milonem. Vide Pedianum, Gellium, Servium Horatii interpretes; item orationem sub Ciceronis nomine jam Augustæo, vel Tiberii ævo, editam. Ex quibus etiam discimus, ob adulteria ac stupra senatu fuisse motum ab Appio Claudio Pulchro, et L. Calpurnio Pisone Casonio coss. nempe anno Urbis ICCIII. sive juxta alios ICCIV. quo consule erant, L. Æmilius Paulus et C. Claudius Marcellus. Ejus è Senatu ejectionis meminit et Dio lib. XL. Ac ne alium Sallustium signari putes, clarè ait

GERARDUS JOHANNES VOSSIUS.

ix

id contigisse; Zarusiw, zw ony 150 prav coy?paavei. Eo anno Milo exulabat: unde consequitur, quod à Milone Tribuno pl. virgis cæsum dicebamus, id anteà contigisse; non eo ipso anno, ut vir eruditus putabat. Etiam discimus iisdem ex Scriptionibus, à C. Julio Cæsare, rerum potito, dignitatem Senatoriam recuperasse, quæstoremque factum, et posteà etiam præturam obtinuisse. Præturæ mentionem quoque invenio apud Hirtium penè initio libri de bello Africano: Item C. Sallustium Crispum prætorem ad Circinam insulam versus, quam adversarii tenebant, cum pater navium ire jubet; quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Item apud Dionem lib. XLII. de hoc ipso legas ; Στρατηγος γαρ ετι ετω την βολην αναλαβειν αποδεδεικτο. Narrat ibidem ut cum in Campania Cæsaris milites, quos in Africam premittere statuerat, seditionem concitâssent; ac Sallustius prætor Romam contenderet, quô Cæsarem hujus rei faceret certiorem propemodum fuerit occisus à compluribus militum, qui eum insequebantur, nec cuiquam parcebant, imò duos etiam senatores occiderant. Apud eundem lib. XLIII. refertur, ut Cæsar Numidiæ præfecerit Sallustium; ille autem provinciam expilaverit: ac à Cæsare quidem fuerit absolutus; sed infamiam non effugerit; quòd qui in historiâ acerbus esset alienorum castigator, turpiter ipse in hoc munere se dedisset. Ex hâc

tem prædâ Numidicâ ita ditatus fuit, ut in Quirinali monte forum emeret quod Sallustii vocatur, ubi nunc ædes S. Susannæ ; item hortos, qui hodièque Sallustiani nominantur. Hæc ostendunt, vitam ejus laudari à nemine posse. Nempè omnis ejus gloria à præclaris scriptis proficiscitur. Sed vix ejus quicquam integrè ad nos pervenit, præter bellum Jugurthinum et Catilinarium: ita vulgò inscribuntur. Sed posterior genuina inscriptio, DE CONJURATIONE CATILINARIA. Testis Sallustius ipse his verbis: Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissime potero, paucis absolvam. At ex nobili historiarum opere, quo imprimis historici principis nomen meruit, nihil habemus præter quatuor oratiunculas, epistolas duas, et lacera aliquot fragmenta, quæ ex grammaticis antiquis, atque aliis scriptoribus collecta sunt. Duæ verò ad Cæsarem orationes, ut vocant, de Rep. ordinandâ, utrum Sallustii sint, non convenit inter eruditos. Carrio Sallustio adjudicant; et pro illo est, quòd veterum nemo, qui tantopere gaudent Sallustium ad partes advocare, indè aliquid depromat. Dissentit autem Douza, cui favent libri vett. et dicta ipsa, quæ, quicquid dicat Carrio, planè Sallustium redolent. Sin genuinæ non sint, negari tamen non possit, valdè esse antiquas, et quidem Juliani, aut Augustæi ævi: saltem non infra Flavianum. Sed genuinas esse arbitror, non tamen ut orationes esse putem, sed epistolas duntaxat. Nam posterioris auctor bis ait, se illa scribere, ac desertim literas appellat. Planèque verisimile est, missas esse ad Cæsarem, cùm in Hispanias contra Petreium et Afranium proficisceretur: quemadmodum jamdudum Ciacconius observavit. Illa verò in Ciceronem oratio, etsi à Fabio quoque tanquam Sallustii laudetur: tamen, quod res indicat,

omninò est alicujus declamatoris: credo Porcii Latronis, vel alterius alicujus, ex illis, quos nominat M. Seneca in Suasoriis, et Controversiis. Fidem ejus valdè commendant antiqui. Nam certissimus auctor dicitur Vibio Sequestri de Fluminibus. Item Hieronymo libro de locis Hebraicis, et exindè Isidoro lib. XIII. cap. xxi. Ad hæc nobilitatæ veritatis historicus nuncupatur ab Augustino, lib. I. de Civitate Dei, cap. v: Avienus etiam in descriptione oræ maritimæ, dicit omnia illius dicta esse prejudicata auctoritatis, appellat quoque expressorem efficacem styli et veritatis. Objectant adversus ea aliqui, quod, pravo loliginis succo, pleraque ad Ciceronis laudem pertinentia, quæ apud alios legere sit, præterierit. Verùm ea potiùs neglexisse ego arbitror, vel ut falsa, vel ut incerta planè, vel ut exigua ac minuta. Quod ad dictionem Sallustii attinet, omnes antiqui judicant, brevem ac nervosam esse, et Thucydideæ æmulam. Sanè scriptor est planè Atticus, quâ laude Demostheni proprior est, quàm Cicero ipse; ut benè censet Turnebus in adversariis suis. Sed ut Thucydidem non omnes probârunt, ita nec Sallustii dicta omnibus probabantur. Nam Asinius Pollio damnabat eam, tanquam obscuram, et in translationibus audacem: ut Tranquillus auctor est, lib. de claris grammaticis in Philologi vitâ. Imprimis verò reprehendi solet, quòd antiqua verba ex Catonis Originibus excerperet: cujus rei meminêre Augustus apud Tranquillum in ejusce Cæsaris vitâ, idemquo Tranquillus, lib. de claris grammaticis in vitâ Lenæi, et Fabius ex antiquo epigrammate, lib. VIII. cap. iii. Sed hæc impedire non potuêre quò minùs à Tacito (at quanto viro! rerum Romanorum florentissimus auctor, lib. III. Historiarum diceretur.) Imò Juxta Martialem lib. XIV. Crispus Romana primus in historia est. Augustino quoque lib. de vitâ beatâ, vocatur electissimus pensator verborum. Imò Græci ipsi ejus historias tanti fecere, ut eas verterit Zenobius, sophista is, qui Romæ docuit sub Adriano Cæsare; quique epitomen proverbiorum Didymi, et Tarrhæi scripsit: ut testis est Suidas in Zoos Atque indê est, quòd Sallustii quoque meminit Stephanus in "Ag. Utinam verò extaret Asper Grammaticus, Sallustii interpres, teste Hieronymo. Quædam ex eo citat Sosipater. Joannes Baptista Pius annotationům posteriorum cap. LXXIV. citat antiquum auctorem, qui vitam Sallustii scripsit. Eum non vidi. Sed scito vitam Sallustii è veteribus reliquisse Asconium Pedianum; ut cognoscere est ex Acrone, ad Horat. Sat. 2. lib. I. E junioribus idem conati Pomponius Lætus, et Petrus Crinitus. Sed his fides habenda, quatenùs veterum scrinia compilarunt. Cave autem cum Sallustio hoc confundas Crispum Sallustium, ad quem in odis scribit Horatius, historici hujus sororis filium, Augusti amicum, de quo Seneca, lib. I. de Clementiâ, et Tacitus, lib. II. et III. annal. A quo et mètellam quoddam Sallustianum esse dictum, Plinius auctor est, lib. XXXIV. cap. ii.

VETERUM SCRIPTORUM,

ET NONNULLORUM RECENTIORUM DE SALLUSTIO JUDICIA ET

TESTIMONIA.

AUGUSTUS CÆSAR.

Suetonius, in vitâ Augusti.

TUQUE dubitas Cimberne Annius, an Verrius Flaccus imitandi sint tibi? Ita ut verbis, quæ Crispus Sallustius excerpsit ex Catonis Originibus, utaris, an potiùs Asiaticorum orationem inanibus sententiis, verborum volubilitas in nostram sermonem transferenda?

Velleius Paterculus, Hist. lib. 2.

Emulus Thucydidis Sallustius.

Penè stulta est inhærentium oculis ingeniorum enumeratio : inter quæ maximè nostri ævi eminent, princeps carminum Virgilius, Rabiriusque, et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque et Naso, perfectissimi in formâ operis; nam virorum ut magna admiratio, ita censura difficilis est.

Horatius, serm. lib. 1. sat. 2.

Libertinarum dico: Sallustius in quas
Non minús insanit, quám qui mæchatur.---

Asconius Pedianus.

Fertur Sallustius tanto ardore insanivisse in libertinas, quanto machus in matronas : quod cùm illi in senatu à censoribus objectum esset, respondet, se non matronarum, sectatorem esse: quare ex senatu ejectus est, quod ipse excusat, in Catalina bello. Hæc vetus interpres Horatii.

Seneca Rhetor. Decl. lib. 3.

Orationes Sallustii in honorem historiarum legantur.

Seneca Philosophus, Epist. 114.

Sallustio vigente, amputatæ sententiæ, et verba ante expectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. Arruntius vir raræ frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus, et in illud genus nitens.

Et ibidem.

Quæ apud Sallustium rara fuerunt, apud Arruntium crebra sunt, et penè continua : nec sine causâ; ille enim in hæc incidebat, at hic illa quærebat;

Et lib. 9. Deci 1. et Controvers. 25. lib. 5.

Cum sit dræcipua in Thucydide virtus, brevitas; hâc eum Sallustius vicit, et in suis illium castris cecidit. Nam in sententiâ Græcâ tam brevi, quam salvo sensu detrahas vocem aliquam, constabit sensus, etiamsi non æquè comtus, attamen integer: et ex Sallustii sententiâ nihil demi sensus detrimento potest. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam, et tamquam translatam, et tamquam corruptam, dum transferretur, objiceret Sallustio: nec amore Thucydidis facit, ut illum præferat; sed laudat, quem non timet: et facilius putat posse à se Sallustium vinci, si ante à Thucydide vincatur.

« IndietroContinua »