Immagini della pagina
PDF
ePub

Sallustive Crisper, C.

C. SALLUSTII CRISPI

OPERA

OMNIA QUEÆ EXTANT,

INTERPRETATIONE

ET

NOTIS

ILLUSTRAVIT

DANIEL CRISPINUS

IN USUM

SERENISSIMI DELPHINI.

IN HAC SECUNDA EDITIONE AMERICANA PLERAQUE LONDINİENS
ERRATA, DILIGENTISSIME ANIMADVERSA, CORRIGUNTUR.

PHILADELPHIA:

PUBLISHED AND SOLD BY M'CARTY & DAVIS,
(SUCCESSORS TO THE LATE BENJ. WARNER,)

No. 171, Market Street.

1825.

1

[blocks in formation]

QUIS fuerit Crispus Sallustius, antequam tibi sisteretur, monendus esses, amice lector: Sed illud quia viri juxta docti et celebres egregie præstiterunt, supervacaneum duximus eorum bene scripta recoquere: Adeoque ex illis, si lubet, auctoris nostri et vitam et mores cognoveris. Aliud est, quod a nobis jure, meritoque expectes ; quemnam, scilicet, ex hac nova Sallustii editione, fructum carpere possis. Institutum, totiusque operis designationem si spectes, nihil non sperare audeas: Nam, quod ante omnia monitum te volumus, non instinctu nostro, sed sapientissimi ducis Montauserii, serenissimi Delphini moderatoris, jussu, consilioque, eximium, eo quo videbis ornatu, historicum tibi exhibemus. Ille, ut est omni humanarum literarum elegantia excultus, ubi instituendo principi præpositus est, quonam potissimum modo singuli auctores facile, feliciterque legerentur, cœpit cogitare: quæ lucem adderent legentium animis: quæ impedimentum inferreut: eaque omnía animadvertit, quæ non modo serenissimi Delphini, sed publica etiam studia juvare possent. Duæ sunt in legendis auctoribus difficultates, quæ festinantibus et minus exercitatis negotium facessant: Prior quidem, quam facit ipse sermo et dicto; seu quæ ex lingua et idiomate oritur: Alia vero, quæ rebus ipsis adscribitur; quas vel obiter illi in cursu orationis, vel tanquam abunde cognitas attigerunt: quavis de causa denique, non satis ad captum omnium, explicaverunt. Multam equidem, eamque maxime laudabilem operam in his solvendis difficultatibus collocaverunt hactenus viri eruditissimi: At suo loco, nec satis commode visa sunt posita quæ illi cæteroquin optime scripserunt. Eorum enim commentarios ubi inspicias, quæ ad nudam vocum et phrasis pertinent significationem, aut

« IndietroContinua »