Immagini della pagina
PDF
ePub

est ita: "Jupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, "cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, utì tu signa "nobis certa adclarâssis inter eos fines, quos feci.” Tum peregit verbis auspicia, quæ mitti vellet; quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat: quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militiâ, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infimum 10 Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circà omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit : semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum (quod nostræ ætati Dii dederunt ut videre- 15 mus) post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique partâ. Clauso eo, quum omnium circà finitimorum societate ac fœderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; 20 omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis sæculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est: qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Deâ Egeriâ congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima 25 Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum : quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus in- 30 terponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eamdem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quam- 35 quam ipse plurima sacra obibat, ea maximè, quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosâ plures Romuli, quàm Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insigni- 40 que eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit: huic duos

flamines adjecit; Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Albâ oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. His, ut assiduæ templi antistites essent, stipendium de publico statuit: virginitate aliisque 5 cæremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit; tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegimen; cœlestiaque arma, quæ Ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontifi10 cem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit; eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa, sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cætera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis sub15 jecit; ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modò cæremonias, sed justa quoque funebria, placandosque Manes, ut idem pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu 20 missa, susciperentur atque curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit ; Deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent.

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversâ, et animi aliquid agendo occu25 pati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent: et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; 30 tum finitimi etiam populi, qui antè, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat 35 aquâ: quò quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camœnis eum lucum sacravit ; quòd earum ibi concilia cum conjuge suâ Egeriâ essent. Et [soli] Fidei solenne instituit: ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutâ rem 40 divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedi

cavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quàm regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos; Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum tem- 5 perata et belli et pacis artibus, erat civitas.

[v.c.82. A. c.670.]

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infimâ arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit: Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit: tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano, prædas in vicem agerent. Imperitabat 15 tum C. Cluilius Albæ. Utrimque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid priùs, quàm mandata, agerent: satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta: excepti hospitio ab Tullo blandè ac 20 benigne, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. Haec renuntiant Tullo tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primùm purgando 25 terunt tempus: "Se invitos quidquam, quod minùs placeat "Tullo, dicturos; sed imperio subigi: res repetitum se "venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos." Ad hæc Tullus, "Nuntiate," inquit," regi vestro, regem Romanum "Deos facere testes, uter priùs populus res repetentes lega-30 "tos adspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujus"ce clades belli."

[u. c. 85. A. c.667.]

XXIII. Hæc nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Trojâ, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minùs miserabilem dimicationem fecit; quòd nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in 40 agrum Romanum impetum fecêre: castra ab Urbe haud

plus quinque millia passuum locant, fossâ circumdant : fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot sæcula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani 5 Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis 10 excivit Mettum: ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum præmissum nuntiare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quæ nihilo minùs ad rem Romanam, quàm ad Albanam, pertineant. Haud adspernatus 15 Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contrà et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. infit Albanus: " Injurias, et non redditas res ex fœdere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam 20"hujusce esse belli, audîsse videor: nec te dubito, Tulle, "eadem præ te ferre: sed, si vera potiùs, quàm dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, rectè an perpe"ram, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavêre. "Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res, quanta circa

25

66

[ocr errors]

66

Ibi

nos teque maximè sit, quo propiores vos, hoc magis scis. "Multùm illi terrâ, plurimùm mari pollent. Memor esto, "jam, quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo 30 "fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, "aggrediantur. Itaque, si nos Dii amant, quoniam, non " contenti libertate certâ, in dubiam imperii servitiique "aleam imus, ineamus aliquam viam, quâ utri utris imperent, sine magnâ clade, sine multo sanguine utriusque 35" populi, decerni possit." Haud displicet res Tullo, quamquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat.. Quærentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

[ocr errors]

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini 40 fratres, nec ætate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat ; nec ferme res antiqua alia est nobilior: tamen in re tam clarâ nominum error manet;

utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.

Auctores utroque trahunt: plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent: hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro suâ quisque patriâ dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur: tem- 5 pus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bonâ pace imperitaret. Fœdera alia aliis legibus, cæterùm eodem modo omnia, fiunt.. Tum ita factum accepimus, nec 10 ullius vetustior fœderis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit: "Jubesne me, rex, cum patre patrato popu"li Albani fœdus ferire ?" Jubente rege, "Sagmina," inquit, "te, rex, posco." Rex ait, "Puram tollito." Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita ro- 15 gavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani "Quiritium vasa, comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude meâ populique Romani Quiritium fiat, "facio." Fecialis erat M. Valerius: patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbenâ caput capillosque tangens. Pater 20 patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit fœdus; multisque id verbis, quæ longo effata carmine non operæ est referre, peragit. Legibus deinde recitatis, "Au"di," inquit, "Jupiter; audi, pater patrate populi Albani; "audi tu, populus Albanus; ut illa palàm prima postrema ex 25 "illis tabulis cerâve recitata sunt, sine dolo malo, utìque ea "hîc hodie rectissimè intellecta sunt, illis legibus populus "Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam: 30 tantòque magis ferito, quantò magis potes pollesque." ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

66

66

Id

[ocr errors]

XXV. Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma 35 capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, "Deos patrios, patriam, ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in "exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus; feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque 40 pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quàm curæ, expertes: quippe imperium agebatur, in tam pau

« IndietroContinua »