Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

corum virtute atque fortunâ positum:- itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum : infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concur 5 runt: nec his nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuêre arma, micantesque fulsêre gladii, horror ingens spectantes perstringit; et, neutrò inclinatâ spe, torpebat 10 Vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantùm corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt: ad quorum casum quum concla15 mâsset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequâquam pár, sic adversus singulos ferox: ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, 20 ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse: in eum magno impetu rediit: et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, 25 utì opem ferant fratri; jam Horatius, cæso hoste victor, secundam pugnam petebat. Tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum; et ille defungi prælio festinat. Priùs itaque, quàm alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium 30 conficit. Jamque, æquato Marte, singuli supererant; sed nec spe nec viribus pares: alterum intactum ferro corpus, et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant; alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti: nec illud 35 prælium fuit. Romanus exsultans, "Duos," inquit, "fra"trum Manibus dedi: tertium causæ belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium supernè jugulo defigit: jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt; eò majore cum 40 gaudio, quò prope metum 'res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alte ditionis alienæ facti. Sepulcra exstant, quo quisque lo cecidit: duo Romana uno loco

.

pro

piùs Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, et ut pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Metto, ex fœdere icto quid imperaret, imperat Tullus, utì juventutem in armis habeat usurum se eorum operâ, si bellum cum 5 Vejentibus foret: ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia præ se gerens: cui soror virgo, quæ desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et 10 flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoriâ suâ tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. "Abi hinc cum immaturo amore "ad sponsum," inquit, "oblita fratrum mortuorum vivique, 15 "oblita patriæ. Sic eat, quæcumque Romana lugebit hos"tem." Atrox visum id facinus Patribus plebique: sed recens meritum facto obstabat: tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut, secundum judicium, supplicii auctor esset, concilio populi 20 advocato, "Duumviros," inquit, "qui Horatio perduellionem "judicent, secundum legem facio.' Lex horrendi carminis erat: "Duumviri perduellionem judicent. Si a duumviris provocârit, provocatione certato: si vincent, caput obnu"bito: infelici arbori reste suspendito: verberato vel intra 25 pomorium, vel extra pomoerium." Hac lege duumviri creati (qui se absolvere non rebantur eâ lege, ne innoxium quidem, posse) quum condemnâssent; tum alter ex his, " P. Ho"rati, tibi perduellionem judico," inquit. "I, lictor, colliga manus." Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. Tum 30 Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, "Provoco," inquit: ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maximè P. Horatio patre proclamante, se filiam jure cæsam judicare: ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne 35 se, quem paulò antè cum egregiâ stirpe conspexissent, orbum liberis facerent, Inter hæc senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, "Hunccine," aiebat, ostentans, quem modò decoratum ovantemque victoriâ incedentem vidistis, Quirites, eum sub 40 "furcâ vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

possent. I, lictor, colliga manus, quæ paulò antè armatæ "imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube

liberatoris urbis hujus: arbori infelici suspende verbera, “vel intra pomarium, modò inter illa pila et spolia hos5" tium; vel extra pomarium, modò intra sepulcra Curiati66 orum. Quò enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non "sua decora eum a tantâ fœditate supplicii vindicent?" Non tulit populus nec patris lacrymas, nec ipsius parem in omni periculo animum: absolveruntque, admiratione magis 10 virtutis, quàm jure causæ. Itaque, ut cædes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecuniâ publicâ. Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quæ deinde genti Horatiæ tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugum 15 misit juvenem... Id hodie quoque publicè semper refectum Sororium tigillum vocant. Horatia sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

manet.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. Invidia vulgi, quòd tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum 20 ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos cœpit. Igitur, ut priùs in bello pacem, sic in pace bellum quærens, quia suæ civitati animorum plus quàm virium cernebat esse, ad bellum palàm atque ex edicto gerendum alios 25 concitat populos; suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates,. colonia Romana, Vejentibus sociis consilii assumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidena apertè descîssent, Tullus, Metto exercituque ejus ab Albâ accito, contra hos30 tes ducit: ubi Anienem transiit, ad confluentes collocat castra. Inter eum locum et Fidenas, Vejentium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuêre dextrum cornu: in sinistro Fidenates propiùs montes consistunt. Tullus adversus Vejentem hostem dirigit suos: 35 Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat, quàm fidei: nec manere ergo, nec transire apertè ausus, sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subîsse sese ratus est, erigit totam aciem fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, 40 quâ fortuna rem daret, eâ inclinare vires. Miraculo primò esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari latera sua scciorum digressu senserunt: inde eques

citato equo nun

[ocr errors]

tiat regi, abire Albanos. Tullus in re trepidâ duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori: equitem, clarâ increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in prælium jubet; "Nihil trepidatione opus esse: suo jussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant." Idem imperat, ut hastas equites erigere jubeat. Id factum magnæ parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersepsit: qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eò acriùs pugnant. Terror ad hostes transit et audiverant clarâ voce dictum; et magna pars 10 Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latinè sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Vejentem, alieno pavore perculsum, ferocior redit. Nec illi tulêre impetum; sed ab 15 effusâ fugâ flumen objectum a tergo arcebat. Quò postquam fuga inclinavit, alii, arma fœdè jactantes, in aquam cæci ruebant; alii, dum cunctantur in ripis, inter fugæ pugnæque consilium oppressi. Non alia antè Romana pugna atrocior fuit.

20

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettus Tullo devictos hostes gratulatur: contrà Tullus Mettum benignè alloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet : sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi illuxit, 25 paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque exercitum jubet. Præcones, ab extremo orsi, primos excivêre Albanos: hi, novitate etiam rei moti, ut regem Romanum concionantem audirent, proximi constitêre. Ex composito armata circumdatur Romana legio: centurionibus 30 datum negotium erat, ut sine morâ imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit: "Romani, si unquam antè aliàs ullo "in bello fuit, quòd primùm Diis immortalibus gratias ageretis, deinde vestræ ipsorum virtuti, hesternum id præ"lium fuit. Dimicatum est enim, non magis cum hostibus, 35 quàm (quæ dimicatio major atque periculosior est) cum proditione ac perfidiâ sociorum. Nam, ne vos falsa opinio "teneat, injussu meo Albani subiêre ad montes: nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio "fuit; ut nec, vobis ignorantibus deseri vos, averteretur a 40 "certamine animus; et hostibus, circumveniri se a tergo ratis, terror ac fuga injiceretur. Nec ea culpa, quam

[ocr errors]

66

[ocr errors]

66

66

arguo, omnium Albanorum est: ducem secuti sunt; ut et vos, si quò ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. "Mettus ille est ductor itineris hujus, Mettus idem hujus "machinator belli, Mettus fœderis Romani Albanique ruptor. 5 "Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne jam docu"mentum mortalibus dedero." Centuriones armati Mettum circumsistunt: rex cætera, ut orsus erat, peragit. “Quod bonum, faustum, felixque sit populo Romano ac mihi, vobisque, Albani; populum omnem Albanum Ro10" mam traducere in animo est; civitatem dare plebi; pri"mores in Patres legere; unam urbem, unam rempublicam "facere. Ut ex uno quondam in duos populos divisa Alba66 na res est, sic nunc in unum redeat." Ad hæc Albana pubes, inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, com15 muni tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus, "Mette Fuffeti," inquit, "si ipse discere posses fidem ac "fœdera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset. Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo 'supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quæ a 20 te violata sunt. Ut igitur paulò antè animum inter Fide"natem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita jam corpus. passim distrahendum dabis." Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum : deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque 25 curru corpus, quâ inhæserant vinculis membra, portantes. Avertêre omnes a tantâ fœditatę spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet, nulli.gentium mitiores placuisse pœnas.

30

30

66

66

[ocr errors]

XXIX. Inter hæc jam præmissi Albam erant equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductæ ad diruendam urbem. Quæ ubi intravêre portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi captâ, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro. flammâque miscet: sed silentium triste ac tacita mæstitia ita defixit omnium animos, ut, præ metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente con-> silio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc 40 errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut verò jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, quæ diruebantur, ultimis urbis partibus

« IndietroContinua »