Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]

I. JAM primum omnium satis constat, Trojâ captâ, in cæteros sævitum esse Trojanos; duobus, Æneâ Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos 5 abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetûm, qui, seditione ex Paphlagoniâ pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Adriatici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos 10 Trojanosque eas tenuisse terras: et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est; gens universa Veneti appellati. Ænean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primò in Macedoniam venisse; inde in Siciliam 15 quærentem sedes delatum; ab Siciliâ classe Laurentem agrum tenuisse. Troja et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso propè errore nihil, præter arma et naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad 20 arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est : alii prœlio victum Latinum pacem cum Æneâ, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum 25 evocâsse ad colloquium; percontatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exîssent ? postquam audierit, multitudinem Trojanos esse; ducem Enean, filium Anchisæ et Veneris; crematâ patriâ et domo profugos sedem conden30 dæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis

virique, et animum vel bello vel paci paratum, dexterâ datâ fidem futuræ amicitiæ sanxisse: inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam : Ænean apud Latinum fuisse in hospitio: ibi Latinum apud Penates Deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filiâ Æneæ in matri- 5 monium datâ. Ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certâque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Eneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixêre nomen.

2

10

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Trojani- 15 que ducem Latinum amisêre. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque, eorum regem, confugiunt; qui, Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minimè lætus novæ origine urbis, et tum nimiò plùs, quàm satis tutum esset accolis, 20 rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas, adversus tanti belli terrorem, ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio 25 ac fide erga regem Ænean cessêre: fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solùm, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, famâ nominis sui implêsset, tamen, 30 quum manibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis; Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit: situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen. Jovem Indigetem appellant.

35

III. Nondum maturus imperio Ascanius, Æneæ filius, erat tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit: tantisper tutelâ muliebri (tanta indoles in Laviniâ erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo 40 affirmet?), hiccine fuerit Ascanius, an major quàm hic,

Is Enean SilAb eo coloniæ

Crëusâ matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eumdem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus (certè natum Æneâ constat), abundante Lavinii 5 multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit : novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuêre anni: 10 tantùm tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula (quem 15 nunc Tiberim vocant) finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. vium creat is deinde Latinum Silvium. aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnârunt. Latino 20 Alba ortus, Albâ Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde, Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per 25 manus tradidit: is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat: is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quàm voluntas patris, aut 30 verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat : addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit: fratris filiæ, Rhea Silviæ, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetuâ virginitate spem partûs adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, 35 maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam aut stirpem a crudelitate regiâ vindicant: sacer40 dos vincta in custodiam datur ; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quâdam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad justi cursum

poterat amnis; et, posse quamvis languidâ mergi aquâ infantes, spem ferentibus dabat: ita, velut defuncti regis imperio, in proximâ alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt), pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem 5 alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem, ex montibus qui circà sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam submissas infantibus adeò mitem præbuisse mammas, ut linguâ lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen 10

:

:

ferunt ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primùm adolevit ætas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare circà 15 saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantùm subsistere, sed in latrones, prædâ onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere; et cum his, crescente in dies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludi- 20 crum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadicâ, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis antè tempestatibus tenuerat loca, solenne allatum ex Arcadiâ instituisse, ut nudi juvenes, Lyceum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent ; 25 quem Romani deinde vocârunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse ; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maximè dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri; in- 30 de eos, collectâ juvenum manu, hostilem in modum prædas agere: sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem im-35 maturam, nisi aut per occasionem aut per necessitatem, aperiri noluerat. Necessitas prior venit: ita, metu subactus, Romulo rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodiâ Remum haberet, audîssetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum, et ipsam minimè servilem in- 40 dolem, tetigerat animum memoria nepotum: sciscitandoque eòdem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum ag

nosceret.

Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum (nec enim erat ad vim apertam par), sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris 5 aliâ comparatâ manu adjuvat Remus : ita regem obtruncant.

[ocr errors]

Ju

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocâsset; postquam juvenes, perpetratâ cæde, pergere ad se gratulantes 10 vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. venes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutâssent, secuta ex omni multitudine consentiens 15 vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albanâ permissâ re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendæ : et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. Ad id pastores quoque accesseránt, qui omnes facilè spem facerent, 20 parvam Albam, parvum Lavinium, præ eâ urbe, quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido; atque inde fœdum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut Dii, quorum tutelæ 25 ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum, ad inaugurandum, templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures: jamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo 30 se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi præcepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur: ibi in turbâ ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, "Sic deinde, quicumque alius tran"siliet monia mea ") interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra Diis aliis Albano ritu, Græco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit, Herculem in ea loca, Geryone interempto,

« IndietroContinua »