Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

que Romanorum turba insequi coeperat, non confertim, neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxume divorsi. Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiverant, disjectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat: ea vero conşueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.

LI. Ceterum facies totius negotii varia, Pugna an incerta, foeda atque miserabilis: dispersi a ceps. suis pars cedere, alii insequi; neque signa neque ordines observare; ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare; arma, tela, equi, viri, hostes, cives permixti; nihil consilio neque imperio agi; fors omnia regere. Itaque multum diei processe rat, quum etiam tum eventus in incerto erat. Denique, omnibus labore et aestu languidis, Metellus ubi videt Numidas minus instare: paullatim milites in unum conducit, ordines restituit, et cohortes legionarias IV. advorsum pedites hostium conlocat (eorum magna pars superioribus locis fessa consederat); simul orare, hortari milites, ne deficerent, neu paterentur hostis fugientes vincere: neque illis castra esse, neque munimentum ulTum, quo cedentes tenderent; in armis omnia sita. Sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat: circumire, hortari, renovare praelium, et ipse cum dilectis tentare omnia: subvenire suis; hostibus dubiis instare; quos firmos cognoverat, eminus pugnando reti

nere.

LII. Eo modo inter se duo imperatores, Iugurthas summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum exercitus

H

funditur.

Bomilcaris quoque copiue fugantur.

opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus advorsus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique Romani, ubi intellegunt, neque sibi perfugium esse, neque ab hoste copiam pugnandi fieri, et jam diei vesper erat: advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab lugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paullatim suos in aequum locum deducit, ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat, neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare, Postquam Rutilium consedisse jam et animo vacuum accepit, similque ex lugurthae praelio clamorem augeri: veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri obficeret, latius porrigit, eoque modo ad Rutilii castra procedit.

LIII, Romani ex inproviso pulveris vin magnam animadvortunt: nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere, et, sicuti acies move batur, magis magisque adpropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt, ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurrunt. Numidae tantum modo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos inpeditos ramis

arborum atque ita disjectos circumveniri vident: fugam faciunt, ac plerique abjectis armis collis aut noctis, quae jam aderat, auxilio integri abeunt. Elephanti quatuor capti; reliqui omnes, numero quadraginta, interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et praelio fessi laetique erant: tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt: nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac primo, obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventare; alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere; et paene înprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur pro metu repente gaudium exortum, milites alius alium laeti adpellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad coelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet; advorsae res etiam bonos detractant.

me

creat.

LIV. Metellus, in iisdem castris quatri- Metellus duo moratus, saucios cum cura reficit, exercitum ritos in praeliis more militiae donat, uni- suum reversos in concione laudat, atque agit gratias; hortatur, ad cetera, quae levia sint, parem animum gerant: pro victoria satis jam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore; tamen interim transfugas et alios opportunos, Jugurtha ubi gentium, aut quid agitaret; cum paucisne esset, an exercitum haberet; ut se-. se victus gereret, exploratum misit. At ille Iugurtha sese in loca saltuosa et natura munita recepe- ercitum col perat, ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, H

novum ex

ligit.

Numidiam

depraeda

tur.

agri ac pecoris magis quam belli cultorem. Id ea grația eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numidarum ex fuga regem sequitur: quo cujusque animus fert, eo discedunt; neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent. Igitur Metellus ubi videt regis etiam tum animum ferocem esse; bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non posset; praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus: minore detrimento illos vinci, quam suos vincere: statuit non praeliis neque acie, sed alio more Metellus bellum gerundum. Itaque in Numidiae loca opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida, temere munita aut sine praesidio, capit incenditque, puberes interficit, jubet alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et alia, quae usui forent, adfatim praebita; ubicumque res postulabat, praesidium inpositum. Quae negotia multo magis quam praelium male pugnatum ab suis regem terrebant: quippe cujus spes omnia in fuga sita erat. Sequi cogebatur, et, qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex inopia, quod optumum videbatur, consilium capit: exercitum plerumque in iisdem locis opperiri jubet; ipse cum dilectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantes repente adgreditur; eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur; nemo omnium intactus profugit, et Numidae, priusquam ex castris subveniretur, sicuti jussi erant, in proxumos collis discedunt,

Lugartha
Romanos
Dexat,

[ocr errors]

ne gesta

LV. Interim Romae gaudium ingens Gaudium ertum cognitis Motelli rebus: ut seque et Romue ob exercitum more majorum gereret; in advor- Metelli be so loco victor tamen virtute fuisset; hostium agro potiretur; Iugurtham, magnificum ex Auli secordia, spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. Itaque Senatus OB Supplicatio EA FELICITER ACTA DIIS INMORTALIBUS decreta. SUPPLICIA DECERNERE; civitas trepida antea et sollicita de belli eventu laeta agere; fama de Metello praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti; omnibus modis festinare; cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret: meminisse, post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior, eo magis animi anxius erat; neque post insidias fugurthae effuso exercitu praedari: ubi frumento out pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partim ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis quam praeda ager vastabatur. Duobus locis, haud longe inter se, castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius crescerent, divorsi agebant. Eo tempore Iugurtha Iugurtha per collis sequi; tempus aut locum Metellum pugnae quaerere; qua venturum hostem au- dolis persedierat, pabalum et aquarum fontes, quorum quitur. penuria erat, corrumpere; modo se Metello, interdum Mario ostendere; postremos in agmine tentare, ac statim in collis regredi; rursus aliis post aliis minitari; neque praelium facere, neque otium pati; tantum modo hostem ab incepto retinere.

[ocr errors]

LVI. Romanus imperator, ubi se dolis Metellus fatigari videt, neque ab hoste copiam pug- Zamam nandi fieri: urbsn magnam et in ea parte, oppugnat.

1

« IndietroContinua »