Immagini della pagina
PDF
ePub

ceterum materno genere inpar: nam pater ejus ex concubina ortus erat; Mauro ob ingenii multa bona carus acceptusque; quem Bocchus, fidum esse multis antea tempestatibus expertus, illico ad Sullam nunciatum mittit, paratum sese facere, quae populus Romanus vellet; conloquio diem, locum, tempus ipse dilegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere, neu Iugurthae legatum pertimesceret, quo res communis licentius gereretur: nam ab insidiis ejus aliter caveri nequivisse. Sed ego comperior, Bocchum, magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis adtinuisse, multumque cum animo suo volvere solitum, Jugurtham Romanis, an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

4

agit.

CIX. Igitur Sulla respondit, pauca se Sulla cuns corum Aspare locuturum; cetera occulte, aut Boccho per interpretes nullo aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet, quae sibi responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi: dicit, se missum a Consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decimum redire jubet; ac, nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum. Deinde ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit: Sulla a Boccho occulte arcessitur; ab utroque tantum modo fidi interpretes adhibentur; praeterea Dabar internuncius, sanctus vir et ex sententia ambobus, Ac statim sic rex incipit:

Sullam

CX.,,Numquam ego ratus sum fore, Bocchi ad uti, rex maxumus in hac terra, et omnium, quos novi, opulentissumus, privato homini oratie.

L

Sullae re sponsio.

gratiam deberem. Et hercle, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro, egomet opem tuli, nullius indigui. Id inminutum, quod ceteri dolore solent, ego laetor: fuerit mihi pretium eguisse aliquando amicitiae tuae, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume, utere; et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit; denique nihil, me sciente, frustra voles: nam, ut ego existumo, regem armis quam munificentia vinci, minus flagitiosum. Ceterum de re publica vestra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui: finis meos advorsum armatos armis tutus sum. Id omitto, quando vobis ita placet: gerite, uti voltis, cum Jugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque Jugurtham id intrare sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus_abibis."

CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice de pace et de communibus rebus multis disseruit; denique regi patefacit,,,quod polliceatur, Senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non ingratiam habituros: faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur. Id adeo in promptu esse, quoniam Iugurthae copiam haberet; quem si Romanis tradidisset, fore, uti illi plurimum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, ultro adventuram." Rex primo negitare: adfinitatem, cognationem, prae

terea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne, fluxa fide usus, popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus, et Romani invisi essent. Denique, saepius fatigatus, leniter et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida, defessus bello, avidissumus, quae utilia visa, constituunt. Ita, conposito dolo, digrediuntur.

insidias

CXII. At rex postero die Asparem, Iu- Bocchus gurthae legatum, adpellat dicitque, sibi per Iugurthae Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditio- tendit. nibus bellum poni: quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae venit. Deinde, ab illo cuncta edoctus, properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum, et ei nunciat,,,Iugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere; sed Mario parum fidere: saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace, in conloquium veniretur; ibique sibi Sullam traderet: quum talem virum in potestate haberet, tum fore, uti jussu Senatûs atque populi Romani foedus fieret; neque hominem nobilem, non sua ignavia captum sed ob rem publicam, in hostium potestate relictum iri.

Romanis

CXIII. Haec Maurus secum ipse diu vol- Tandens vens tandem promisit; ceterum, dolo an vere Iugurtham cunctatus, parum comperimus Sed plerum- tradit. que regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto, in conloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum adpellare, be

Marius de Iugurtha triumphut

U. c. 649. a. C. 104.

150 C. Cr. Sallustii Iug. C. XLIV.

nigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti, ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem conloquio decretum, Maurus adhibitis amicis, ac statim inmutata voluntate remotis, dicitur secum ipse multa agitavisse, voltu corporis pariter atque animo varius; quae scilicet tacente ipso occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam arcessiri jubet, et ex ejus sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nunciatum est, Iugurtham haud procul abesse: cum paucis amicis et Quaestore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, ut dictum erat, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati; Iugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est.

CXIV. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. Illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere: alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum, et Jugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est: Marius Consul absens factus est, et ei decreta provincia Gallia; isque Kalendis Januariis magna gloria Consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

HISTORIARUM

FRAGMENTA

LIB. I.

Res populi R. M. Lepido, Q. Catulo, Coss. ac

deinde militiae et domi gestas composui. Donatus et Pomp. Messalinus.

Cato Romani generis disertissumus multa paucis absolvit. Servius et Acron.

Fannius vere.

Victorinus.

Nos in tanta doctissumorum hominum copia. Servius.

Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero. Arusianus.

Nobis primae dissensiones vitio humani ingenii evenere, quod, inquies atque indomitum, semper in certamine libertatis, aut gloriae, aut dominationis agit. Prisc.

Nam a primordio urbis ad bellum Persi Macedonicum.

Idem.

Res Romana plurimum imperio valuit Ser. Sulpitio et M. Marcello Coss, omni Gallia cis Rhenum atque inter mare nostrum (2) atque Oceanum, nisi quae a paludibus invia fuit, perdomita. Optumis autem moribus et maxuma concordia egit populus Rom inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense.

et Augustinus.

Victorinus

At discordia et avaritia, atque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis exscidium maxume aucta sunt. Nam injuriae validiorum, et ob eas discessio plebis a

« IndietroContinua »