Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Uti actione desisteret. Messus.

Vespera. Charisius l. II.

Argentum mutuum arcessivit. Prise. lib. X. (4) Eam deditionem senatus, per nuncios Orestis cognitam, adprobat. Prisc. 1. VI. Nisi qua flumen Lurda Tauro monte defluIdem ibidem.

ens.

Frugum pabulique laetus ager. Arusianuš.

Servius l. 1. Aeneidos,

Neque virgines nuptum a parentibus mittebantur, sed ipsae belli promtissumos delegebant.

Messus.

[ocr errors]

Modestus ad omnia alia, nisi ad dominationem. Donatus Phorm. act. I. sc. 2.

Noctu diuque stationes et vigilias tentare. Charisius l. II.

At Lucullum regis cura machinata fames brevi fatigabat; multique conmeatus interierant insidiis latronum. Prisc. l. VII. et Nonius.

Namque primum lasonem novo itinere maris Aeetae hospitis domum vielasse. Prisc. l. VII.

Tartessum Hispaniae civitatam, quam nunc Tyrii mutato nomine Gadir habent. Prisc. l. V.

Neque subsidiis, uti soluerat, conpositis. Priscianus l. X.: Soluerat autem est solitus fuerat.

(5) Neque inermis ex praelio viros quemquam agniturum. Idem ibidem.

Ea continentia vir gravis, et nulla arte cuiquam inferior. Arusian,, Non. in Gravis.

Omnes, qui circum sunt, praeminent altitudine millium passuum duorum. Arus.

et Poeni ferunt adversus A. N. C. M. Donatus.

Quia corpore et lingua percitum, et inquietem, nomine histrionis vix sani, Barbuleium adpellabant. Prisc. l. VI.

Audaciter. Idem XV.

Ibi Fimbriana seditione, qui regi per obsequelam orationis, et maxume odium Sullae, graves carique erant, Nonius: Obsequium neut. ge

nere, obsequela fem.

Moenibus deturbat. Non.: Deturbare.

E muris canes sportis demittebant. Id. Ad hoc rumoribus advorsa in pravitatem, gecunda in casum, fortunam in temeritatem declinando conrumpebant. Idem.

At Metellus, in ulteriorem Hispaniam post annum 'regressus, magna gloria concurrentium undique, virile et muliebre secus, per vias actecta omnium visebatur Quum quaestor C. Urbinus aliique, cognita voluntate, eum ad coenam invitaverant: (6) ultra Romanorum et mortalium etiam morein curabant, exornatis aedibus per aulaea et insignia, scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis; simul croco sparsa humus, et alia in modum templi celeberrumi. Praeterea quum sedenti transenna demissum Victoriae simulacrum cum machinato strepitu tonitruum coronam capiti inponebat; tum venienti thure, quasi deo, supplicabatur. Toga picta plerumque amiculo erat ei adcumbenti; epulae quaesitissumae, neque per omnem modo provinciam, sed trans maria ex Mauretania volucrum et ferarum incognita antea plura genera; quibus rebus aliquantam partem gloriae demserat, maxume apud veteres et sanctos viros, superba illa, gravia, indigna R. imperio existumantes. Macrob. Satur. 1. III. e. 13., Non,, Sosipater t. I,

Ruuntque pars magna suismet aut proxumorum telis, ceteri vice pecorum obtruncabantur.

Nonius.

Occurrere duci et praelium accendere adeo, uti Metello in sagum, Hirtuleio in brachium, tela venirent, Idem,

Avidisque ita promtisque ducibus, uti Metellus ictu tragulae sauciaretur. Idem.

(7) Sed Metellus in volnere. Donat. actu V. sc. 2. Andr.

Primo incidit forte per noctem in renunculo piscantis. Non.

[ocr errors]

Ad hoc pauca piraticae adjungit actuaria navigia. Idem in Piraticae naviculae.

Omnia sacrata corpora in ratem inposuisse, Arusian.

Suos equites hortatus vado transmittit. Id. Ictu eorum, qui in flumine ruebant, necêbantur. Donatus Adelph. act. III. sc. 2.

Circumventi dextra, unde ferrum erat, saxa aut quid tale capiti adfligebant. Arusianus, Sed Metellus in ulteriore provincia.

Donatus ad Phorm. act. Ise. 4.

Inmane quantum animi exarsere.

men positum pro adverbio.

*

Non.: no

At illi, quibus res incognita erat, ivere cuncti ad portas incognita tendere. Serv. F. Ursini,

Murum ab angulo dextri lateris ad paludem haud procul remotăm duxit. Serv. Fuldanus.

* At illi etc.,,In Servio Danielis, qui Fuldano praestantior est, hoc fragmentum ita legitur: At illi, quibus aderant, ruere cuncti ad portas, incondita tenere: ex quo corrupte in illo altero ivere pro ruere positum esse, mihi quidem clarum videtur." Crispin. Legendum videtur: At illi, quibus aderant, xuere cuncti ad portas incondite, temere.

F. H. B.

HISTORIARUM

Lib., III,

Exaudirique sonus Bacchanaliorum, Macr. lib.

I. c. 5 Saturn. Now.

Diversa, uti solet rebus perditis, capessunt; namque alii fiducia gnaritatis locorum in occul tam fugam sparsi; alii globis eruptionem tentavere. Prisc. 1. X. Non.

Unus constitit in agro Lucano, gnarus loci, nomine Publipor, Idem l. VI. Probus Catholicis. Male iam adsuetum ad omnis vis controversiarum. Prisc. l. VI.

Conjuratione claudit. Idem l. X.

Quali par in oppido festinatio et ingens terror erat, ne ex latere nova munimenta madore infirmarentur: nam moenia oppidi stagnabant, redundantibus cloacis advorso aestu maris. Non. in Mador,

Equis et armis decoribus cultus. Priscianus L. VI.

Dedecores inultique terga ab hostibus caedebantur. Idem.

(2) Contra ille, calvi ratus, quaerebat, num somnio thesauro portenderetur. Idem l. VIII. Non. in Calvitur.

Parte consumta, reliqua cadaverum ad diuturnitatem usus fallerent. Prisc. 1. X,

Epistola Cn. Pompeii ad Senatum.

Si advorsus vos patriamque et deos penates toties labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adolescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est: nihil am

C. Cr. Sallust. Hist. Fragm. Lib. III. 171

plius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, P. C, quem contra aetatem projectum ad bellum saevissunium cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis, Hac in spe populus R, liberos suos ad bellum misit? haec sunt praemia pro vulneribus et totiens ob remp. fuso sanguine? Fessus scribundo, mittundoque legatos, omnis opes et spes privatas meas consumsi, quum interim a vobis per triennium vix annuus sumtus dalus est, Per deos inmortalis, utrum censetis me vicem aerarii praestare, an exercitum sine frumento et stipendio habere posse? Equidem fateor me ad hoc bellum majore studio quam consilio (3) profectum: quippe qui, nomine modo imperii a vobis accepto, diebus quadraginta exercitum paravi, hostisque in cervicibus jam Italiae agentes ab Alpibus in Hispaniam submovi. Per eas iter aliud atque Hannibal nobis opportunius patefeci. Recepi Galliam, Pyrenaeum, Laletaniam, llergetum, et primum impetum Sertorii victoris novis quidem militibus, et multo paucioribus, sustinui; hiememque in castris inter saevissumos hostis, non per oppida, neque ex ambitione mea, egi, Quid dein praelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta, enumerem, quando res plus valet quam verba? Castra hostium apud Sucronem capta, et praelium apud flumen Durium, et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti, satis clara vobis sunt, pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis. Itaque meo et hostium exercitui par conditio est: namque stipendium neutri datur; victor uterque in Italian venire potest. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis, neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae

J

« IndietroContinua »