Immagini della pagina
PDF
ePub

Quibus a Sertorio triplices insidiae per idonebs saltus positae erant; prima, quae fonte venientes exciperet. Servius.

Ingens ipse virium atque animi. Arusianus. Locum nullum, nisi in quo armati institissent. Idem,

At Oppius postquam orans nihil proficiebat, timide veste tectum pugionem (12) expedire conatus, à Cotta Vulcioque impeditur. Non.: Pugio est brevis gladius.

Castrisque conlatis, pugna tamen ingenio loci prohibebatur. Idem,

Sed Pompejus a prima adolescentia, sermone fautorum, similem fore se credens. Alexandro regi, facta consultaque ejus quidem aemulus erat, Nonius.

Dubius consilii. Arusian.

Post reditum eorum, quibus senatus belli Lepidani gratiam fecerat. Idem.

Quod ubi frustra tentatum est: socordius ire milites occoepere, non aptis armis, ut in principio, & laxiore agmine. Non.

Atque eum Curio laudatum accensumque praemiorum spe, quibuscum optavisset, ire jubet.

Idem.

Eodem tempore Lentulus, duplici acie locum editum multo sanguine suorum defendens, postquam ex sarcinis paludamenta adstare & delectae cohortes intellegi coepere....Idem.

Si nihil ante adventum suum inter plebem & patres convenisset, coram se daturum operam. Prisc 1. XIV.

Fine inguinum ingrediuntur mare, Arusianus. [13] M. Antonius, perdundae pecuniae genitus, vacuusque curis, nisi instantibus. Idem. Muros successerant. Idem,

N

178 C. Cr. Sallustii Hist. Fr. L. III.

Saxaque ingentia & axe vinctae trabes per pronum incitabantur, axibusque eminebant in modum ericii militaris veruta binum pedum.

Non. Serv.

Octavium mitem & captum pedibus. Arusianus.

Igitur discubuere, Sertorius inferior in medio; super eum L. Fabius Hispaniensis, senator ex proscriptis; in summo Antonius, & infra scriba Sertorii Versius; & alter scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquitium & dominum Perpernam. Non. Servius.

Quarum unam epistolam forte cum servo nacti praedatores Valeriani scorpione in castra misore. Nonius.

HISTORIARUM

i

Lib. IV.

At Cn. Lentulus, patriciae gentis, collega ejus; cui cognomentum Clodiano fuit, per incertum stolidior an vanior, legem de pecunia, quam Sulla emtoribus bonorum remiserat, exigenda promulgavit. Gellius 1. XVIII. c. 4.

Omnes, quibus aetas senecto corpore, animus militaris erat. Priso. i, IX. & X.

Dein, lenita jam ira, postero die liberalibus verbis permulcti sunt. Idem l. IX.

Inplicitae rates ministeria prohibebant. Idem

ibidem:

Igitur legiones pridie in monte positas arcessivit. Idem l. X.

Anxius animi atque incertus. Arus.
Magnam exorsus orationem. Idem.
Inpotens & ninius animi est.

Idem.

Amisumque adsideri sine praeliis audiebat. Prisc. l. VIII.:,,Obsideo & assideo activa sunt: faciunt enim assideor & obsideor."

[2] Qui quidem inos, uti tabes, in urbem conjectus. Festus.

Castella, custodiae thesaurorum, in deditionem acciperentur, Serv. Charis. l. I.

Reliqua cadavera salita. Diomedes l. 1. cap. 4.
Epistola regis Mithridatis scripta ad Regem

Arsacem.

REX MITHRIDATES REGÍ Arsaći s.

Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatemorantur, considerare debent, liceatne tum pacem N

agere; dein, quod quaeritur, salisne pium, tutum, gloriosum, an indecorum sit, Tibi perpetua pace frui liceret, nisi hostes opportuni & sceleratissumi. Egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est. Neque petere audeam societatem, & frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem. Atqui ea uti te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli, & meae res parum prosperae, si vera aestumare voles, maxume hortabuntur. Ille enim obnoxius, qualem tu voles societatem, accipiet; mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi, &, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, (3) quo rectius tua conponas, Namque Romanis cuun nationibus, populis, regibus cunctis una, & ea vetus, caussa bellandi est, cupido profunda imperii & divitiarum: qua primum cum rege Macedonum Philippo bellum sumsere; dum a Carthaginiensibus premebantur: amicitiam simulantes ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avertere e; ac mox, tracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro & decem millibus talentorum spoliatus est; Persen deinde, Philippi filium, post multa & varia certamina, apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi & repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, in somniis occidere; Eumenem, cujus amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem; post Attalum, custodem agri captivi, sumtibus & contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque inpio testamento filium ejus Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum "duxere. Asia ab ipsis obsessa est; postremo totam Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nusa, quam reginam adpellayerant, genitus haud (4) dubio esset. Nam

quid ego me adpellem, quem, disjunctum undique regnis & tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat, divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum, & ea, quae accidere, testatum antea, Cretenses solos omnium liberos ea tempestate & regem Ptolemaeum. Atque ego, ultus injurias, Nicomedem Bithynia expuli, Asiamque spolium regis Antiochi recepi, & Graeciae demsi grave servitium. Incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito inpedivit; illique, quos ignavia aut prava calliditas, uti meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt: Ptolemaeus precio diem belli prolatat; Cretenses inpugnati semel jam, neque finem nisi excidio babituri. Equidem quum mihi ob ipsorum interna mala dilata praelia magis quam pacem datam intellegerem: abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum cepi; Marcumque Cottam Romanum ducem apud Chalcedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. Apud Cyzicum (5) magno cum exercitu in obsidio moranii frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. Ita sine vi hostium regredi coactus in patrium regnum, naufragiis apud Parium & Heracleam militum optumos cum classibus amisi. Restituto deinde apud Cabira exercitu & variis inter me atque Lucullum praeliis inopia rursus ambos incessit. Illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum; ego vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi; secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvertendi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoria ostentant. Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum

« IndietroContinua »