Immagini della pagina
PDF
ePub

firmiorem te ad resistendum, an finem belli futurum putes? Scio equidem tibi magnas opes virorum, arinorum & auri esse, & ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. Celerum consilium est Tigranis, regno integro, meis militibus belli prudentibus procul ab domo, parvo labore, per nostra corpora bellum conficere: quando neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. An ignoras, Romanos, (7) postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma hue convertisse, neque quidquam a principio nisi raptum habere, domum, conjuges, agros, imperium? convenas olim sine patria, sine parentibus, peste conditos orbis terrarum; qui bus non humana ulla neque divina obstant, quin socios, amicos, procul, juxta, sitos, inopes potentesque trahant excidantque; omniaque non serva & maxume regna hostilia ducant? Namque pauci libertatem, pars magna justos dominos volunt; nos suspecti sumus aemuli, & in tempore vindices adfuturi Tu vero, cui Seleucia, maxuma urbium regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens, & postea bellum exspectas? Romani in omnis arma habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo & fallendo, & bella ex bellis serendo, magni facti. Per hunc morem exstinquent omnia, aut occident; quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia, circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. Teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis (7) regibus latrones gentium oppressisse. Quod uli facias moneo horlorque; neu malis pernicie nostra unum inperium prolatare, quam societate victor fieri.

Curio Vulcanaliorum die ibidem moratus, Nonius de mutata declinatione. Charisius lib. 1. Scalas pares moenium altitudine. Arusianus. Dissidere inter se coepere, neque in medium

consultare. Idem.

Multisque suspicionibus volentia plebi faeturus videbatur. Nonius: Volentia, quae plebs

vellet.

Suspectusque fuit, incertum vero an per neglegentiam, societatem praedarum cum latronibus conposuisse. Idem: Componere, conjungere. Collegam minorem & sui cultorem exspe

etans. Arusianus,

in

Quam maxumis itineribus per regnum Ariobarzanis contendit ad flumen Euphratem, qua parle Cappadocia ab Armenia disjungitur. Et quamquam ad id naves codicariae occulto per hiemem fabricatae aderant....Nonius: Codicariae naves, quae in flumine usui esse possunt.

(8) Qui praetergrediebantur equites cataphracti, ferrea omni specie. Idem.

Quum interim, lumine etiam tum incerto, duae Galliae mulieres, conventum vitantes, ad renstrua solvenda montem ascendunt. Idem.

Pluteosque rescindit ac munitiones demolitur, locoque summo potitur. Idem: Demoliri est

diruere

Exercitum dimisit, ut primum Alpes degressus est. Arusianus.

Idem.

Tetarchas regesque territos animi firmavit.

Simul eos & cunctos jam inclinatos laxitate loci, plures cohortes atque omnes, ut in secunda re, pariter acre invadunt, Nonius.

Hi locorum pergnari, & soliti nectere ex viminibus vasa agrestia, ibi tum, quod inopia

184 C. Cr. Sallustii Hist. Fr. Lib. IV,

scutorum fuerat, ad eam artem se quisque in formam parmae equestris armabat. Nonius: Parma

est scutum breve.

De pecore coria recens detracta quasi glutino adolescebant. Charisius lib. 1. Servius.

Avidior modo properandi factus. Arusianus. (9) Consilii aeger. Idem.

Reversi postero die, multa, quae properantes deseruerant in castris, nacti, quum se ibi cibo vinoque laeti invitarent. Nonius: Invitare est repleri.

Atque hiavit humus multa, vasta & profunda. Idem: Hiare, aperire.

Rursus jumenta nacti ad oppidum ire contendunt.

1

Nonius.

Ubi se laniata navigia fundo emergunt, Arusianus.

Tum vero Bithyni propinquantes jam amnem Tartanium. Idem.

Eos, qui hoc malum publicum clandestinis. consiliis conparaverunt. Non.

In quis notissumus quisque aut malo dependens verberabatur, aut inmutilato corpore inprobo patibulo eminens adfigebatur. Idem: Patibulum

est crux.

Ad Siciliam vergens faucibus non amplius patet millibus V, & XXX. Messus. Clausi lateribus pėdem* Idem, Naphtas. Probus Catholicis,

HISTORIARUM

Lib. V.

At Lucullus, audito, Q. Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere. Priscianus lib. XVIII.

Legiones Valerianae, comperto, lege Gabinia Bithyniam & Pantum consuli datam, missos esse. Idem ibidem.

Regem aversabatur, Arusianus.

Ceteri negotia sequebantur familiaria, legatorum, aut tribunorum; & pars sua conmeatibus

mercatis. Nonius.

Et uxori ejus frater erat. Arusian.

Saepe celebritatem nominis intellego timentem. Prisc. lib. XVIII,

Video ingentia dona quaesitum ire properantem. Idem ibidem.

Nam si Pompejo quid humani evenisset, Arusianus.

Quibus de caussis Sullam in victoria dictatorem equo descendere, sibi uni adsurgere de sella, caput aperire şolitum. Nonius. Arusianus. Servius.

[blocks in formation]

INCERTORUM LIBRORUM

Ne inrumiendi po

sublicibus cavata sent. Festus

[ocr errors]

Cujus duas insulas propinquas inter se, & decem stadium procul a Gadibus sitas, constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere.

Nonius

Serum bellum in angustiis futurum. Iunius Philarg. ad Georg. Virgilii.

Illi territo mense pervenere in Pontum multo celerius spe Mithridatis, Arusian.

Ergo senati decreto serviundumne sit.... Donat. And. act. II. sc. 2.

Pompejus oris inprobi, animoque inverscundo. Suet. de claris Gram. c. XIV.

Simulans sibi alvum purgari. Isidorus l. XI. in voce Alvus, Serv. ad l. III. Aeneid,

Fecit, ut, nunciis confestim lugubribus.

Charisius lib. II.

(2) Communem habitum transgressus. Priscianus lib. XIV.

Inter arma civilia aequi boni famam petit. Seneca XX. Epist. 115.

Haud inpigre neque inultus occiditur. Donatus ad Andr. Terentii act. I. sc. 2.

Festinantibus in summa inopia patribus. Idem ad Eunuch. act. IV. sc. 3.

Hostes oppressi aut delapsi forent. Isidorus lib. XVIII.

Exercitum argento fecit.

Epist, 115,

Seneca lib. XX.

« IndietroContinua »