Immagini della pagina
PDF
ePub

rationem

detegit.

XXIII. Sed in ea conventione fuit Q. Fulvia Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis Curii scoratque facinoribus coopertus, quem Censo- tum conju res Senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas quam audacia inerat; neque suamet ipse scelera occultare; prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui quum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit; minari interdum ferro, nisi obnoxia foret; postremo ferocius agitare, quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Curii caussa cognita, tale periculum. rei publicae haud occultum habuit; sed, sublato auctore, de Catilinae conjuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni: namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia postfuere,

sules crean

tur.

XXIV. Igitur comitiis habitis Consules M. T Cice declarantur M. Tullius et C, Antonius, quod ro et C. Anfactum primo popularis conjurationis con- tonius Con cusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur; sed in dies plura agitare, arma U. c. 690, per Italiam locis opportunis parare, pecu- a. C. 63. niam sua aut amicorum fide sumtum mutuam Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse sibi dicitur; mulieres C

[ocr errors]

etiam aliquot, quae primo ingentes sumtus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantum modo quaestui, neque luxuriae, modum fecerat, aes alienum grande conflaverant: per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros caruin vel adjungere sibi, vel interfi

cerc.

Semproniae, XXV. Sed in his erat Sempronia, quae conjuratio- multa saepe virilis audaciae facinora comnis partici miserat. Haec mulier genere atque forma, pis, mores praeterea viro, liberis, salis fortunata fuit;

litteris Graecis atque Latinis docta; psallere

et saltare elegantius, quam necesse est pro-
bae; multa alia, quae instrumenta luxuriae
sunt; sed ei cariora semper omnia quam
decus atque pudicitia fuit; pecuniae an fa-
mae minus parceret, haud facile discerne-
res; lubidine sic accensa, ut saepius pete-
ret viros, quam peteretur.
Sed ea saepe
antehac fidem prodiderat, creditum abjura-
verat, caedis conscia fuerat, luxuria, atque
inopia praeceps abierat. Verum ingenium
ejus haud absurdum: posse versus facere,
jocum movere, sermone uti vel modesto,
vel molli, vel procaci; prorsus multae fa-
cetiae multusque lepos inerat.

Catilina
XXVI. His rebus comparatis Catilina
consulatum nihilo minus in proxumum annum consula
petit.
tum petebat, sperans, si designatus foret,
facile se ex voluntate Antonio usurum; ne-

que interea quietus erat, sed omnibus moCiceroni in- dis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tasidiàs strim. men ad cavendum dolus aut astutiae deerant: namque a principio consulatus sui multa pol licendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paullo ante memoravi, consilia Ca

tilinae sibi proderet; ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret: circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Sed utrun Catilinae neque petitio, neque insidiae, quas Consulibus in campo fecerat, prospere cessere: constituit bellum facere et extrema omnia experiri: quoniam, quae occulte tentaverat, aspera foedaque evenerant.

que perpe

ram.

ulteriores

tiones.

XXVII. Igitur C. Manlium Faesulas at- Catilinas que in eam partem Etruriae, Septimium muching quemdam Camertem in agrum Picenum, C. fulium in Apuliam dimisit; praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri; Consuli insidiás tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsideres ipse cum telo esse, item alios jubere; hortari, uti semper intenti paratique essent; dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa egitanti nihil procedit: rursus intempesta nocte conjurationis principes convocat per M. Porcium Laecam; ibique multa de ignavia eorum questus docet,,,se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat; item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent; seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum obficere. “

lius et L.

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitanti-C Corne bus ceteris C. Cornelius, eques Romanus, Vargun operam suam pollicitus, et cum eo L. Var- teius Cice gunteius Senator, constituere ea nocte paullo roni insipost cum armatis hominibus, sicuti saluta- dias parant,

C

tum, introire ad Ciceronem, ac de inproviso doni suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculi Consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni Sed frustra dolum, qui parabatur, enunciat. Ita illi janua próhibiti tantum facinus frustra sisManlii in ceperant. Interea Manlius in Etruria pleEtruria res bem sollicitare, egestate simul ac dolore ingestae. juriae novarum rerum cupidam: quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; non nullos ex Sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.

Cicero de

Senatum

XXIX. Ea quum Ciceroni nunciarentur: conjuratione ancipiti malo permotus, quod neque urbem Catilinae ad ab insidiis privato consilio longius tueri porefert. terat, neque, exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad Senatum refert, jam antea volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, Senatus decrevit, DARENT OPERAM CONSULES, NE QUID RES PUBLICA DETRIMEN TI CAPERET. Ea potestas per Senatum, more Romano, magistratur maxuma perinittitur, exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque cives, domi militiaeque imperium atque judicium summum habere; aliter sine populi jussu nulli earum rerum Consuli jus est.

L. Saenius litteras, quas Fae

XXX. Post paucos dies L. Saenius Senator in Senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse cum in Senatu magna multitudine ante diem VI, Kalendas

sulis adla

tas dicebat,

recitat.

Novembris. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant, alii, conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur Senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi (ii utrique ad urbem Imperatores erant, impediti, ne triumpharent; calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat); sed Praetores Q. Poinpeius Rufus Capuam, Senatus Q. Metellus Celer in agrum Picenum; iis- decreta. que permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc si quis indicavisset de conjuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium decrevere servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem ejus rei et sestertia ducenta; item, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur

cujusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur, iisque minores magistratus praeessent.

Catilinae.

XXXI Quibus rebus permota civitas, Romae ter atque inmutata urbis facies erat ex summa rer ex conlaetitia atque lascivia, quae diuturna quies juratione pepererat, repente omnis tristitia invasit; festinare, trepidare; neque loco, nec homini cuiquam satis credere; neque bellum gerere, neque pacem habere; suo quisque metu pericula metiri. Ad hoe mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque

« IndietroContinua »