Immagini della pagina
PDF
ePub

Historias

nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare: tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita uti in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres, Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere: fortuna simul cum moribus inmutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vi tam, sicuti peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur, Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sedin magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

Ill. Pulchrum est bene facere rei puscribere cur blicae; etiani bene dicere haud absurdum est; arduum. vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis sunt exaequanda; dehinc quia

scribendas

plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego, adolescentulus, initio, Sallustius a sicuti plerique, studio ad rem publicam lare publ. ad tus sum, ibique mihi advorsa multa fuere. bistorias se Nam pro pudore, pro abstinentia, pro vir- transfext. tute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium: tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi: non fuit consilium secordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, aetatem agere; sed a quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi. novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narcandi faciam.

B

Catilinae

ter 647. a.

C. 106.

V. LUCIUS CATILINA nobili genus, mo- genere natus fuit, magna vi et animi et corres et inge poris, sed ingenio malo pravoque. Huic ab nium, nuti adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, U. c. circi- discordia civilis grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujuslibet rei simulator ac dissimulator; alieni adpetens, sui profusus; ardens in cupiditatibus; satis loquentiae, sapientiae parum. Vastus animus inmoderata, incredibiInsidiatur lia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post rei publicae. dominationem Lucii Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiaeque; quo modo rem publicam habuerint, quantamque reliquerint; ut, paullatim inmutata, ex pulcherruma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

Caussae conjurationis.

Urbis Ro

[ocr errors]

VI. Urbem Romam, sicuti ego accepi, mae origo. condidere atque habuere initio, Trojani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines genus hominum agreste sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili

Diese 2 Blätter sind statt

a

lingua, alius alio more viventes: incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum, civibus, moribus, gris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur: sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello tentare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu percussi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperii regium habebant; delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum, rei publicae consultabant; hi vel aetate, vel curae similitudine PATRES adpellabanlur. Post, ubi regium imperium quod initio conservandae libertatis atque augendae reipublicae fuerat, in superbiam dominationemque convertit: inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

[ocr errors]

liça.

VII. Sed ea tempestate pepere se quis- Incremen que magis extollere, magisque ingenium in tum ejus" promtu habere. Nam regibus boni quam ma- virtute bel f suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul laboris ac belli patiens erat, in castris usu militiam discebat, magisque in decocis armis et

Athenae

militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non focus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: sic se quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare pos sem, quibus in locis maxumas hostium co pias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes, natura munitas, pugnando ce perit, ni ea res nos longius ab incepto tra

heret.

VIII. Sed profecto Fortuna in omni re suam cele- dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheseriptoribus, niensium res gestae, sicuti ego existumo,

britatem

Romani

suam praeclaris fac tis debent.

satis amplae magnificaeque fuere, verum ali-
quanto minores tamen, quam fama feruntur.
Sed quia provenere ibi scriptorum magna
ingenia, per terrarum orbem Atheniensium
facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum,
qui fecere, virtus tanta habetur, quantum
verbis eam potuere extollere praeclara inge-
nia. At populo Romano numquam ea copia
fuit: quia prudentissumus quisque negotio-
sus maxume erat; ingenium nemo sine cor-
pore exercebat; optumus quisque facere
quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari
quam ipse aliorum narrare malebat.

Res publ.
IX. Igitur domi militiaeque boni mores
Ro. audacia colebantur; concordia maxuma, minuma
în bello, ae- avaritia erat; jus bonumque apud eos non

« IndietroContinua »