Immagini della pagina
PDF
ePub

Cares insulani populi fuerunt, piraticam exercentes, famosi, victi a Minoë, uti Sallustius & Thucydides tradunt. Idem.

A Troja Capys Campaniam, Helenus Macedoniam, alii Sardiniam, secundum Sallustium, tenuerunt. Idem.

Dardania a Dardauo, Iovis & Electrae filio, aut, secundum Sallustium, a Mida Dardanorum rege, qui Phrygiam tenuit. Idem.

Sallustius Scyllam saxum esse dicit, simile formae celebratae procul visentibus. Idem. In Sicilia est Enceladus, Othus in Creta, secundum Sallustium. Idem.

Sallustius ait, Hispanorum morem fuisse, ut in bella euntibus juvenibus parentum facta memorarentur a matribus. Idem.

Orion, juxta Sallustium, oritur juxta solis aestivi pulsum. Idem.

In Flaminia est civitas, quae Cale dicitur, & in Gallia hoc nomine, quam Sallustius a Perperna captam conmemorat. Idem.

Getae sunt Mysii, quos Sallustius a Lucullo dicit esse superatos. Idem.

Trojanorum tempore invadendarum terrarum caussa fuerat navigatio, uti Sallustius meminit. Idem.

(18) Curribus falcatis usos esse antiquos, Livius et Sallustius docent. Idem.

Vices significant pugnam, quia per vicissi tudinem pugnabatur, ut inquit Sallustius. Idem. Creta medio jacet insula ponto, id est, secundum Sallustium, procul a continenti. Idem.

Primo mense veris dicitur novum ver, 'secundo ver adultum, tertio praeceps; sicut etiam Sallustius dicit ubique nova aestas, adulta, praeceps. Idem.

Sallustius in Historiis tradit, Sertorium vietum voluisse fugere ad insulas fortunatas. Acron. Insulas fortunatas Sallustius inclutas esse ait Homeri carminibus. Serv.

[ocr errors]

Proxumum dicebant veteres non solum ad haerens & adjunctum, verum etiam longe remotum, si tamen inter duo discreta nihil medium exstitisset. Virg. Aen. 1. V.:

Proxumus huic, longo sed proxumus intervallo,

Insequitur Salius.

Ita & Sallustius in Situ Ponti de promontorns Paphlagonum, & quod Kpiš μérwrov adpellavit, posuit. Nonius.

(19) Interrogasti, si tenes, Maeotic
Situs quis esset aequoris. Sallustium
Noram id dedisse, dicta & ejus omnibus
Praejudicatae auctoritatis ducier,

Non abnuebam. Festus Avienus.

Portus ab Eoo fluctu curvatus in arcum. In arcus similitudinem. Sic de Ponto Sallustius, unde hic tulit colorem. Nam speciem efficit Scythici arcus. Serv. ad III. Aen.:

Freta lata relucent.

Lata autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, uti dicit Sallustius. Servius.

Teja autem dicta est a Tejo Anacreontis poëtae lyrici oppido, quod in Paphlagonia esse Sallustius indicat, quum de situ Pontico loquitur.

Comment. in Horat.

Porro Sallustius, auctor cerlissumus, adserit, tam Tygris quam Euphratis in Armenia fontis demonstrari. Hieron. de locis Hebr.

Quum multi evaserint Trojanum periculum, uti Capys, qui Campaniam tenuit; ut Helenus, qui, uti alii, Sardiniam, secundum Sallustium. Servius.

Sallustianus Calpurnius. Hieronymus ad

versus Ruf.

Calpurniani discipuli. Idem ibidem.

(20) Tamen vulgata jam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos illudunt; Sallustius vanos Mauros & feroces Dalmatas pulsat. Tertull. de anima.

Sarcasmus Chleuasmo proxima est & similis figura, qua adversariorum facta cum exacerbatione admissi lacessimus. Ut apud Sallustium de Sullae crudelitate. Ut in M. Mario, quum fracta prius crura per artus expiraret. Iul. Rufinianus de schemat. lexeos.

Mesopotameni homines effrenatae lubidinis sunt, ut Sallustius meminit in utroque sexu. Glossae in Iuvenalem.

Antonius ille trium Antoniorum corruptor, ille Sallustius, qui orae maxumae, qua Romanum esset imperium, contrarius piratís, si omnes socios & maxume Graecos Asiaticos ac Siculos fortunis omnibus spoliaverunt....Eaedem

Glossae.

Sallustium demiror, qui autumat, tum primum visos Romanis Camelos, quod neque olim illos, qui duce Scipione Antiochum devicerunt, neque hos, qui ad 'Orchomenum & Chaeroneam certaverunt cum Archelao, nosse putaverit camelum. Plutarch.

At Sallustius quidem fuisse milites jam inde a principio male ait in eum (Lucullum) animatos, quod ad Cyzicum & iterum ad Amisum duas hiemes eos in castris continuisset, Idem.

200

LECTOR I

(21) Hactenus fragmenta florentissimi rerum Ro

manarum scriptoris, quae exstare putamus; cetera quae sequuntur, in MS. Servio legi, auctor est V Cl. Andreas Schottus; in optima tamen illa Honorati editione a Petro Daniele IC. procurata non comparent.

*mor Trequii praeter s r ciem necessariam haud multo secus quam ferro noceri poterat. At Vatinius, dum haec aguntur a Fugitivis, aegra parte mititum autumni gravitate, neque ex postrema fuga, cum severo edicto juberentur, ullis ad signa redeuntibus, & qui reliqui erant per summum flagitium detractantibus militiam, quaestorem suum C. Toranium, ex quo praesente vera facillume noscerent, * * * * conmiserant, & tamen interim cum volentibus numero quatuor.....

ingre, tante setui debacrittur, nefandum in modum perverso vulnere & interdum lacerum corpus semianimum (22) omittentes; alii in tecta jaciebant ignes, multique ex loco servi, quos ingenium socios dabat, abdita a dominis, aut ipsos, trahebant ex occulto, neque sanctum aut nefandum quidquam fuit irae barbarorum

& servili ingenio; quae Spartacus nequiens prohibere, multis precibus quum oraret, cele

ritate nuncios.

Aliqot dies contra morem fiducia augeri nostris coepit, & promi lingua. Qua Vatinius contra spectatam rem incaute motus novos incognitosque & aliorum casibus perculsos milites ducit tamen ad castra Fugitivorum, presso gradu silentes jam, neque tam magnifice sumentes praelium, quam postulaverant. Atque illi certamini conscii inter se juxta seditionem erant, (?) Crixo & gentis ejusdem Gallis & Germanis obviam ire & ultro offerre pugnam cupientibus contra Spartacum.

EXPLICIT

CAIUS CRISPUS SALLUSTIUS.

« IndietroContinua »