Immagini della pagina
PDF
ePub

BELLUM

IUGURTHINUM.

CAP. I.

Prooemium, FALSO queritur de natura sua genus

Injustae bominum

naturae suae ini quitute.

humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius quam virtute regatur. Nam querelae de contra, reputando, neque majus aliud neque praestabilius invenias, magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est; qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget: quippe probitatem, industriam, alias artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et veluptates corporis pessum datus est: perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per secordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur; suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa petunt: neque regerentur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

Animi bona, II. Nam uti genus hominum composi licet prae- tum ex anima et corpore: ita res cunctae stantissima, studiaque omnia nostra corporis alia, alia negliguntur.

animi naturam sequuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia hujuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, inmortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum, ut initium, sic finis est; omniaque orta occidunt, et aucta senescunt; animus incorruptus, aeternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam aetatem agunt; ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque secordia torpescere sinunt; quum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

non ca

III. Verum ex his magistratus et im- Officia pubperia, postremo omnis cura rerum publica- lica bac rum, minume mihi hac tempestate cupiun- tempestate da videntur: quoniam neque virtuti honost pienda. datur; neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti, aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est: quum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant; frustra autem niti, neque aliud fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

IV. Ceterum ex aliis negotiis, quae in- Historiae genio exercentur, in primis magno usui est studium memoria rerum gestarum; cujus, de virtute prae aliis quia multi dixere, praetereundum puto; si- excellens,_

mul, ne per insolentiam quis existumet memet studium laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori méo nomen inertiae inponant; certe, quibus maxuma industria videtur salutare plebem, et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sím, et quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint: profecto existumabunt, me magis merito quam ignavia judicium animi mutavisse, majusque commodum ex olio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe audivi, Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, QUUM MAIORUM IMAGINES INTUERENTUR, VEHEMENTISSUME SIBI ANI. MUM AD VIRTUTEM ACCENDI. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere; sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore cres cere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam alque gloriam adaequaverit. At contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumtibus, non probitate neque industria, cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtu tem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara, magnifica, sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me ci

vitatis morum piget taedetque; nunc ad inceptum redeo..

tuna.

V. Bellum scripturus sum, quod popu. Bellum Inlus Romanus cum lugurtha, rege Numida- gurthinum rum, gessit: primum quia magnum et atrox atrox et varia fore variaque victoria fuit; dein quia tum primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit, eoque vecordiae processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed priusquam hujuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam: quo ad cognoscendum omnia illustria magis, magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Nu- Masinissa midarum, in amicitiam receptus a P. Sci in amicipione, cui postea Africano cognomen ex tiam Roma virtute fuit, multa et praeclara rei milita- norum reris facinora fecerat; ab quae, victis Car- . c. 546. U. thaginiensibus et capto Syphace, cujus in a. C. 207. Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit; imperii vitaeque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumtis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Iugurthamque, Mastanabalis fratris filium, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum reliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit.

eeptus.

VI. Qui ubi primum adolevit: pollens Iugurthae viribus, decora facie, sed multo maxume mores et

ingenium.

Iugurtha

ingenio validus, non se luxu neque inertiae
corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis
illius est, equitare, jaculari, cursu cum ae-
qualibus certare, et quum omnes gloria an-
teiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc
pleraque tempora in venando agere; leonem
atque alias feras primus aut in primis ferire;
plurimum facere, minumum ipse de se lo-
qui Quibus rebus Micipsa tametsi initio
laetus fuerat, existumans virtutem lugur-
thae regno suo gloriae fore: tamen, post-
quam hominem adolescentem exacta
aetate, parvis liberis, magis magisque cres-
cere intellegit, vehementer eo negotio per-
motus, multa cum animo suo volvebat. Ter
rebat eum natura mortalium avida imperii
et praeceps ad explendam animi cupidinem;
praeterea opportunitas suaeque et liberorum
aetatis, quae etiam mediocres viros spe prac
dae transvorsos agit; ad hoc studia Numi-
darum in Iugurtham accensa; ex quibus,
si talem virum' dolis interfecisset, ne qua
seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

sua

VII. His difficultatibus circumventus auxiliis ubi videt, neque per vim neque insidiis oppraefectus, primi posse hominem tam acceptum popularibus: quod erat Iugurtha manu promtus et adpetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis, et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino Micipsa quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem, vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri, ingenio, ubi natu

« IndietroContinua »