Immagini della pagina
PDF
ePub

Adherbalis

Senatu.

nobilitatis Iugurtha veniret, quorum pars spe, alii praemio inducti, singulos ex Senatu ambiundo, nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur, legati ubi satis confidunt, die constituto, Senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo loquutum accepimus.

XIV.,, Patres conscripti, Micipsa paoratio in ter meus moriens praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum jus et imperium penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxunio usui esse populo Romano, vos mihi cognatorum, vos in adfinium locum ducerem si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quae quum praecepta parentis mei agitarem: Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissumus, contemto imperio vestro, Masinissae me nepotem et jam ab stirpe socium et amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, P. C., quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem, potius ob mea quam ob majorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mibi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum, ea si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas, neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret: ad vos confugi, P. C., quibus, quod miserrumum, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram adpetiverunt; familia nostra cum populo Romano bello Car

thaginiensi amicitiam instituit, quo tempore Adherbalis magis fides ejus quam fortuna petenda erat, or tio in Quorum progeniem vos, P. C., nolite pati Senatu. me, nepotem Masinissae, frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil caussae haberem praeter miserandam fortunam, quod, paullo ante rex, genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes exspecto: tamen erat majestatis Romani populi prohibere injuriain, neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Komanus dedit, unde pater et avus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, P. C.; vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum! huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, uti, quem tu parem cum liberis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae exstinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, juro omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus: quippe quis hostis nullus, nisi forte quem jusissetis. Ecce autem ex improviso Iugurtha intoleranda audacia, scelere atque superbia sese ecferens fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit; post, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coo

[ocr errors]

oratio in Senatu.

Adherbalis pertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem. Ego sic existumabam, P. C., ut praedicantem audiveram patrem meum: qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere; ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis vobis adesset; nos uti per otium tuli simus, in manu vestra est, P. C. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, lugurtham, beneficiis suis ratus est nobis conjunctum fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus inpias vix effugi. Quid agam? quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia exstincta sunt: pater, uli necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per sèelus vitam eripuit; adfines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit: capti ab lugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis objecti; pauci, quibus relicta anima, clausi in tenebris, cum moerore et luctu, morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi, aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent: tamen, si quid ex inproviso accidisset, vos inplorarem, P. C., quibus, pro magnitudine imperii, jus et injurias omnis curae esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus et omnium honestarum rerum egens, quo accedam, aut quos adpellem? nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob véstram amicitiam infesti sunt? an quoquam adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Po

stremo

stremo Masinissa nos ita instituit, P. C., ne Adherbalis quem coleremus nisi populum Romanum; ratio in Senatu, ne societates, ne foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una nobis occidendum esse. Virtute ac diis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda et obedientia sunt: quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae, parum cognita, transvorsos agat; quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente, incognita caussa, statuatis; fingere me verba, fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos, aut apud deos inmortalis rerum humanarum cura oriatur: ut ille, qui nunc sce laribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque miseriarum gravis poenas reddat. Iamjam, frater, animo meo carissume, quamquam tibi inmaturo, et unde minume decuit, vita erepta est: tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum: non enim regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnis has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo: incertus quid agam, tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens; an regno consulam, cujus vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori fortunis F

Iugurthae

cunt,

meis honestus exitus esset, ne vivere contemtus viderer, si defessus malis injuriae concessissem. Nunc neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vestros, per majestatem populi R., subvenite misero mili; ite obviam injuriae; nolite pati, regnum Numidiae, quod vestrum ést, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."

XV. Postquam rex finem loquendi fer. legati largi cit, legati Iugurthae, largitione magis quam tionibus Se- caussa freti, paucis respondent:,, Hiempsanatum vin- lem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum; Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisset. Iugurtham ab Senatu petere, ne alium putarent ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. "6 Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, praeterea magna pars gratia depravata, Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant; sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiae, honoris, divitiarum; ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia in

« IndietroContinua »