Immagini della pagina
PDF
ePub

vata.

legibus magis quam natura valebat. Iurgia, quitate in discordia, simultates cum hostibus exerce- pace conser bant; cives cum civibus de virtute certabant; in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quaruin rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, proelio excesserant, quam qui signa relinquere, aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et accepta injuria ignoscere quam persequi malebant.

.

caussae:

X. Sed ubi labore atque justitia res Romanorum publica crevit; reges magni bello domiti; corruptionis nationes ferae et populi ingentes vi subacti; Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit; cuneta maria terraeque patebant: saevire Fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium, divitiae, optandae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere Namque avaritia fidem, probitatem, celerasque artis bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio mul- Ambitio tos mortalis falsos fieri subegit; aliud clau- scilicet; sum in pectore, aliud in lingua promtum habere; amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo, aestumare; magisque voltum. quam ingenium bonum habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari; post,

ubi contagio, quasi pestilentia, invasit, civitas inmutata, imperium ex juslissumo atque optumo crudele intolerandumque factum. Avaritias XI. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, bonus, ignavus, aeque sibi exoplant: sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea, quasi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat: semper infinita, insatiabilis, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta re publica, ex bonis initiis malos eventus habuit: rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere; neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere, Effemina Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, tus Roma- quem in Asiam ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem majorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptaria, facile in otio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; sig. na, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites , postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant, nedum illi corruptis moribus victoriae temperarent.

tus exerci

[ocr errors]

Divitiarum amor et luxxus Romanorum;

XII. Postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur: hebescere virtus, paupertas probro

haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cụpere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi atque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri majores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant; neque victis quidquam praeter injuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignavissumi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant, proinde quasi injuriam facere id demum esset imperio uti.

XIII. Nam quid ea memorem, quae ni- Libido Rosi is, qui videre, nemini credibilia sunt, a manorum. privatis compluribus subversos montes, maria constructa esse? 'quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultûs non minor incesserat; viri pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi caussa terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non famem aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiaris opes defecerant, ad faope cinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat : eo profusius omnibus modis quaestui atque sumtui deditus erat.

Catilinae sociorum indoles.

Catilinae stupru

XIV. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum, catervas habebat: nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, vente, pene, bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret; praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti judiciis, aut pro factis judicium timentes; ad hoc, quos maius atque lingua perjurio aut sanguine civili alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat i Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus inciderat: quotidiano usu alque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur: nam uti cujusque studium ex aetate flagrabat, aliis scoria praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumtui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios sibi fidosque faceret. Scio, fuisse non nullos, qui ita existumarent, iuventu tem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam compertum foret, haec fama valebat.

XV. Jam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia hujuscemodi contra jus fasque; postremo captus amore Aureliae Orestillae, cujus praeter formam nihil umquam bonus laudavit: quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum

adulta aetate, pro certo creditur, necato filio vacuum domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res nihi in primis videtur caussa fuisse facinoris maturandi: namque animus impurus, diis hominibusque infestirs, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos exsanguis; foedi oculi; citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque vecordia inerat."

XVI. Sed juventutem, quam, ut supra Caussa condiximus, inlexerat, multis modis mala faci-jurationis nora edocebat. Ex illis testes signatoresque Catilinae. falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere; post, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, majora alia imperabat: si caussa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontes, sicuti sontes, circumvenire, iugulare scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consiliuin cepit. In Italia nullus exercitus: Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes; Senatus nihil sane intentus; tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinae erant.

XVII. Igitur circiter Kalendas Iunias, Socii conL. Caesare et C. Figulo Consulibus, primo jurationis. singulos adpellare; hortari alios, alios ten- U. c. 689. tare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia conjurationis docere. Ubi

a. C. 64.

« IndietroContinua »