Immagini della pagina
PDF
ePub

ita delicta obscuriora fore recta sunt, neque loco movenda suo. Intelligemus delicta utriusque, et Auli et Jugurthae, in paciscendo, si alter alteri plus justo concessisset, id quod Numidas Romanosque celare utriusque pariter interesse videbatur. Jug. 41. extremo non vulgare quidem est, permixtionem terrae dici chaos, quod elementorum omnium confusionem significare solet, nec tamen aliquid quaerendum puto, nec verba transponenti Cortio auscultarim. Etiam Jug. 108. bene procedunt verba quo res communis licentius gereretur. Dicit Bocchus, prop ter eum ipsum legatum licentius, seu liberius, gestum iri praesens negotium, quippe metu posito Jugurthae insidiarum, quas vitari alio modo nullo potuisse, nisi admisso regis violentissimi legato,

Jamque finem praefandi faciam, idque unum addam, me, ut alios sine acerbitate reprehendi, sicubi forte impegisse mihi visi sunt, ita etiam ipsum veniam sperare iis (quorum immunia quis putet homo sua?), quae aut incuria fudit, aut humana parum cavit natura, ut ait Horatius.

Vale, lector, nobisque tibi cupientibus fave Dabam Vinhemii in Palatinatu, ipsis Calendis Februarii 1819.

C. CRISPI SALLUSTII VITA ET SCRIPTIS,

EX

GERARDO JOANNE VOSSIO

DE

HISTORICIS LATINIS,

CAIUS CRISPUS SALLUSTIUS natus est anno urbis conditae Iɔ CLXVIII *) Amiterni in Sabinis. Tribunus plebis erat, quo anno Clodius a Milone occisus fuit, anno Iɔ cc, quo Cn. Pompeius Magnus III. sine collega Consul fuit. Tribunatu eo, quem nulla cum laude gessit, **) ut Ciceroni, ita et Miloni, infestus admodum erat, idque quia in Faustae, L. Sullae filiae, adulterio deprehen sus virgis a Milone esset caesus, nec nisi pecunia data dimissus. Nempe istud in

*) Sive ante Christum natum 80, F. H. B.

**) Durius hoc iudicium. Vid. H. Kunhardtii Prooemium de Vita et Scripiis Sallutis in editione ejus infra memorata. Idem,

causa est, cur Clodianis semper studue rit adversus Milonem. Vide Pedianum, Gellium, Servium, Horatii interpretes ; item orationem sub Ciceronis nomine jam Augustaeo vel Tiberii aevo editam. Ex quibus etiam discimus, ob adulteria ac stupra senatu fuisse motum ab Appio Claudio Pulcro et L. Calpurnio Pisone Caesonio Censoribus A. V. bccm. Ejus rei meminit etiam Dio, I, XL. Ac ne alium Sallustium signari putes, clare ait, id contigisse Σαλέσιῳ, τῷ τὴν ἱστορίαν συγγρα Javri. Eo anno Milo jam exulabat: unde consequitur, quod a Milone Tribuno pl. virgis caesum dicebamus, id antea contigisse; non eopse anno, ut vir eruditus putabat. Etiam discimus iisdem ex scriptoribus, a C. Iulio Caesare, rerum potito, dignitatem Senatoriam recuperasse, quaestoremque factum, et postea etiam praeturam obtinuisse. Praeturae men.

tionem quoque invenio apud Hirtium pene initio libri de bello Africano: Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insu

C.

lam versus, quam adversarii tenebant, cum parte navium ire jubet: quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat." Item apud Dionem lib. XLII. de hoc ipso legas: Erparnyos yàp ἐπὶ τῷ τὴν βελὴν ἀναλαβεῖν ἀπεδέδεικτο. Narrat ibidem, ut, quum in Campania Caesa ris milites, quos in Africam praemittere statuerat, seditionem concitassent, ac Sallustius praetor Romam contenderet, quo Caesarem hujus rei faceret certiorem, propemodum fuerit occisus a compluribus militum, qui eum insequebantur, nec cuiquam parcebant, imo duos etiam senatores occiderant. Apud eundem lib. XLIII refertur, ut Caesar Numidiae praefecerit Sallustium, ille autem provinciam expilaverit, ac a Caesare quidem fuerit absolutus, sed infainiam non effugerit: quod, qui in Historia acerbus esset alienorum vitiorum castigator, turpiter ipse iisdem in hoc munere se dedisset. Ex hac autem praeda Numidica ita ditatus fuit, ut in Quirinali monte forum emeret, quod Sallustii voca

tur, ubi nunc aedes S. Susannae; item hortos, qui hodieque Sallustiani nominantur. Haec ostendunt, vitam ejus laudari a nemine posse. *) Nempe omnis ejus gloria a praeclaris scriptis proficiscitur. Sed vix ejus quidquam integre ad nos pervenit praeter bellum Iugurthinum et Catilinarium. Ita vulgo inscribuntur. Sed posterioris genuina inscriptio: DE CONIURATIONE CATILINARIA. Testis Sallustius ipse his verbis: de Catilinae conjuratione, quam verissime potero, paucis absolAt ex nobili Historiarum opere,

vam.

quo

*Defensores Sallustius invenit inter alios Wielandium in notis ad Horatii Sat 1, 2, 48. p. 57. seqq., Roos in libro, qui sic inscriptus est: Ueber den moralischen Charakter des Sallust, Giesae, 1788, 4., Nast in scripto de virtutibus historiae Sallustianae, Stuttg. 1785. 4., et simili: de modo historiam vet. pertractandi, ibid. 1786. 4. Non male Cortius praefat. p. 2. nobis historiam ejus legendam, non mores judicandos, esse existimat, quos modeste ipse Sallustius excusat Belli Catil. c 3, extremo. Sed cf Varro apud Gell. 17, 18. Ascon. Ped. in Scholiis ad Horat. Sat. 1, 2, 41, Sueton, de illustr, gramm. 15., Lactant, II, 12 ete.

« IndietroContinua »