Immagini della pagina
PDF
ePub

1

quo in primis Historici principis nomen meruit, nihil habemus praeter quatuor oratiunculas, epistolas duas, et lacera aliquot fragmenta, quae ex Grammaticis antiquis atque aliis scriptoribus collecta sunt. Duae vero ad Caesarem orationes, ut vocant, de Republica ordinanda utrum Sallustii sint, non convenit inter eruditos. Carrio Sallustio abjudicat; et pro illo est, quod veterum nemo, qui tantopere gaudent Sallustium ad partes advocare, inde aliquid depromat. Dissentit autem Douza, cui favent libri vett. et dictio ipsa, quae, quidquid dicat Carrio, plane Sallustium redolet. Sin genuinae non sint, negari tamen non possit, valde esse antiquas, et quidem Iuliani aut Augustaei aevi; saltem non infra Flavianum, Sed genuinas esse arbitror, non tamen ut orationes esse putem, sed epistolas duntaxat: nam posterioris auctor bis ait, se illa scribere, ac disertim litteras adpellat. Planeque verisimile est, missas esse ad Caesarem, quum in Hispanias

contra Petreium et Afranium proficisce retur: quemadmodum jam dudum Ciacconius observavit. Illa vero in Ciceronem oratio, etsi a Fabio quoque tanquam Sallustii laudatur, tamen, quod res indicat, omnino est alicujus declamatoris; credo Porcii Latronis, vel alterius alicujus ex illis, quos nominat M. Seneca in Suasoriis et Controversiis.

Fidem ejus valde commendant antiqui. Nam certissimus auctor dicitur Vibio Sequestri de Fluminibus. Item Hieronymo libro de locis Hebraicis, et exinde Isidoro lib. XIII cap. 24. Ad haec nobilitatae veritatis Historicus nuncupatur ab Augustino lib. I de Civitate Dei, cap. 5. Avienus etiam in descriptione orae maritimae dicit, omnia illius dicta esse praejudicatae auctoritatis, adpellat quoque expressorem efficacem stili et veritatis.Objec tant adversus ea aliqui, quod, pravo loliginis succo, pleraque ad Ciceronis laudem pertinentia, quae apud alios le. gere sit, praeterierit. Verum ea potius

neglexisse ego arbitror, vel ut falsa, vel ut incerta plane, vel ut exigua ac minuta.

Quod ad dictionem Sallustii attinet, omnes antiqui indicant, brevem ac nervosam esse, et Thucydideae aemulam. Sane scriptor est plane Atticus, qua laude Demostheni proprior est, quam Cicero ipse, ut bene censet Turnebus in Adversariis suis. Sed ut Thucydidem non omnes probarunt, ita nec Sallustii dictio omnibus probabatur: nam Asinius Pollio damnabat eam, tanquam obscuram et in translationibus audacem, ut Tranquillus auctor est lib. de claris Grammaticis in Philologi vita. In primis vero reprehendi solet, quod antiqua verba ex Catonis originibus excerperet; cujus rei meminere Augustus apud Tranquillum in ejusce Caesaris vita, idemque Tranquillus lib. de claris Gramma. ticis in vita Lenaei, et Fabius ex antiquo epigrammate lib. VIII cap. 3. Sed haec impedire non potuere, quo minus a Tacito (at quanto viro!) rerum RomanaTum florentissimus auctor lib. III Historiarum diceretur. Imo juxta Martialem lib. XIV Crispus Romana primus in Historia est. Augustino quoque lib. de Vita beata vocatur electissimus pensator verborum. Imo Graeci

XX C. CR. SALLUSTII VITA.

ipsi ejus Historias tanti fecere, ut eas verterit Zenobius, Sophista is, qui Romae docuit sub Adriano Caesare,. qui que epitomen proverbiorum Didymi et Tarrhaei scripsit, ut testis est Suidas im Zvóßios. Atque inde est, quod Sallustii quoque meminit Stephanus in Age. Utinam vero exstaret Asper Grammaticus, Sallustii interpres teste Hierony mo. Quaedam ex eo citat Sosipater. Ioannes Baptista Pius Annotationum poste riorum cap. LXXXIV citat antiquum auctorem, qui vitam Sallustii scripsit. Eum non vidi; sed scio vitam Sallustii e ve teribus reliquisse Asconium Pedianum, ut cognoscere est ex Acrone ad Horat. Sat. II. lib. I, 41. E junioribus idem conati Pomponius Laetus, et Petrus Cri nitus. Sed his fides habenda, quatenus veterum scrinia compilarunt, Cave autem cum Sallustio hoc confundas Cris pum Sallustium, ad quem in Odis seribit Horatius, Historici hujus sororis fi lium, Augusti amicum, de quo Seneca lib. 1 de Clementia, et Tacitus lib. I et III Annal. A quo et metallum quoddam Sallustianum esse dictum, Plinius auctor est lib. XXXIV cap. 2.

C. CRISPI

BELLUM

CATILINARIU M.

CAP. I.

viribus

OMNIS homines, qui sese student prae- Prooemis stare ceteris animalibus, summa ope niti de- . cet, vitam silentio ne transeant, veluti pe Homines cora, quae natura prona atque ventri obe- animi et dientia finxit. Sed nostra omnis vis in ani- corporis mo et corpore sita est; animi imperio, corquomodo poris servitio magis utimur; alterum nobis utanture cum diis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius esse videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere, et, quo. niam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et, prius. quam incipias, consulto, et, ubi consulueris, mature facto opus est; ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio veget.

II. Igitur initio Reges (nam in terris Regums " nomen imperii id primum fuit), diversi, tiquitus pars ingenium, alii corpus exercebant (etiam studia, tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant); postea ves ro quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbesatque B

Bezeichneten einzubefte

« IndietroContinua »