Immagini della pagina
PDF
ePub

campio placuit , et Hist. 1. (3): quorum in gratia plerique concesserant , ubi gratiam ha. bet Augustinus. Simili de causa Jug. 85. circa finem Gruteri conjecturam parvi id facio soloecae isti orationi, quae vulgo ibi legitur, parum id facio, praeferre non dubitavimus, et ibidem c. 87. Ciacconii lectionem praelia multa, ceterum levia, alia aliis locis facere excudendam curavimus, cum vulgata haec praelia multa, cet, alia levia al. 1. f. trajectione laboraret. Eidem viro docto facile obtemperans, Jug. 97. extremo voce novique uncinis inclusi, tanquam spuriam, qua voce et alii non sine causa offensi sunt: nam quae sequuntur verba et ob ea scientes belli, speciem glossematis nequaquam habent. Sic et Hist. 3. (12.) facta consultaque ejus quidam aemulus erat scripserim pro quidem, quod quid sibi velit non exputes, et Inc. (4.) in oratione Cottae dedi: neque mox ingenuo corpori honestius quam pro vestra salute finem vita fecerit pro vitae ; et ibid. (17.) memorurentur pro memorentur propter temporum verbalium consecutionem; et Hist. 1. (13.) in oratione L. Philippi, ipsa sententia monitus, attingant pro attingat; qualibus mendis scatent libri veterum, quae etiam absque membranarum ope corrigere fas est criticis. Jam quod Inc. (21.) legebatur, qui reliqui erant , per summa flagitia detrectantibus militiam, cum prorsus insolitum esset, contraque usitata scirem per flagitium, per summum flagitium, librarios u pro a littera habuisse, ut alibi sexcenties, virgulasque superscriptas , praesertim aevo evanescentes, neglexisse, non inepte colligere mihi videbar. Mirum etiamı est dicere, quam saepe circa extremita. tes vocabulorum librarii erraverint: vel ut Jug. 47. legendum procul dubio est : ct, si paterentur, loci opportunitate, h. e. propter opportunitatem, non, ut vulgo: et si paterentur l. opportunitates ; et paulo post : commeatu juvaturum exercitum pro commeatum; quo loco et vulgatum etiam paratis mutandum erat sententiae gratia in et jam paratis. Iug. 49. principium non multum

abfuit quin Cortius expediret, nisi quod minore mutatione legendum est, ut imprimi jussi: cum omni equitatis et pedites suos collocat. Etiam Jug. 9. in epistola Scipio. nis Africani male exaratum puto Nobis ob merita sua carus est; uti idem senatui sit et populo Rom., summa ope nitemur, pro uti item etc. Et in oratione Lepidi H. 1. (4.) pro utrumque, quod obscurum est, scribendum haud cunctanter, praeclara sententia: dominationis in vos servitium suum'mercedem dant, et utcunque per injuriam malunt quam optumo jure libere agere.

Levia haec, fateor, omnia et quae quisque assequatur; de quibus tamen monendum duxi, ne vel tirones in plano laberentur, vel docti temer'e nos novis rebus studuisse

perperam suspicarentur. Sunt alii nonnulli loci longe diffi. ciliores ad curandum, de quibus, ne ασύμβολος advenisse dicar, paucis exponere animus est. Incertorum igitur frag. mentorum (8.) in loco Gellii de Sertorio legendum videtur: multaque tum ducta

ejus curata primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum celata sunt, non celebrata , quod ab orationis indole abhorret. Et similiter ibidem (17.) Scyllae saxum si. mile dictum existumo a Nostro feminae caelatae , seu statuae, non formac celebratae, quod nauci non est. Vid. Scholiastés Apollonii Rhod. 4, 825. et 828. In his et similibus permultis non id dubitari po. test, quin depravata sit codicum scriptura ; sed remedium ei malo invenire non ubique in promtu est. Alia ratio est locorum, quos recte se habere plerique' omnes putant, cum nobis vitiatos a glossatoribus esse videantur. Eorum e numero est locus ille Belli Catil. capite 5., ubi pro eo, quod in libris nunc habetur, Vastus animus etc. relictum olim a scriptore hoc censeo: Animus uudax, subdolus, varius, cujuslibet rei simulator ac dissimulator ; alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus ; satis loquentiae, sapientiae parum; vastus inmoderata , incredibilia, nimis aita semper cupiebat. Neque alio fonte deri.

vanda sunt, ut opinor, Catil. 41. ipso principio verba conjuratione patefacta , quibus, petitis fortasse ex fine capitis 36, neque ad sententiam quidquam conferentibus , constructio loci impeditur. Aliud genus glossemnatum deprehendere mihi aliquando visus sum, cum lectiori verbo tritum librarii substituunt, Jug. 31., ubi pro satietas perscriptum satias fuisse in αυτογράφοις collato Nonio v. Sa tias (vid. H. 3. (4.) non inepte conjicias. Graviore etiam quam ea, quam emendatam a Ciacconio Jug. 87. supra commemoravi, trajectione depravatum arbi. tror ejusdem historiae caput 17., ubi post verba penuria aquarum inculcanda, me judice, sunt illa Ad hoc malefici generis plurima animalia, ne de hominibus oratio coepta interrumpatur.

Sed haec hactenus. In quibus et ejusmodi aliis emendandis ingenia sua critici utinam exercuissent potius quam (id quod subinde fecerunt) sana sollicitassent, Velut Jug. 58. primo verba

« IndietroContinua »