Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

Claudite, Nymphae, 55

at non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
ille latus niveum molli fultus hyacintho
ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege.
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum
aut herba captum viridi aut armenta secutum
perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.'
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
corticis, atque solo proceras erigit alnos.

60

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum,

65

utque viro Phoebi chorus assurrexerit omnis;

ut Linus haec illi divino carmine pastor

floribus atque apio crines ornatus amaro

[ocr errors]

dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

cantando rigidas deducere montibus ornos. His tibi Grynei nemoris dicatur origo,

[ocr errors][merged small]

ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'

Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto

75

ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis:

aut ut mutatos Terei narraverit artus,

quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
infelix sua tecta super volitaverit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,
ille canit; pulsae referunt ad sidera valles;
cogere donec oves stabulis numerumque referre
iussit et invito processit Vesper Olympo.

80

85

[blocks in formation]

M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,

vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
aspicio. Ille ubi me contra videt, 'Ocius,' inquit,
'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi;
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;

hic virides tenera praetexit harundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'

5

10

Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,

et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum. Posthabui tamen illorum mea seria, ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo

coepere; alternos Musae meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen quale meo Codro concedite (proxima Phoebi versibus ille facit) aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus

et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta cothurno.

T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis

exspectare sat est: custos es pauperis horti.

15

20

25

30

nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesaepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

35

T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga,

40

si mihi non haec lux toto iam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

C. Muscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

45

T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis

semper et assidua postes fuligine nigri;

50

hic tantum Boreae curamus frigora, quantum

aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. C. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae;

strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma;
omnia nunc rident; at si formosus Alexis
montibus his abeat, videas et flumina sicca.

55

T. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

C. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos nec laurea Phoebi.

60

T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

65

M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

70

ECLOGA VIII.

PASTORUM musam Damonis et Alphesiboei, immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantes, quorum stupefactae carmine lynčes, et mutata suos requierunt flumina cursus, Damonis musam dicemus et Alphesiboei.

Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris,-en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? En erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? A te principium, tibi desinet. Accipe iussis.

carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.

Frigida vix caelo noctis decesserat umbra, cum ros in tenera pecori gratissimus herba: incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

D. 'Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nysae deceptus amore

dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes
semper habet; semper pastorum ille audit amores
Panaque, qui primus calamos non passus inertes.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?
Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;
sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,
dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae
hirsutumque supercilium promissaque barba,
nec curare deum credis mortalia quemquam.

5

ΤΟ

15

20

25

30

35

40

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragiles poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!

Incipe Maenalibs mecum, mea tibia, versus. Nunc scio quid sit Amo. Duris in cotibus illum 4 aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Nunc et oves ultro fugiat lupus, aurea durae mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, pinguia corticibus sudent electra myricae, certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Omnia vel medium fiat mare. Vivite, silvae: praeceps aërii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto. Desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.' Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, → dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

A. 'Effer aqua, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pingues et mascula tura,

coniugis ut magicis sanos avertere sacris

experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;

45

50

55

бо

65

carminibus Circe socios mutavit Ulixi;

70

frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Terna tibi haec primum triplici diversa colore

licia circumdo, terque haec altaria circum

« IndietroContinua »