Die antiken Schriftquellen zur Geschichte der bildenden Künste bei den Griechen

Copertina anteriore
Wilhelm Engelmann, 1868 - 488 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 357 - In omnibusque rebus videndum est quatenus ; etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum ; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis.
Pagina 330 - Sicyone primum, deinde et in tota Graecia, ut pueri ingenui omnia ante graphicen , hoc est picturam in buxo, docerentur recipereturque ars ea in primum gradum liberalium. semper quidem honos ei fuit ut ingenui earn exercèrent, mox ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia docerentur. ideo ñeque in hac ñeque 10 in toreutice ullius qui servierit opera celebrantur.
Pagina 357 - Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora sed uno se praestare, quod manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto nocere saepe nimiam diligentiam.
Pagina 227 - Asini monimentis sunt, 26 ubi et canephoros eiusdem. sed in maxima dignatione delubro Cn. Domitii in circo Flaminio Neptunus ipse et Thetis atque Achilles, Nereides supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes, item Tritones chorusque Phorci et pistrices ac multa alia marina, omnia eiusdem manu, praeclarum opus, etiam si totius vitae fuisset.
Pagina 318 - Quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus 5 examinasse subtilius lineas traditur. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, 6 tanquam ita necesse sit, sequuntur.
Pagina 425 - Diffuses hedera vestit pallente corymbos. In medio duo signa, Conon, et — quis fuit alter, «:> Descripsit radio totum qui gentibus orbem, Tempora quae messor, quae curvus arator haberet ? Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Pagina 288 - Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in earn formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius frater Lysippi, de quo diximus.
Pagina 223 - Solis erat supra fastigia currus, Et valvae, Libyci nobile dentis opus, Altera deiectos Parnasi vertice Gallos, Altera maerebat funera Tantalidos. 15 Deinde inter matrem deus ipse interque sororem Pythius in longa carmina veste sonat.
Pagina 333 - Pompei porticu boum immolationem. eam primus invenit picturam, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. ante omnia, « cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitudo.
Pagina 66 - Olympiae : ubi omnium qui vicissent statuas dicari mos erat. Eorum vero , qui ter ibi superavissent , ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant.

Informazioni bibliografiche