Immagini della pagina
PDF
ePub

coniectus esset, transfiguntur. Gracchum iam nudatum prae- 23 sidio vivum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis adeo infestus confertos invasit, ut parci ei sine multorum pernicie non posset. exanimem eum 24 Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit. haec si vera fama 25 est, Gracchus in Lucanis ad campos, qui veteres vocantur, periit. sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium 17 contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa progressum, cum forte inter salicta innata ripis laterent 2 hostes, nudum atque inermem saxisque, quae volvit amnis, propugnantem interfectum. sunt qui haruspicum monitu quin- 3 gentos passus a castris progressum, uti loco puro ea, quae ante dicta prodigia sunt, procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in viro tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi varia est fama. alii in castris Roma- 4 nis sepultum ab suis, alii ab Hannibale et ea vulgatior fama est tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum extructum esse, armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis 5

[ocr errors]

23. hospitem inter hostis] bei L. beliebte Paronomasie, wie 23, 33, 7 hostes pro hospitibus comiter accepit; vgl. 22, 30, 4 oneratus magis quam honoratus u. a. m.

pernicie] s. zu 14, 1.

25. fama] s. zu 17, 4.

17, 1. cum lictoribus] denn diese begleiten den Consul oder Proconsul auf allen Wegen; vgl. 16, 25 cum captis fascibus.

2. innata ripis] am U. gewachsen; in dieser eigentlichen Bed. nicht vor Liv. im Gebrauch und auch bei ihm eine Singularität.

3. loco puro] an einem 'unbetretenen' Pl., denn locus purus wird ein solcher genannt, qui neque sacer neque sanctus est neque religiosus, sed ab omnibus huiusmodi nominibus vacare videtur (nach Ulpian).

prodigia] in den Relativsatz gestellt, was bei voraufgehendem Demonstrativum selten ist; vgl. 19, 11. circumventum] 'umzingelt' und 'niedergehauen'; diese Nebenbedeutung hat das Verbum circumvenire oft, wenn sich aus dem Zusammenhang ergiebt, dass keine Rettung stattfindet.

[blocks in formation]

Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exequias celebrante. haec tradunt, qui in Lucanis rei 6 gestae auctores sunt. si illis, qui ad Calorem fluvium interfectum memorant, credere velis, capitis tantum Gracchi hostes 7 potiti sunt: eo delato ad Hannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret. is funus imperatoris in castris celebrantibus cum

exercitu Beneventanis fecit.

18 Consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites ami2 serunt. inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti crevit, multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat incaute atque incon3 sulte inita. restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una res: sed in bello nihil tam leve est, quod non magnae 4 interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat perfamiliari hospitio iunctus. creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. 5 is tum Badius progressus ante stationes, quae pro porta sta

suae cuique genti] der überflüssige Zusatz des suae, der grammatisch nicht erklärt werden kann, ist aus der im Lat. so häufigen Verbindung des Reflexivpronomens mit quisque herzuleiten; vgl. 24, 3, 5 separatim greges sui cuiusque generis remeabant. Das Pronomen quisque vertritt in Verbindungen, wie die vorliegende, unser "bezüglich, respectiv'.

adsuetis] s. zu 9, 9.

omni r. v. honore] mit jeder Art Ehrenbezeugung, die sich in Anordnung und Reden kund gab.

6. capitis] s. zu 14, 5. Diese Erzählung steht mit 16, 24 im Widerspruch; Liv. folgt hier augenscheinlich einer anderen Version.

7. quaestorem] welcher nunmehr das Commando hatte; s. 19, 4. 18-22. Belagerung von Capua.

18. Zweikampf zwischen Crispinus und Badius.

18, 1. territi et trepidi] s. zu 4, 10.
2. ingens ferocia crevit] ingens ist

[blocks in formation]

bant, vocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus conloquium amicum ac familiare quaeri manente memoria etiam in discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris processit. postquam in conspectum venere, 6 provoco te' inquit ad pugnam, Crispine', Badius; 'conscendamus equos summotisque aliis, uter bello melior sit, decernamus'. ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, 7 in quibus virtutem ostendant: se, etiamsi in acie occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet; conversusque abibat. enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam 8 ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere, cui sciat parem se non esse. si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul 9 et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. nihil sibi cum eo consociatum, nihil foedera- 10 tum hosti cum hoste, cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum venisset. si vir esset, congrederetur. diu 11 cunctantem Crispinum perpulere turmales, ne inpune insultare Campanum pateretur: itaque tantum moratus, dum imperatores 12

[blocks in formation]

=

vertritt; vgl. 10, 10 hostilis domus. 19, 4 Sempronianus exercitus. 19, 12 militares et imperatoriae artes militis et imperatoris virtutes. 29, 3 satellites regii. 33, 2 omnis_barbaricae perfidiae = omnis barbarorum perfidiae.

8. enimvero] 'ja wahrhaftig', eine Betheuerung, die, wie hier, häufig zum Ausdruck des Unwillens dient; so 41, 1 enimvero indignum ratus. 22, 25, 3 id enimvero ferendum esse negat.

increpare mollitiam] increpans eum vocat mollem 'schilt ihn einen..' hospitalem hostem] ein ógvuwgov ('Gastfeind'); s. zu 16, 23. parcere] s. zu 16, 7.

9. renuntiare] der eigentliche Ausdruck für die Aufkündigung eines Freundschaftsverhältnisses. Dasselbe wird gelöst, wenn der eine Theil seinen Rücktritt förmlich klärt.

10. patriam oppugnatur Verbindung des Supinum a mit einem Object ist bei L. gerade selten, häufiger aber s er dafür (wie Cic.) ad mit Gerun divum.

12. dum .. consuleret] aus seinem

consuleret, permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit. 13 nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pe14 des iacentem conficeret. Badius priusquam opprimeretur, parma 15 atque equo relicto ad suos aufugit; Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.

19 Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset, tertio post die quam venit copias in aciem eduxit 2 haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque to3 tiens victorem exercitum sustinere Romani possent. ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec signum equi4 tibus datum est, ut in hostem admitterent equos. ita equestre proelium erat, cum procul visus Sempronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quaestor praeerat, utrique parti parem metum 5 praebuit, ne hostes novi adventarent. velut ex composito utrimque signum receptui datum, reductique in castra prope aequo Marte discesserunt; plures tamen ab Romanis primo incursu 6 equitum ceciderunt. inde consules ut averterent a Capua Hannibalem, nocte, quae secuta est, diversi Fulvius in agrum Cu

[blocks in formation]

ostentans] 'mit Stolz und Selbstgefühl'.

laudatus.. donatus] häufig verbundene Verba, wenn jemandem für eine treffliche Leistung oder Aufführung von Seiten des Vorgesetzten Anerkennung und Belohnung zu Theil wird; so 39, 31, 17 pro contione laudati donatique equites phaleris und sonst oft. Vgl. zu 8, 6. 19. Niederlage des Centenius.

19, 1. ex agro Beneventano] Hannibal hatte, um Hülfe gebeten, 2000 Reiter nach Capua geschickt (15, 3) und war dann selbst nachgerückt.

tertio post die quam venit] gewöhnlicher ist in solcher Verbindung auch bei L. das Plusquamperf., wie 31, 14. 36, 14.

= re

5. reductique discesserunt]
ducti sunt et discesserunt; Subject
utrique (aus utrimque) zu ergänzen.
ab Romanis] s. zu 15, 13.

[ocr errors]

manum, Claudius in Lucanos abiit. postero die cum vacua 7 castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus agminibus diversos abisse, incertus primo, utrum sequeretur, Appium institit sequi. ille circumducto hoste, qua voluit, alio 8 itinere ad Capuam rediit.

Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter 9 primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo. is 10 perfunctus militia per P. Cornelium Sullam praetorem in senatum introductus petit a patribus, uti sibi quinque milia militum darentur: se peritum et hostis et regionum brevi operae 11 pretium facturum et quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum. id non promissum magis stolide quam stolide creditum, tam- 12 quam eaedem militares et imperatoriae artes essent. data pro 13 quinque octo milia militum, pars dimidia cives, pars socii. et ipse aliquantum voluntariorum in itinere ex agris concivit ac prope duplicato exercitu in Lucanos pervenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat. haud dubia res erat, 14 quippe inter Hannibalem ducem et centurionem exercitusque alterum vincendo veteranum, alterum novum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem. ut conspecta inter 15 se agmina sunt et neutra pars detrectavit pugnam, extemplo instructae acies. pugnatum tamen, ut in nulla pari re, duas haud amplius horas constante, donec dux stetit, Romana acie. postquam is non pro vetere fama solum, sed etiam metu fu- 16

[blocks in formation]

nostri aus der directen Rede der Deutlichkeit wegen beibehalten. 12. militares et imperatoriae artes] s. zu 18, 6.

14. quippe inter] kurz statt quippe cum res esset (= gereretur) inter .

vincendo vet.] ein modales Gerundium, welches die Art und Weise angiebt, 'unter' welcher das Ergrauen stattgefunden hat. Dieser Gebrauch ist bei Liv. häufig, z. B. 3, 65, 4 insectandis patribus tribunatum gessit. 5, 43, 7 cum (Camillus) diis hominibusque accusandis senesceret; vgl. 36, 1. 37, 7. 38, 23. tumultuarium] unordentlich zusammengerafft'.

15. ut in nulla pari re] wie es bei völlig ungleichen Verhältnissen nur natürlich war, wurde nicht lange, nämlich duas haud amplius horas, gekämpft.

« IndietroContinua »