Titi Livi Ab urbe condita ...

Copertina anteriore
B. G. Teubner, 1879

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 8 - Carthaginienses. Hi, quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis quae portarentur ad exercitus, et ementiti erant falsa naufragia, et ea ipsa quae vera renunciaverant fraude ipsorum iacta erant non casu.
Pagina 11 - S vadibus datis non adfuit. tribuni plebem rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio esse, bonaque eius 10 venire, ipsi aqua et igni placere interdici.
Pagina 80 - Mago cedentis nostros effuse sequeretur, 16 caesa ex insidiis scribit. Apud omnis magnum nomen Marcii ducis est ; et verae gloriae eius etiam miracula addunt, flammam ei contionanti fusam e capite sine ipsius sensu cum magno pavore...
Pagina 66 - Romanis erat, quippe 6 tarn paucis, si vi retinerent. Id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie 7 virium in castris habeant.
Pagina 28 - Latonae bove femina aurata. ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit, ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commo15 dum esset, conferret. haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non valetudinis ergo, ut plerique rentur, votorum factorumque.
Pagina 55 - Marcello posset. tumultum tamen maiorem hostes praebuerunt quam certamen. nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit. satisque iam etiam in posterum videbatur provisum, ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. accessit et ab pestilentia commune malum, quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis.
Pagina 4 - Quo diutius trahebatur bellum et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei 7 repente alii viderentur facti.
Pagina 103 - Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare ; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari ; ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
Pagina 5 - Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.
Pagina 12 - ... petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat. 4 hic senes honoratosque iuvenis in eo certamine vicit. ante hune intra centum annos et viginti nemo praeter P.

Informazioni bibliografiche