Immagini della pagina
PDF
ePub

Sequuntur minora Salustii. fragmenta, denuo examinata, multis locis emendata et passim melius disposita. Ad calcem libri addere placuit veterum Historicorum Romanorum, qui inde ab antiquissimis temporibus usque ad Augusti ætatem floruere, reliquias a Carolo Ludovico Rothio, viro mihi amicissimo et communitate studiorum conjunctissimo, qui in nova hac Salustii editione paranda utilissimam operam mihi commodavit, collectas, auctas, emendatas et apte dispositas, ita ut omnia veteris Historiæ Romanæ monumenta inde a Q. Fabio Pictore usque ad Titum Livium modicum corpus conficiant, utilissimum harum litterarum cultoribus instrumentum, cuius ope de Historiæ Romanæ initiis et incrementis rectius iudicium facere possint. In Adnotatione Critica omnia loca diligentius examinavi, ubi lectio dubia esse videbatur, sive ab auctoritate Codicis Basiliensis recedendum locusque coniectura sanandus fuit, sive reliquorum interpretum inventa impugnanda et reiicienda esse putabam. Qua quidem in re hoc instituto usus sum, ut integra Codicis Basiliensis lectio cum notabiliori optimi cuiusque libri discrepantia exhiberetur. Sed quam habuerim regulam, qua in oratione Salustii vera et falsa,iudicarentur, optime ex commentario de proprietate stili Salustiani intelligetur, in quo toto eius dicendi genere examinato, omnia collegi, quæ ad Salustianæ elocutionis rationem explanandam facere videbantur. Accedunt denique Indices, primum historicus, rerum et nominum, qui memoriam rerum gestarum retineret; tum grammaticus, quo verborum copia, collocatio et conformatio, sententiarum ornamenta et dictionum ratio contineretur. Cum enim de singulis verbis eorumque structuris plurima obser

vata, notata atque disputata sint, hæc omnia in unum collata atque in uno conspectu posita expressam imaginem dictionis Salustianæ exhibebunt. Ita et Historicorum et Grammaticorum rationibus consultum volui et gratum iis me fecisse puto quod, cum in dies commentariorum ambitus crescat, ad ipsos rerum fontes eos reduxerim, totumque opus ad compendium redegerim, ut quorum ingenia aliorum iudiciis, interpretationibus, animadversionibus, digressionibus fere obruebantur, ii suo quisque uterentur iudicio et quid in quaque re optimum esset, ipsi statuerent. Tardi enim ingenii est rivulos consectari, ipsos rerum fontes non videre.

J44444

DE G. SALUSTII CRISPI VITA ET SCRIPTIS.

G. Salustius Crispus Amiterni in Sabinis natus est, G. Mario L. Cornelio Cinna Coss. a. U. C. DCLXVIII. a. Chr. n. LXXXVI. Testis Eusebius Chron. ad annum MDCCCCXXXI. Σαλούστιος εγεν νήθη καλάνδαις ὀκτωβρίαις et Anonymus ἐν Ὀλυμπιάδων ανα γραφῇ Σύλλας τὰς ̓Αθήνας ἐξεπολιόρκησε, Κρίσπος Σαλούστιος ἐγεννήθη. cfr. Fabric. Biblioth. Lat. Ed. Ern. Τ. Ι. p. 237. Patre plebeio illum ortum esse satis documenti est, quod postea tribunus plebis factus est. Ascon. Pedian. in Mil. p. 38. Bait. Neque repugnat quod Dio Cassius xL. 63. illum in numerum τῶν πάνυ γενναίων retulisse videtur. Primum enim hoc non expressis verbis dicit auctor, cuius hæc verba leguntur: ἐκείνῳ δὲ (Αππίῳ Κλαυδίῳ οὐκ ἀντέπραξε ὁ Πίσων) πάντας μὲν τοὺς ἐκ τῶν ἀπελευθέρων, συχ νοὺς δὲ καὶ τῶν πάνυ γενναίων, ἄλλους τε καὶ τὸν Κρίσπον τὸν Σαλούστιον τὸν τὴν ἱστορίαν συγγράψαντα, ἀπελάσαντι ἐκ τοῦ συνεδρίου. Parum accurate enim Dionem esse locutum, iam inde intelligitur, quod, ut fidem verbis faceret, Salustium eo quidem tempore historicum appellavit, qui tum ne consilium quidem historiæ scribendæ cepisset. Sed etiamsi Salustium a Dione τοῖς γενναίοις adnumeratum fuisse statuimus, hoc vocabulo non patricii, immo ne nobiles quidem, quamquam et multæ plebeiæ familiæ nobiles fuerunt, sed viri clari atque illustres significati esse videntur. Salustii quidem nepotem, qui apud Augustum multum gratia valebat, Tacitus

sare

Annal. m. 30. equestri loco ortum dicit, quo satis fit manisfestum, illius maiores altiorem dignitatis locum non obtinuisse. Sed quo tempore ille Romam migraverit, quibus artium liberalium magistris usus fuerit, quomodo pueritiam et adolescentiam egerit, plane ignoratur, nisi quod auctor declamationis, cui Ciceronis nomen præscriptum est, .satis aperte fœda eius vitia incusat, primum initio: ,neque quicquam tam obscenum dicere, cui non ab initio pueritia omni genere facinoris ætas sua respondeat." et c. 7: „neque tu si qua in pueritia peccasti, exsequar, ne parentem tuum videar accused qualem adolescentiam egeris. Hac enim demonstrata facile intelligetur, quam petulanti pueritia, quam impudicus et procax adoleveris. Posteaquam immensæ gulæ impudicissimi corporis quæstus sufficere non potuit, et ætas tua iam ad ea patienda, quæ alteri facere collibuisset, exoleverat, cupiditatibus infinitis efferebaris, ut quæ ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis experiQuæ quidem declamatio quamvis sit commenticia, auctor tamen certam quandam probabilitatem secutus esse videtur. Ne tamen isti conviciatori nimium tribuamus, monet altera ista declamatio, cuius auctorem ipsum Salustium fuisse iudicavit Quinctilianus, qui tot probra in Ciceronem effudit ut ipsius Caleni procacitatem apud Dionem XLVI. 1-28. et verborum contumelias superaverit.

Ibi enim fere eadem ipsi Ciceroni exprobrantur. c. 1. „An non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? Scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiæ iactura perdidicisti? c. 2. filia patris pellex. 3. cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat?" ita ut illi declamationum scriptores, nisi idem fuit Didymus, quem Diomedes nominat, ex eodem voorziq et ex iisdem arculis pigmenta sumpsisse videantur. Argumenta firma ad probandum desunt, sed Cicero in meliore causa est, Salustii exstimationem oppugnant. quæ Aulus Gellius Noct. Att. xvi. 18. memoriæ prodidit: M. Varro in litteris atque in vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut de Pace, C. Salustium scriptorem seriæ illius et severæ orationis, in cuius historia notiones censorias fieri et exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene cæsum dicit et cum dedisset pecuniam, dimissum." Quocum Servius consentit ad Virg. Aen. vi. 612. Quique ab adulterium cæsi

n

etc.: Si revera cæsi, Salustium significat, quem Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suæ uxoris Faustæ, filiæ Syllæ." cfr. Acron ad Hor. S. 1. 2. 41. Ille flagellis casus. „Hoc de C. Crispo Salustio dicitur, qui deprehensus ab Annio Milone in adulterio cum uxore Fausta, Sullæ filia, flagellis cæsus esse dicitur, ut refert Asconius in eius vita." ita ut alter non minus gravis tanti flagitii testis Asconius accedat. Immo Salustius ipse, etiamsi prioris vitæ probra non ingenue confessus est, tamen non plane dissimulare potuisse videtur; detrimentum quidem existimationis se fecisse non abnegat. cfr. Cat. c. 3. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebat. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, qua ceteros fama atque invidia vexabat c. 4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit etc.“ Sed hæc ad eam ætatem pertinent, qua primum ad rem publicam accessit, ita ut parum recte faciant, qui his argumentis etiam illius pueritiam et adolescentiam infamare velint. Mox et odio nobilitatis, ut videtur, et ira et dolore incensus, cum post quæsturam tribunus plebis factus esset, Clodio in via Appia interfecto, simul cum Q. Pompeio et T. Munatio Planco inimicissimas conciones de Milone habebat, magnamque invidiam etiam Ciceroni faciebat, quod Milonem tanto studio defenderet. Dixerunt enim illi, manu Milonis occisum esse Clodium, sed consilio maioris alicuius; iidemque Cn. Pompeium ad populum produxerunt, et ab eo quæsiverunt, num ad eum delatum esset illud quoque indicium, suæ vitæ insidiari Milonem. Sed postea Pompeius et Salustius in suspicione fuerunt, in gratiam redisse cum Cicerone et Milone. cfr. Ascon. in Milon. p. 38. 49. 57. Ed. Bait. Mox, duobus annis post, cum ab Appio Claudio censore multis equi ademti, multi senatu moti essent, Salustius quoque in idem dedecus incurrit; qua quidem censoria nota Dio factum esse statuit, ut multi in Cæsaris castra transirent. Fuit enim Appius Claudius Pompeianus, cuius alteram filiam Cnæus Pompeius, alteram Brutus in matrimonium duxerat cfr. Onom. Cicer. Ed. Orelli. Neque tamen solo partium studio Appium Claudium adductum esse puto, ut tam gravem vitiorum correctorem se præberet. Quæsivit enim laudem

« IndietroContinua »