Bibliotheca Classica Latina sive Collectio Auctorum Classicorum Latinorum ...: cum notis et indicibus, Volume 11

Copertina anteriore
Lemaire, 1828

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 501 - et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid, si non perfacetum, attamen fortasse non rusticum : quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. Ego autem, si quid est, quod mihi scitum esse videatur, et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor ; stomachor vero, quum aliorum non me digna in me conferuntur. Nam quod primus scivit
Pagina 110 - atque dicti : sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius, quam acerbitate violatus' esse videatur. Quœ de causa, pro mea consuetudine, breviter simpliciterque dixi, judices, ea confido probata esse omnibus: quae non fori, ñeque judiciali consuetudine, et de hominis ingenio
Pagina 88 - fuit : a quo id accepimus, quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem, et salutem ferre debemus. Ac, ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia
Pagina 21 - nobilissimi generis, sed tarnen Asculani?. Aut igitur doceat Picentes solos non esse peregrinos, aut gaudeat suo generi me meum ante non poneré. Quare ñeque me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere; neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur, ita vivere, ut non modo homini nemini, sed ne cupiditati quidem ulli servias
Pagina 96 - a nobis, Grati, cur tantopere hoc homme delectemur. Quia suppeditat nobis, ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur, et, aures convicio " defessae conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse, quod quotidie* dicamus,
Pagina 97 - meum abstraxerit, aut voluptas avocarit, aut denique somnus retardarit? Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi jure succenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludoruin celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis
Pagina 29 - volui. Itaque dico, locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit. In quo ego tam subito, et exiguo, et túrbido tempere multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte, providi : primum, ne qui posset tantum aut de
Pagina 107 - et optimus quisque máxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi, etiam illis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt "»: in eo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se, ас nominari volunt.
Pagina 14 - suspicio. Multum haec vox fortasse deberet valere ejus hominis, qui consul insidias reipublicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, quum ipse nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utor hac voce ad hune defendendum : ad purgandum me potius utor ; ut mirari Torquatus desinat, me, qui Autronio abfuerim, Sullam
Pagina 577 - secundus : nam, ut illi auderent hoc postulare, Crassus eos impulit. Invidiosa res, turpis postulatio, et confessio temeritatis. Summum erat periculum, ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu. Huic quoque rei subventum est maxime a nobis, perfectumque, ut frequentissimo senatu, et libentissimo uterentur : multaque a me de

Informazioni bibliografiche