Immagini della pagina
PDF
ePub

BELLV M

CATILINARIVM

SIVE

DE CONIVRATIONE CATILINAE

EIVSQVE SOCIORVM.

A

CAP. I.

OMNIS homines, qui fefe ftudent praeftare ceteris animalibus, fumma ope niti decet, vitam filentio ne transeant, vēluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed noftra omnis vis in animo et corpore fita : animi imperio corporis fervitio magis vtimur.

Alterum

nobis cum dis, alterum cum belluis commune eft. Quo mihi rectius videtur, ingenii, quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipfa, qua fruimur, breuis eft, memoriam noftri quam maxume longam efficere. Nam diuitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis: Virtus clara

aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius, quam incipias, confulto et, vbi confulueris, mature facto opus eft. Ita vtrumque per fe indigens, alterum alterius auxilio eget.

CAP. II.

Igitur initio Reges (nam in terris nomen imperii id ́primum fuit) diuerfi, pars ingenium, alii corpus exercebant : etiam tum vita hominum fine cupiditate agitabatur, fua cuique fatis placebant. Poftea vero quam in Afia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienfes coepere vrbes atque nationes fubigere, lubidinem dominandi cauffam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare: tum demum periculo atque negotiis compĕrtum eft, in bello plurimum ingenium poffe. Quod fi regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, vti in bello, valeret, aequabilius atque conftantius fefe res hu manae haberent reque aliud alio ferri, neque mutari ac mifceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur,

1

quibus initio partum eft. Verum vbi pro labore defidia, pro continentia et aequitate lubido atque fuperbia inuafere fortuna fimul cum moribus immutatur. Ita imperium femper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, nauigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque fomno, indocti incultique vitam, ficuti peregrinantes, transegere: quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aeftumo, quonia:n de vtraque fletur. Verum enim vero is demum mihi viuere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter oftendit. CAP. III.

Pulchrum eft bene facere reipublicae : etiam bene dicere haud abfurdum eft: vel pace, vel bello clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum fcripfere multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etfi haudquaquam par gloria fequatur fcriptorem et auctorem rerum; tamen in primis

« IndietroContinua »