Immagini della pagina
PDF
ePub

liberales erant: gloriam ingentem, diuitias honeftas volebant. Memorare poffem, quibus in locis maxumas hoftium copias populus Romanus parua manu fuderit, quas vrbis, natura munitas, pugnando ceperit; ni ea res longius ab incepto traheret.

[merged small][ocr errors]

Sed profecto fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas ex lubidine magis, quam ex vero celebrat obfcuratque. Athenienfium res geftae, ficuti ego aeftumo, fatis amplae magnificaeque fuere ; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia prouenere ibi fcriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Athenienfium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habe ́tur, quantum verbis eam potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit : quia prudentiffumus quisque negotiofus maxume erat: ingenium nemo fine corpore exercebat: optumus quisque facere, quam dicere; fua ab aliis benefacta laudari, quam ipfe aliorum narrare malebat.

CAP. IX.

Igitur domi militiaeque boni mores cotebantur. concordia maxuma, minuma auaritia erat ius bonumque apud eos non legibus magis, quam natura valebat. Iurgia, difcordias, fimultates cum hoftibus exercebant: ciues cum ciuibus de virtute certabant. in fuppliciis Deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, vbi pax euenerat aequitate feque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod faepius vindicatum eft in eos, qui contra imperium in hoftem pugnauerant, quique tardius, reuocati, bello excefferant, quam qui figna relinquere, aut pulfi, loco cedere aufi erant. In pace vero quod beneficiis, quam metu i perium agitabant, et, accepta iniuria, ignofcere, quam perfequi malebant. CAP. X.

Sed vbi labore atque iuftitia respublica creuit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi fubacti, Carthago, aemula imperii Romani ab ftirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant:

[ocr errors]

faeuire Fortuna ac mifcere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque afperas res facile tolerauerant, iis otium, diuitiae, optandae aliis, oneri miferiaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido creuit: ea quafi materies omnium malorum fuere. Namque auaritia fidem, probitatem, ceterasque artis bonas fubuertit; pro his fuperbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falfos fieri fubegit; aliud claufum in pectore, aliud in lingua promtum habere; amicitias ini micitiasque non ex re, fed ex commodo aeftumare; magisque vultum, quam inge, nium bonum habere. Haec primo paulla tim crefcere, interdum vindicari. poft vbi, contagio quafi, peftilentia inuafit, ciuitas immutata, imperium ex iuftiffumo atque optumo crudele intolerandumque factum. CAP. XI.

Sed primo magis ambitio, quam auaritia, animos hominum exercebat: quod ta men vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus, iguauus aeque fibi exoptant: fed ille vera

Sed

via nititur; huic quia bonae artes defunt, dolis atque fallaciis contendit. Auaritia pecuniae ftudium habet, quam nemo fapiens concupiuit. ea, quafi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat: femper infinita, infatiabilis, neque copia, neque inopia minuitur. poftquam L. Sulla, armis recepta Republica, bonis initiis malos euentus habuit; rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere: neque modum, neque modeftiam victores habere, foeda crudeliaque in ciuibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Afiam ductauerat, quo fibi fidum faceret, contra morem maiorum, luxuriofe nimisque liberaliter habuerat. loca amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos molHuerant. Ibi primum infueuit exercitus populi Romani amare, potare; figna, tabulas pictas, vafa caelata mirari; ea priuatim ac publice rapere; delubra fpoliare; facra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, poftquam victoriam adepti funt, nihil reliqui victis fecere. Quippe fecundae res fapientium animos fatigant:

ne illi corruptis moribus victoriae tempe

rarent.

CAP. XII.

[ocr errors]

Poftquam diuitiae honori effe coepere, et eas gloria, imperium, potentia fequebatur hebefcere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro maliuolentia duci coepit. Igitur ex diuitiis iuuentutem luxuria atque auaritia, cum fuperbia inuafere: rapere, confumere; fua parui pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, diuina atque humana promifcua, nihil penfi atque moderati habere. Operae pretium eft, cum domos atque villas cognoneris in vrbium modum exaedificatas, vifere templa deorum, quae noftri maiores, religiofiffumi mortales fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos fua gloria decorabant; neque victis quidquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignauiffumi homines, per fummum fcelus, omnia ea fociis adimere, quae fortif fumi viri victores reliquerant : proinde quafi iniuriam facere, id demum effet império vti.

« IndietroContinua »