Immagini della pagina
PDF
ePub

tum quia res aspera videbatur; et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud diffimiliter fitum munitumque: nifi quod apud Thalam haud longe a moenibus aliquot fontes erant; Capfenfes vna modo, atque ea intra oppidum, iugi aqua, cetera pluuia vtebantur. Id ibique, et in omni Africa, qui procul a mari incultius agebant, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur, neque falem, neque alia irritamenta gulae quaerebant: Cibus illis aduorfum famem atque fitim, non lubidini, neque luxuriae erat.

CAP. XC.

Igitur Conful, omnibus exploratis, credo, dis fretus, Nam contra tantas difficultates confilio fatis prouidere non poterat : quippe etiam frumenti inopia tentabatur, quod Numidae pabulo pecoris magis, quam aruo ftudent, et quodcumque natum fuerat, iuffu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuus ea tempeftate, Nam aeftatis extremum erat; tamen pro rei copia fatis prouidenter exornat: pecus omne, quod fuperioribus diebus prae

dae fuerat, equitibus auxiliariis agendum adtribuit; A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, vbi ftipendium et commeatum locauerat, ire iubet, fe praedabundum poft paucos dies eódem venturum. Sic incepto fuo occulto pergit ad flumen Tanam.

CAP. XCI.

Ceterum in itinere quotidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter diftribuerat, et ex coriis vtres vti fierent, curabat: fimul et inopiam frumenti lenire, et, ignaris omnibus, parare, quae mox vfui forent. denique fexto die, cum ad flumen ventum eft, maxima vis vtrium effecta. Ibi caftris leui munimento pofitis, milites cibum capere, atque, vti fimul cum occafu folis egrederentur, paratos effe iubet: omnibus farcinis abiectis, aqua modo feque et iumenta onerare. Dein, poftquam tempus vifum, caftris egreditur, noctemque totam itinere facto, confedit. idem proxuma facit. dein tertia, multo ante lucis aduentum peruenit in locum tumulofum, Capfa non amplius duum millium interuallo: ibique, quam occultiffume poteft, cum

2

ab

omnibus copiis opperitur. Sed vbi dies coepit, et Numidae nihil hoftile metuentes multi oppido egreffi; repente omnem equitatum, et cum his velociffimos pedites curfu tendere ad Capfam,, et portas obfidere iubet: deinde ipfe intentus propere fequi, neque milites praedari finere. Quae poftquam oppidani cognouere; res trepidae, metus ingens, malum improuifum, ad hoc pars ciuium extra moenia in hoftium poteftate, coegere, vti deditionem facerent. Ceterum oppidum incenfum: Numidae puberes interfecti; alii omnes venum dati : praeda militibus diuifa. Id facinus contra ius belli, non auaritia, neque fcelere Confulis admiffum; fed quia locus Iugurthae opportunús, nobis aditu difficilis: genus hominum mobile, infidum, neque beneficio, neque metu coercitum.

CAP. XCII.

Poftquam tantam rem Marius, fine vllo fuorum incommodo patrauit; magnus et clarus antea, maior et clarior haberi coepit. Omnia non bene confulta in virtutem trahebantur: Milites modefto imperio habiti fimul, et locupletes ad coelum ferre: Nu

midae magis, quam mortalem timere: poftremo omnes focii atque hoftes credere illi aut mentem diuinam, aut deorum nutu cuncta portendi. Sed Conful, vbi ea res bene euenit, ad alia oppida pergit: pauca, repugnantibus Numidis, capit; plura deferta, propter Çapfenfium miferias, igni corrumpit: luctu atque caede omnia complentur. Denique multis locis potitus, ac plerisque exercitu incruento, ad aliam rem adgreditur, non eadem afperitate, qua Capfenfium; ceterum haud fecus difficilem. Namque haud longe a flumine Mulucha, quod Iugurthae Bocchique regnum disiungebat, erat inter ceteram planiciem mons faxeus, mediocri caftello fatis patens, in immenfum editus, vno perangufto aditu relicto nam omnis natura, velut opere atque confulto praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thefauri erant, fumma vi capere intendit. Sed ea res forte, quam confilio, melius gefta. Nam caftello virorum atque armorum fatis, magna vis frumenti et fons aquae: aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus importunus: iter caftellanorum anguftum admodum, vtrim

que praecifum. Vineae cum ingenti periculo fruftra agebantur. nam cum eae paullum procefferant, igni, aut lapidibus corrumpebantur: milites neque pro opere confiftere, propter iniquitatem loci; neque inter vineas fine periculo adminiftrare: optumus quisque cadere, aut fauciari; ceteris metus augeri.

CAP. XCIII.

At Marius, multis diebus et laboribus confumtis, anxius trahere cum animo, omitteretne inceptum, quoniam fruftra erat; an fortunam opperiretur, qua faepe profpere vfus. Quae cum multos dies, noctes aeftuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, caftris aquatum egreffus, haud procul ab latere caftelli, quod auorfum praeliantibus erat, animum aduortit inter faxa repentis cochleas: quarum cum vnam atque alteram, dein plures peteret, ftudio legundi paullatim prope ad fummum montis egreffus eft. Vbi poftquam folitudinem intellexit, more humani ingenii, cupido ignara vifundi inuadit. Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter faxa, paullulum modo prona, dein flexa at

« IndietroContinua »