Immagini della pagina
PDF
ePub

quam bellum in Numidia confectum, et Iugurtham vinctum adduci Romam nunciatum eft; Marius Conful abfens factus, et ei decreta prouincia Gallia. isque Kalendis Ianuariis magna gloria Conful triumphauit. Ea tempeftate fpes atque opes ciuitatis in illo fitae.

C. CRISPI SALLVSTII

HISTORIARVM

FRAGMENTA.

LIB. I.

Res populi R. M. Lepido, Q. Catulo Coff. ac deinde militiae et domi geftas compofui. Donatus et Pomp. Meffalinus.

Cato Romani generis difertiffumus multa paucis abfoluit. Seruius et Acron.

Fannius vere.

Victorinus.

Nos in tanta doctiffumorum hominum co

pia. Seruius.

Neque me diuerfa pars in ciuilibus armis mouit a vero. Arufian.

Nobis primae diffenfiones vitio humani ingenii euenere: quod inquies atque indomitum, femper in certamine libertatis, aut gloriae, aut dominationis agit. Prifcianus.

Nam a primordio vrbis ad bellum Perfi Macedonicum. Idem.

Res Romana plurimum imperio valuit, Ser. Sulpitio et M. Marcello Coff. omni Gallia cis Rhenum, atque inter mare nostrum, atque Oceanum, nifi quae a paludibus inuia fuit, perdomita. Optumis autem moribus et maxuma concordia egit populus Rom. inter fecundum atque poftremum bellum Carthaginiense: Victorin. et Auguftin.

At difcordia, et auaritia, atque ambitio, et cetera fecundis rebus oriri fueta mala, poft Carthaginis exfcidium maxume aucta funt. Nam iniuriae validiorum, et ob eas difceffio plebis a patribus, aliaeque diffenfiones domi fuere iam inde a principio: neque amplius, quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria pofitum eft, aequo et modesto iure agitatum: dein feruili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more confulere agro pellere, et, ceteris expertibus, foli in imperio agere. Quibus faeuitiis, et maxume foenoris onere oppreffa plebes, cum affiduis bellis tributum fimul et militiam toleraret, armata montem facrum

« IndietroContinua »