Immagini della pagina
PDF
ePub

dari, cunctique omnium ordinum extrema munia fequi. Idem, Munia, officia.

Et forte in nauigando cohors vna, grandi fafelo vecta a ceteris deerrauit, marique placido a duobus praedonum myoparonibus circumuenta. Idem in voce Fafelus. et Myoparo.

Eum, atque Metrophanem fenatus magna induftria perquirebat, cum per tot fcaphas, quas ad oftia cum paucis fidis percunctatum miferant. Idem et Charifius lib. 1.

Duos quam maxumos vtres leui tabulae fubiecit: qua fuper omni corpore quietus inuicem tractu pedis quafi gubernator exifteret: ea inter molem, atque infulam mari vitabundus claffem hoftium ad oppidum peruenit. Idem.

Nam qui enare conati fuerant, icti faepe ferramentis nauium, aut vulnerati a fuis, aut afflicti alueos, vndarum vi, mulcato foede corpore, poftremo tamen periere.

Idem, et Arufianus Meffus.

Nam tertia tunc erat, et fublima nebula

coelum obfcurabat. Non.

Illum nautis forum. Idem.

ORATIO MACRI LICINII TRIBVNI

PLEBIS AD PLEBEM.

Si, Quirites, parum existumaretis, quod inter ius a maioribus relictum vobis, et hoc a Sulla paratum feruitium intereffet: multis mihi differendum fuit, docendumque, quas ob iniurias, et quotiens a patribus armata plebes feceffiffet; vtique vindices parauiffet omnis iuris fui, tribunos plebis. Nunc hortari modo reliquum eft, et ire primum via, qua capeffundam arbitror libertatem. Neque me praeterit, quantas opes nobilitatis folus, impotens, inani specie magiftratus, pellere dominatione incipiam; quantoque tutius factio noxiorum agat, quam foli innocentes. Sed praeter fpem bonam ex vobis, quae metum vicit, ftatui, certaminis aduorfa pro libertate potiora effe forti viro, quam omnino non certauiffe. Quamquam omnes alii creati pro iure veftro vim cunctam et imperia fua gratia, aut spe, aut praemiis in vos conuortere; meliusque habent, mercede delinquere, quam gratis recte facere. Itaque omnes conceffere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen, aerarium, exercitus, regna,

"

prouincias occupauere, et arcem habent ex fpoliis veftris : cum interim, more pecorum, vos multitudo fingulis habendos, fruendosque praebetis, cxfuti omnibus quae maiores reliquere: nifi quia vobismet ipfi per fuffragia, vti praefides olim, nunc dominos deftinatis. Itaque conceffere illic omnes: et mox, fi veftra receperitis, ad vos plerique (raris enim animus eft ad ea, quae placent, defendenda) cetera validiorum funt. An dubium habetis, ne obficere quid vobis vno animo pergentibus poffit, quos languidos focordesque pertimuere ? nifi forte C. Cotta ex factione media conful, aliter, quam metu iura quaedam tribunis pl. reftituit. Et quamquam L. Sicinius primus de poteftate trib. loqui aufus, mufsantibus vobis, circumuentus erat: tamen prius illi inuidiam metuere, quam vos iniuriae pertaefum eft. Quod ego nequeo fatis mirari, Quirites. Nam fpem fruftra fuiffe intellexiftis. Sulla mortuo, qui fceleftum impofuerat feruitium, finem mali credebatis. Ortus eft longe faeuior Catulus. Tumultus interceffit Bruto et Aemilio Mamerco Coff. dein C. Curio ad exitium vsque infontis

tribuni dominatus eft. Lucullus fuperiore anno quantis animis ierit in L. Quinctium, vidiftis; quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto incaffum agerentur, fi, prius quam vos feruiundi finem illi dominationis facturi erant: praefertim cum his ciuilibus armis dicta alia, fed certatum vtrimque de dominatione in vobis fit. Itaque cetera ex licentia, aut odio, aut auaritia in tempus arfere: Permanfit vna res modo, quae vtrimque quaefita eft, et erepta in pofterum: vis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. Quod ego vos moneo, quaefoque, vt animaduertatis : neu nomina rerum ad ignauiam mutantes, otium pro feruitio adpelletis. Quo iam ipfo frui, fi vera et honefta flagitium fuperauerit, non eft conditio: fuiffet ; fi omnino quieffetis. Nunc animum aduortite: et nifi viceritis, quoniam omnis iniuria grauitate tutior eft, artius habebunt. Quid cenfes igitur? aliquis veftrum fubiecerit. Primum omnium omittendum morem hunc quem agitis, impigraè linguae, animi ignaui, non vltra concionis locum memores libertatis. Dein (ne vos ad virilia illa vocem, quo

tribunos plebi, modo patricium magiftratum, libera ab auctoribus patriciis fuffragia maiores veftri parauere) cum vis omnis, Quirites, in vobis fit, vti, quae iuffa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere, aut non agere certe poffitis. Iouem aut alium quem deum confultorem exfpectatis: magna illa confulum imperia et patrum decreta, vos exfequendo rata efficitis, Quirites: vltroque licentiam in vos auctum atque adiutum properatis. Neque ego vos vltum iniurias hortor; magis vti requiem cupiatis: neque difcordias, vt illi criminantur, fed earum finem volens, iure gentium, res repeto: et, fi pertinaciter retinebunt, non arma, neque feceffionem, tantummodo ne amplius fanguinem veftrum praebeatis, cenfeo. Gerant, habeantque fuo modo imperia; quaerant triumphos: Mithridatem, Sertorium et reliquias exfulum perfequantur cum imaginibus fuis; Abfit periculum et labos, quibus nulla pars fructus eft. Nifi forte repentina ifta frumentaria lege munia veftra penfantur: Qua tamen quinis modiis libertatem omnium aeftumauere, qui profecto non amplius poffunt alimentis carceris. Nam

« IndietroContinua »